TITULUS XVl
DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
Can. 667 - Per sacramenta, quae Ecclesia dispensare tenetur, ut sub signo visibili mysteria Christi communicet, Dominus noster Iesus Christus homines in virtute Spiritus Sancti sanctificat, ut singulari modo Dei Patris veri adoratores fiant, eosque sibi ipsi et Ecclesiae, suo Corpori, inserit; quare christifideles omnes, praesertim vero ministri sacri, eisdem sacramentis religiose celebrandis et suscipiendis praescripta Ecclesiae diligenter servent.
Can. 668 - § 1. Cultus divinus, si defertur nomine Ecclesiae a personis legitime ad hoc deputatis et per actus ab auctoritate ecclesiastica approbatos, dicitur publicus; secus privatus.
§ 2. Ad cultus divini publici ordinationem auctoritas competens ea est, de qua in can. 657, firmo can. 199, § 1; nemo alius quidquam ab hac auctoritate statutis addat, ab eis demat aut eadem mutet.
Can. 669 - Cum sacramenta eadem sint pro universa Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, solius supremae Ecclesiae auctoritatis est approbare vel definire, quae ad eorum validitatem sunt requisita.
Can. 670 - § 1. Christifideles catholici iusta de causa adesse possunt cultui divino aliorum christianorum et in eo partem habere servatis eis, quae habita ratione gradus communionis cum Ecclesia catholica ab Episcopo eparchiali aut ab auctoritate superiore statuta sunt.
§ 2. Si christianis acatholicis desunt loca, in quibus cultum divinum digne celebrent, Episcopus eparchialis usum aedificii catholici vel coemeterii vel ecclesiae concedere potest ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 671 - § 1. Ministri catholici sacramenta licite solis christifidelibus catholicis ministrant, qui pariter eadem a solis ministris catholicis licite suscipiunt.
§ 2. Si vero necessitas id postulat aut vera spiritualis utilitas id suadet et dummodo periculum vitetur erroris vel indifferentismi licet, christifidelibus catholicis, quibus physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum catholicum, sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum suscipere a ministris acatholicis, in quorum Ecclesiis valida exsistunt praedicta sacramenta.
§ 3. Item ministri catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum ministrant christifidelibus Ecclesiarum orientalium, quae plenam communionem cum Ecclesia catholica non habent, si sua sponte id petunt et rite sunt dipositi; quod etiam valet circa christifideles aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales versantur.
§ 4. Si vero adest periculum mortis aut de iudicio Episcopi eparchialis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum alia urget gravis necessitas, ministri catholici licite eadem sacramenta ministrant ceteris quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentibus, qui ad ministrum propriae Communitatis ecclesialis accedere non possunt atque sua sponte id petunt, dummodo circa eadem sacramenta fidem manifestent fidei Ecclesiae catholicae consentaneam et rite sint dispositi.
§ 5. Pro casibus, de quibus in §§ 2, 3 et 4, normae iuris particularis ne ferantur nisi post consultationem cum auctoritate competenti saltem locali Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis acatholicae, cuius interest.
Can. 672 - § 1. Sacramenta baptismi, chrismationis sancti myri et sacrae ordinationis iterari non possunt.
§ 2. Si vero prudens dubium exsistit, num re vera aut num valide celebrata sint, dubio quidem post seriam investigationem permanente sub condicione ministrentur.
Can. 673 - Celebratio sacramentorum, imprimis Divinae Liturgiae, utpote actio Ecclesiae, quatenus fieri potest, cum actuosa participatione christifidelium fiat.
Can. 674 - § 1. In sacramentis celebrandis accurate serventur ea, quae in libris liturgicis continentur.
§ 2. Minister sacramenta celebret secundum praescripta liturgica propriae Ecclesiae sui iuris, nisi aliud iure statuitur vel ipse specialem facultatem a Sede Apostolica obtinuit.
CAPUT I
DE BAPTISMO
Can. 675 - § 1. In baptismo homo per lavacrum aquae naturalis cum invocatione nominis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti a peccato liberatur, ad vitam novam regeneratur, Christum induit et Ecclesiae, quae eius Corpus est, incorporatur.
§ 2. Tantummodo baptismo in re suscepto homo fit capax ceterorum sacramentorum.
Can. 676 - In casu necessitatis urgentis ministrari licet baptismum ea tantum ponendo, quae sunt ad validitatem necessaria.
Can. 677 - § 1. Baptismus ministratur ordinarie a sacerdote; sed eius ministratio competit salvo iure particulari parocho proprio baptizandi aliive sacerdoti de eiusdem parochi vel Hierarchae loci licentia, quae gravi de causa legitime praesumitur.
§ 2. In casu autem necessitatis baptismum ministrare licet diacono aut eo absente vel impedito alii clerico, sodali instituti vitae consecratae vel cuilibet alii christifideli; patri vero vel matri, si alius, qui baptizandi modum novit, praesto non est.
Can. 678 - § 1. In alieno territorio nemini licet sine debita licentia baptismum ministrare; haec vero licentia a parocho diversae Ecclesiae sui iuris denegari non potest sacerdoti Ecclesiae sui iuris, cui baptizandus ascribendus est.
§ 2. In locis, ubi non pauci degunt christifideles parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, non habentes, Episcopus eparchialis presbyterum eiusdem Ecclesiae designet, si fieri potest, qui baptismum ministret.
Can. 679 - Baptismi suscipiendi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.
Can. 680 - Foetus abortivus, si vivit et si id fieri potest, baptizetur.
Can. 681 - § 1. Ut infans licite baptizetur, oportet:
1° spes habeatur fundata eum in fide Erclesiae catholicae educatum iri firma § 5;
2° parentes, saltem eorum unus, aut is, qui legitime eorundem locum tenet, consentiant.
§ 2. Infans expositus et inventus, nisi de eiusdem baptismo certe constat, baptizetur.
§ 3. Rationis usu ab infantia destituti baptizandi sunt ut infantes.
§ 4 Infans sive parentum catholicornm sive etiam acatholicorum, qui in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, antequam usum rationis attingit, licite baptizatur.
§ 5. Infans christianorum acatholicorum licite baptizatur, si parentes aut unus saltem eorum aut is, qui legitime eorundem locum tenet, id petunt et si eis physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum proprium.
Can. 682 - § 1. Ut infantia egressus baptizari possit, requiritur, ut voluntatem suam baptismum suscipiendi manifestet, sufficienter in veritatibus fidei sit instructus et in vita christiana probatus; admoneatur etiam, ut de peccatis suis doleat.
§ 2. Infantia egressus, qui in periculo mortis versatur, baptizari potest, si quam de praecipuis veritatibus fidei habet cognitionem et quovis modo intentionem suam baptismum suscipiendi manifestavit.
Can. 683 - Baptismus celebrari debet secundum praescripta liturgica Ecclesiae sui iuris, cui ad normam iuris baptizandus ascribendus est.
Can. 684 - § 1. Ex vetustissimo Ecclesiarum more baptizandus unum saltem habeat patrinum.
§ 2. Patrini ex suscepto munere est baptizando, qui infantia egressus est, in initiatione christiana astare vel baptizandum infantem praesentare atque operam dare, ut baptizatus vitam christianam baptismo congruam ducat et obligationes cum eo cohaerentes fideliter impleat.
Can. 685 - § 1. Ut quis patrini munere valide fungatur, requiritur, ut:
1° sit tribus sacramentis baptismi, chrismationis sancti myri et Eucharistiae initiatus;
2° ad Ecclesiam catholicam pertineat firma § 3;
3° intentionem id munus gerendi habeat;
4° sit ab ipso baptizando aut eius parentibus vel tutoribus aut, si desunt, a ministro designatus;
5° non sit pater aut mater aut coniux baptizandi;
6° non sit poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis, depositionis vel privationis iuris patrini munus gerendi punitus.
§ 2. Ut quis patrini munere licite fungatur, insuper requiritur, ut aetatem iure particulari requisitam habeat atque vitam ducat fidei et muneri suscipiendo congruam.
§ 3. Iusta de causa licet admittere christifidelem alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad munus patrini, sed semper simul cum patrino catholico.
Can. 686 - § 1. Parentes obligatione tenentur, ut infans quam primum secundum legitimam consuetudinem baptizetur.
§ 2. Curet parochus, ut infantis baptizandi parentes itemque, qui munus patrini sunt suscepturi, de significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus congrue edoceantur et ad celebrationem sacramenti apte praeparentur.
Can. 687 - § 1. Baptismus extra casum necessitatis in ecclesia paroeciali celebrandus est salvis legitimis consuetudinibus.
§ 2. In domibus autem privatis baptismus ministrari potest ad normam iuris particularis vel de Hierarchae loci licentia.
Can. 688 - Qui baptismum ministrat, curet, ut, nisi adest patrinus, habeatur saltem testis, a quo celebratio baptismi probari potest.
Can. 689 - § 1. Parochus loci, ubi baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum mentione facta de ministro, parentibus ac patrinis necnon, si assunt, testibus, de loco ac die baptismi, in librum baptizatorum sedulo et sine mora referre, simul indicatis loco nativitatis necnon Ecclesia sui iuris, cui baptizati ascribuntur.
§ 2. Si de filio agitur ex matre non nupta nato, nomen matris inserendum est, si publice de eius maternitate constat aut mater sua sponte scripto vel coram duobus testibus id petit; item nomen patris inserendum est, si eius paternitas probatur aliquo documento publico aut ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris casibus inscribatur nomem baptizati nulla indicatione de patris aut parentum nomine facta.
§ 3. Si de filio adoptivo agitur, inscribantur nomina adoptantium necnon, saltem si ita fit in actu civili regionis, parentum naturalium ad normam §§ 1 et 2 attento iure particulari.
Can. 690 - Si baptismus nec a parocho nec eo praesente ministratus est, minister de re certiorem facere debet parochum loci.
Can. 691 - Ad baptismum probandum, si nemini fit praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni eaxceptione maioris aut declaratio ipsius baptizati argumentis indubiis fundata, praesertim si ipse infantia egressus baptismum suscepit.
CAPUT II
DE CHRISMATIONE SANCTI MYRI
Can. 692 - Oportet eos, qui baptizati sunt, sancto myro chrismari, ut sigillo doni Spiritus Sancti signati aptiores testes atque coaedificatores Regni Christi efficiantur.
Can. 693 - Sanctum myrum, quod ex oleo olivarum aut aliarum plantarum et ex aromatibus constat, a solo Episcopo conficitur salvo iure particulari, secundum quod haec potestas Patriarchae reservatur.
Can. 694 - Ex Ecclesiarum orientalium traditione chrirsmatio sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim ministratur a presbytero.
Can. 695 - § 1. Chrismatio sancti myri ministrari debet coniunctim cum baptismo, salvo casu verae necessitatis, in quo tamen curandum est, ut quam primum ministretur.
§ 2. Si celebratio chrismationis sancti myri non fit simul cum baptismo, minister tenetur de ea certiorem facere parochum loci, ubi baptismus ministratus est.
Can. 696 - § 1. Omnes presbyteri Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim valide ministrare possunt omnibus christifidelibus cuiusque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae.
§ 2. Christifideles Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri valide suscipere possunt etiam a presbyteris Ecclesiae latinae secundum facultates, quibus praediti sunt.
§ 3. Quivis presbyter solis christifidelibus propriae Ecclesiae sui iuris chrismationem sancti myri licite ministrat; quod vero ad christifideles aliarum Ecclesiarum sui iuris attinet, hoc licite fit, si agitur de propriis subditis, de eis, quos ex alio titulo legitime baptizat, vel de eis, qui in periculo mortis versantur, et salvis semper conventionibus hac in re inter Ecclesias sui iuris initis.
Can. 697 - Initiatio sacramentalis in mysterium salutis susceptione Divinae Eucharistiae perficitur, ideoque Divina Eucharistia post baptismum et chrismationem sancti myri christifideli ministretur quam primum secundum normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
CAPUT III
DE DIVINA EUCHARISTIA
Can. 698 - In Divina Liturgia per ministerium sacerdotis in persona Christi super oblationem Ecclesiae agentis perpetuatur virtute Spiritus Sancti, quod ipse fecit in novissima Cena Dominus Jesus, qui discipulis dedit Corpus Suum in Cruce pro nobis offerendum Sanguinemque Suum pro nobis effundendum, verum mysticumque instaurans sacrificium, quo cruentum illud Crucis sacrificium cum gratiarum actione commemoratur, actuatur et ab Ecclesia participatur tum oblatione tum communione ad significandam et perficiendam unitatem populi Dei in aedificationem Corporis Sui, quod est Ecclesia.
Can. 699 - § 1. Potestatem celebrandi Divinam Liturgiam habent soli Episcopi et presbyteri.
§. 2 Diaconi cum Episcopis et presbyteris proprio ministerio secundum praescripta librorum liturgicorum in celebratione Divinae Liturgiae artiorem partem habent.
§ 3. Ceteri christifideles virtute baptismi atque chrismationis sancti myri in celebrationem Divinae Liturgiae concurrentes modo in libris liturgicis vel iure particulari determinato in Sacrificio Christi actuose participant et quidem plenius, si ex eodem Sacrificio Corpus et Sanguinem Domini sumunt.
Can. 700 - § 1. Quod ad modum Divinam Liturgiam celebrandi spectat, utrum singillatim an in concelebratione facienda sit, prae oculis habeantur imprimis pastorales christifidelium necessitates.
§ 2. Si tamen fieri potest, Divinam Liturgiam presbyteri una cum Episcopo praeside aut cum alio presbytero celebrent, cum ita opportune unitas sacerdotii ac sacrificii manifestetur; integrum tamen manet ius uniuscuiusque sacerdotis Divinam Litnrgiam singillatim celebrandi, non autem eodem tempore, quo in eadem ecclesia concelebratio habetur.
Can. 701 - Concelebratio inter Episcopos et presbyteros diversarum Erclesiarum sui iuris iusta de causa praesertim caritatem fovendi atque unionem inter Ecclesias manifestandi gratia de Episcopi eparchialis licentia fieri potest omnibus praescripta librorum liturgicorum primi celebrantis sequentibus, remoto duolibet syncretismo liturgico et retentis optabiliter vestibus liturgicis et insignibus propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 702 - Sacerdotes catholici vetiti sunt una cum sacerdotibus vel ministris acatholicis Divinam Liturgiam concelebrare.
Can. 703 - § 1. Sacerdos extraneus ad celebrandam Divinam Liturgiam non admittatur, nisi rectori ecclesiae litteras commendatitias sui Hierarchae exhibet aut alio modo ipsi rectori de eius probitate satis constat.
§ 2. Integrum est Episcopo eparchiali hac de re normas magis determinatas ferre ab omnibus sacerdotibus, etiam quomodocumque exemptis, servandas.
Can. 704 - Divina Liturgia omnibus diebus laudabiliter celebrari potest exceptis eis, qui secundum praescripta librorum liturgicorum Ecclesiae sui iuris, cui sacerdos ascriptus est, excluduntur.
Can. 705 - § 1. Sacerdos catholicus Divinam Liturgiam celebrare potest super altare cuiusvis Ecclesiae catholicae.
§ 2. Ut sacerdos Divinam Liturgiam in ecclesia acatholicorum celebrare possit, licentia eget Hierarchae loci.
Can. 706 - In Divina Liturgia sacra dona, quae offeruntur, sunt panis mere triticeus recenter confectus ita, ut nullum sit periculum corruptionis, et vinum naturale de genimine vitis non corruptum.
Can. 707 - § 1. Circa panis eucharistici confectionem, preces a sacerdotibus ante celebrationem Divinae Liturgiae persolvendas, ieiunium eucharisticum servandum, vestes liturgicas, tempus et locum celebrationis et huiusmodi iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae accurate statui debent.
§ 2. Remota christifidelium admiratione licet uti vestibus liturgicis et pane alterius Ecclesiae sui iuris, si vestes liturgicae et panis propriae Ecclesiae sui iuris praesto non sunt.
Can. 708 - Curent Hierarchae loci ac parochi, ut omni diligentia christifideles instruantur de obligatione Divinam Eucharistiam suscipiendi in periculo mortis necnon temporibus a laudabilissima traditione vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutis, praesertim vero tempore Paschali, in quo Christus Dominus eucharistica mysteria tradidit.
Can. 709 - § 1. Divinam Eucharistiam distribuit sacerdos vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris ita ferente etiam diaconus.
§ 2. Integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum opportunas normas statuere, secundum quas etiam alii christifideles Divinam Eucharistiam distribuere possunt.
Can. 710 - Circa infantium in Divina Eucharistia participationem post baptismum et chrismationem sancti myri serventur opportunis adhibitis cautelis praescripta librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 711 - Qui peccati gravis sibi conscius est, Divinam Liturgiam ne celebret neque Divinam Eucharistiam suscipiat, nisi adest gravis ratio et deest opportunitas sacramentum paenitentiae suscipiendi; quo in casu elicere debet actum perfectae contritionis, qui includit propositum quam primum ad hoc sacramentum accedendi.
Can. 712 - Arcendi sunt a susceptione Divinae Eucharistiae publice indigni.
Can. 713 - § 1. Divina Eucharistia distribuenda est in celebratione Divinae Liturgiae, nisi iusta causa aliud suadet.
§ 2. Circa praeparationem participationis Divinae Eucharistiae per ieinnium, preces aliaque opera christifideles fideliter normas Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, servent non solum intra fines territorii eiusdem Ecclesiae, sed, quatenus fieri potest, ubique terrarum.
Can. 714 - § 1. In ecclesiis, ubi cultus divinus publicus et saltem aliquoties in mense Divina Liturgia celebratur, Divina Eucharistia custodiatur praesertim pro infirmis, praescriptis librorum liturgicorum propriae Ecclesiae sui iuris fideliter servatis, atque summa reverentia a christifidelibus adoretur.
§ 2. Custodia Divinae Eucharistiae subest vigilantiae ac moderamini Hierarchae loci.
Can. 715 - § 1. Sacerdotibus licet oblationes recipere, quas christifideles secundum probatum Ecclesiae morem pro celebratione Divinae Liturgiae ad proprias intentiones ipsis offerunt.
§. 2. Licet etiam, si ita fert legitima consuetudo, oblationes recipere pro Liturgia Praesanctificatorum et pro commemorationibus in Divina Liturgia.
Can. 716 - Firmo can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam solum eae oblationes occasione Divinae Liturgiae recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt; singuli vero sacerdotes libenter etiam sine ulla oblatione Divinam Liturgiam ad intentionem christifidelium praecipue egentium celebrent.
Can. 717 - Sacerdotes, si oblationes ad Divinam Liturgiam celebrandam a christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris accipiunt, gravi obligatione tenentur de his oblationibus servandi normas illius Ecclesiae, nisi aliud constat ex parte offerentis.
CAPUT IV
DE SACRAMENTO PAENITENTIAE
Can. 718 - In sacramento paenitentiae christifideles, qui, peccatis post baptismum commissis, ad Deum a Spiritu Sancto ducti corde convertuntur et dolore de peccatis moti propositum novae vitae ineunt, per ministerium sacerdotis, facta ipsi confessione et dignae satisfactionis acceptatione, veniam a Deo obtinent simulque cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, reconciliantur; quo modo hoc sacramentum quam maxime ad vitam christianam fovendam confert et ad Divinam Eucharistiam suscipiendam disponit.
Can. 719 - Qui gravis peccati sibi conscius est, quam primum fieri potest, sacramentum paenitentiae suscipiat; omnibus vero christifidelibus enixe commendatur, ut frequenter et praesertim temporibus ieiunii et paenitentiae in propria Ecelesia sui iuris servandis hoc sacramentum suscipiant.
Can. 720 - § 1. Individualis et integra confessio atque absolutio solum constituunt modum ordinarium, quo christifidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; sola impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest.
§ 2. Absolutio pluribus simul paenitentibus sine praevia individuali confessione generali modo impertiri non potest, nisi:
1° imminet periculum mortis et tempus non suppetit sacerdoti vel sacerdotibus ad ministrandum sarramentum paenitentiae singulis paenitentibus;
2° est gravis necessitas, videlicet si attento paenitentium numero sacerdotum copia praesto non est ad ministrandum singulis paenitentibus sacramentum paenitentiae intra congruum tempus ita, ut sine propria culpa gratia sacramentali aut susceptione Divinae Eucharistiae diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non possunt ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua sollemnitate aut peregrinatione.
§ 3. Decernere num detur talis gravis necessitas, competit Episcopo eparchiali, qui collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus casus talis necessitatis etiam generalibus praescriptis determinare potest.
Can. 721 - § 1. Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul pluribus data frui possit, requiritur non solum, ut sit rite dispositus, sed etiam ut simul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri non potest.
§ 2. Christifideles, quatenus fieri potest, de his requisitis edoceantur et praeterea, etiam in casu periculi mortis, exhortentur ut actum, contritionis unusquisque eliciat.
Can. 722 - § 1. Sacramentum paenitentiae a solo sacerdote ministratur.
§ 2. Episcopi omnes ubique terrarum sacramentum paenitentiae ipso iure ministrare possunt, nisi, ad liceitatem quod spectat, Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit.
§ 3. Presbyteri vero ut valide agant, debent praeterea esse praediti facultate sacramentum paenitentiae ministrandi, quae facultas confertur sive ipso iure sive speciali collatione ab auctoritate competenti facta.
§ 4. Presbyteri, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt vi officii vel vi collationis Hierarchae loci eparchiae, cui ascripti sunt aut in qua domicilium habent, sacramentum paenitentiae valide ministrare possunt ubique terrarum quibuslibet christifidelibus, nisi quis Hierarcha loci in casu speciali expresse renuit; eadem facultate licite utuntur servatis normis ab Episcopo eparchiali latis necnon de licentia saltem praesumpta rectoris ecclesiae vel, si de domo instituti vitae consecratae agitur, Superioris.
Can. 723 - § 1. Vi officii pro sua quisque dicione facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est praeter Hierarcham loci etiam parochus aliusque, qui loco parochi est.
§ 2. Vi officii facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est etiam omnis Snperior instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis, si sacerdos est, erga sodales proprii instituti necnon erga illos, qui diu noctuque in eius domo degunt.
Can. 724 - § 1. Soli Hierarchae loci competit facultatem sacramentum paenitentiae quibuslibet christifidelibus ministrandi speciali collatione conferre presbyteris quibuscumque.
§ 2. Superior instituti vitae consecratae, dummodo potestate regiminis exsecutiva praeditus sit, facultatem, de qua in can. 723, § 2, conferre potest ad normam typici vel statutorum cuilibet presbytero.
Can. 725 - Omnis sacerdos quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite absolvere potest a quibusvis peccatis, etsi praesens est alius sacerdos facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus.
Can. 726 - § 1. Facultas sacramentum paenitentiae ministrandi ne revocetur nisi gravi de causa.
§ 2. Revocata facultate sacramentum paenitentiae ministrandi collata ab Hierarcha, de quo in can. 722, § 4, presbyter eandem amittit ubique terrarum; revocata autem ab alia auctoritate competenti eandem amittit in dicione revocantis tantum.
§ 3. Praeterquam revocatione facultas sacramentum paenitentiae ministrandi, de qua in can. 722, § 4, cessat amissione officii, ascriptionis eparchiae vel domicilii.
Can. 727 - In nonnullis casibus ad salutem animarum providendam opportunum esse potest facultatem a peccatis absolvendi limitare atque determinatae auctoritati reservare; hoc tamen fieri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum vel Sedis Apostolicae.
Can. 728 - § 1. Sedi Apostolicae reservatur absolvere a sequentibus peccatis:
1° directae violationis sigilli sacramentalis;
2° absolutionis complicis in peccato contra castitatem.
§ 2. Episcopo eparchiali vero reservatur absolvere a peccato procurationis abortus effectu secuto.
Can. 729 - Quaevis reservatio absolutionis a peccato omni vi caret:
1° si confessionem peragit aegrotus, qui domo egredi non potest, vel sponsus matrimonii celebrandi causa;
2° si de prudenti iudicio confessarii absolvendi facultas ab auctoritate competenti peti non potest sine gravi paenitentis incommodo vel sine periculo violationis sigilli sacramentalis;
3° extra fines territorii, in quo auctoritas reservans potestatem exercet.
Can. 730 - Absolutio complicis in peccato contra castitatem invalida est praeterquam in periculo mortis.
Can. 731 - Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiavisse de delicto sollicitationis ad peccatum contra castitatem, ne absolvatur, nisi antea falsam denuntiationem formaliter retractavit et paratus est damna, si quae habentur, reparare.
Can. 732 - § 1. Pro qualitate, gravitate et numero peccatorum, habita ratione paenitentis condicionis necnon eiusdem ad conversionem dispositionis, confessarius convenientem morbo afferat medicinam opportuna opera paenitentiae imponens.
§ 2. Meminerit sacerdos se divinae iustitiae et misericordiae ministrum a Deo constitutum esse; tamquam pater spiritualis etiam opportuna consilia praebeat, ut quis progredi possit in sua vocatione ad sanctitatem.
Can. 733 - § 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat diligenter confessarius, ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa prodat aliquatenus paenitentem.
§ 2. Obligatione secretum servandi tenentur quoque interpres, si datur, necnon omnes alii, ad quos ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenit.
Can. 734 - § 1. Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso.
§ 2. Qui in auctoritate est constitutus, notitia, quam de peccatis in confessione quovis tempore excepta habet, ad externum regimen nullo modo uti debet.
§ 3. Moderatores instituti educationis sacramentum paenitentiae suis alumnis ordinarie ne ministrent.
Can. 735 - § 1. Omnis, cui cura animarum vi muneris est demandata, gravi tenetur obligatione providendi, ut sacramentum paenitentiae ministretur christifidelibus sibi commissis, qui opportune id petunt, eisdemque occasio praebeatur accedendi ad confessionem individualem diebus ac horis in eorum commodum statutis.
§ 2. Urgente neressitate omnis sacerdos, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est, in periculo mortis vero etiam quilibet alius sacerdos, hoc sacramentum ministrare debet.
Can. 736 - § 1. Locus proprius sacramentum paenitentiae celebrandi est ecclesia salvo iure particulari.
§ 2. Ob infirmitatem vel alia iusta de causa hoc sacramentum celebrari potest etiam extra locum proprium.
CAPUT V
DE UNCTIONE INFIRMORUM
Can. 737 - § 1. Sacramentali unctione infirmorum a sacerdote cum oratione peracta christifideles morbo gravi affecti cordeque contriti gratiam percipiunt, qua spe aeterni praemii roborati et a peccatis soluti ad emendationem vitae disponuntur et ad infirmitatem superandam patienterve sufferendam adiuvantur.
§ 2. In Ecclesiis, in quibus mos est, ut sacramentum unctionis infirmorum a pluribus sacerdotibus simul ministretur, curandum est, ut, quatenus fieri potest, hic mos servetur.
Can. 738 - Christifideles unctionem infirmorum libenter suscipiant, quandocumque graviter aegrotant; curent autem pastores animarum et infirmorum propinqui, ut tempore opportuno hoc sacramento infirmi subleventur.
Can. 739 - § 1. Unctionem infirmorum valide ministrant omnes et soli sacerdotes.
§ 2. Unctionem infirmorum ministrare pertinet ad parochum, vicarium paroecialem atque omnes alios sacerdotes circa illos, quorum cura eis ex officio commissa est; de licentia saltem praesumpta praedictorum quilibet sacerdos hoc sacramentum licite ministrare potest, in casu necessitatis vero etiam debet.
Can. 740 - Christifideles graviter aegrotantes, qui sensus vel usum rationis amiserunt, praesumuntur velle sibi hoc sacramentum ministrari in periculo mortis vel etiam ad iudicium sacerdotis alio tempore.
Can. 741 - Oleum in sacramento unctionis infirmorum adhibendum debet esse benedictum et quidem, nisi aliud fert ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris, ab ipso sacerdote, qui sacramentum ministrat.
Can. 742 - Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in libris liturgicis accurate peragantur; in casu tamen necessitatis suf'ficit una unctio cum propria formula.
CAPUT VI
DE SACRA ORDINATIONE
Can. 743 - Per sacramentalem ordinationem ab Episcopo peractam Spiritus Sancti operante virtute ministri sacri constituuntur, qui munere et potestate a Christo Domino Apostolis suis concreditis adaugentur et in variis gradibus fruuntur Evangelium annuntiandi, populum Dei pascendi et sanctificandi.
Art. I
DE SACRAE ORDINATIONIS MINISTRO
Can. 744 - Solus Episcopus sacram ordinationem valide ministrat manuum impositione et oratione ab Ecclesia praescripta.
Can. 745 - Ordinatio episcopalis reservatur ad normam iuris Romano Pontifici, Patriarchae vel Metropolitae ita, ut nulli Episcopo liceat quemquam ordinare Episcopum, nisi antea constat de legitimo mandato.
Can. 746 - § 1. Episcopus ordinetur ab Episcopis tribus excepto casu extremae necessitatis.
§ 2. Episcopus secundus et tertius, si adesse non possunt Episcopi eiusdem Ecclesiae sui iuris ac primus Episcopus ordinans, possunt esse alterius Ecclesiae sui iuris.
Can. 747 - Candidatus ad diaconatum vel presbyteratum a proprio Episcopo eparchiali ordinetur aut ab alio Episcopo cum legitimis litteris dimissoriis.
Can. 748 - § 1. Episcopus eparchialis proprius, quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae ascribatur, est Episcopus eparchiae, in qua candidatus habet domicilium, aut eparchiae, pro cuius servitio candidatus se devovere velle scripto declaravit; quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae iam est ascriptus, est Episcopus illius eparchiae.
§ 2. Candidatum sibi subditum alii Ecclesiae sui iuris ascriptum Episcopus eparchialis ordinare non potest nisi de licentia Sedis Apostolicae; si vero de candidato agitur, qui Ecclesiae patriarchali ascriptus est et intra fines territorii eiusdem Ecclesiae domicilium vel quasidomicilium habet, hanc licentiam etiam Patriarcha concedere potest.
Can. 749 - In aliena eparchia Episcopus prohibetur sacram ordinationem celebrare sine licentia Episcopi eparchialis, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis, ad Patriarcham quod attinet, aliud statuit.
Can. 750 - § 1. Litteras dimissorias firmis cann. 472, 537 et 560, § 1 dare possunt:
1° Episcopus eparchialis proprius;
2° Administrator Ecclesiae patriarchalis atque de consensu collegii consultorum eparchialium Administrator eparchiae.
§ 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis litteras dimissorias ne concedat eis, qui a Patriarcha reiecti sunt, nec Administrator eparchiae eis, qui ab Episcopo eparchiali reiecti sunt.
Can. 751 - Litterae dimissoriae ne concedantur nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur.
Can. 752 - Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo eparchiali proprio ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris Episcopum, non autem ad Episcopum alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de licentia eorum, de quibus in can. 748, § 2.
Can. 753 - Litterae dimissoriae ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt, sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.
Art. II
DE SACRAE ORDINATIONIS SUBIECTO
Can. 754 - Sacram ordinationem valide suscipere potest solus vir baptizatus.
Can. 755 - Episcopus eparchialis et Superior maior nonnisi gravissima de causa, etsi occulta, diacono sibi subdito ad presbyteratum destinato ascensum ad ipsum presbyteratum prohibere possunt salvo iure recursus ad normam iuris.
Can. 756 - Non licet aliquem quovis modo qualibet de causa ad ordines sacros suscipiendos cogere vel ad normam iuris idoneum ab eisdem suscipiendis avertere.
Can. 757 - Is, qui superiorem ordinem sacrum suscipere recusat, non potest prohiberi a suscepti ordinis sacri exercitio, nisi impedimento canonico detinetur aliave gravis de iudicio Episcopi eparchialis vel Superioris maioris obest causa.
1° De requisitis in candidatis ad sacram ordinationem
Can. 758 - § 1. Ut quis licite ordinari possit, requiruntur:
1° chrismationis sancti myri susceptio;
2° mores atque qualitates physicae et psychicae ordini sacro suscipiendo congruentes;
3° aetas iure praescripta;
4° debita scientia;
5° ordinum inferiorum susceptio ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris;
6° interstitiorum iure particulari praescriptorum observatio.
§ 2. Requiritur praeterea, ne candidatus impeditus sit ad normam can. 762.
§ 3. Circa coniugatos ad ordines sacros admittendos servetur ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris vel normae speciales a Sede Apostolica statutae.
Can. 759 - § 1. Aetas praescripta ad diaconatum est vicesimus tertius annus expletus, ad presbyteratum vicesimus quartus expletus firmo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris provectiorem aetatem exigente.
§ 2. Dispensatio ultra annum ab aetate iure communi praescripta reservatur Patriarchae, si de candidato agitur, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet; secus Sedi Apostolicae.
Can. 760 - § 1. Diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum quartum curriculi studiorum philosophico-theologicorum annum, nisi Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum aliud statuit.
§ 2. Si vero de candidato ad sacerdotium non destinato agitur, eum diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum tertium annum studiorum, de quibus in can. 354; si vero forte in posterum ad sacerdotium admittitur, antea studia theologica opportune complere debet.
Can. 761 - Candidatus ad ordinem diaconatus vel presbyteratus, ut licite ordinetur, Episcopo eparchiali proprio aut Superiori maiori declarationem tradere debet manu propria subscriptam, qua testificatur se sua sponte ac libere ordinem sacrum et obligationes eidem ordini adnexas suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, simul petens, ut ad ordinem sacrum suscipiendum admittatur.
2° De impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros
Can. 762 - § 1. A suscipiendis ordinibus sacris est impeditus:
1° qui aliqua forma laborat amentiae aliusve infirmitatis psychicae, qua consultis peritis inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum;
2° qui delictum apostasiae, haereseos aut schismatis commisit;
3° qui matrimonium, etiam civile tantum, attentavit, sive ipse vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio celebrando impeditus, sive cum muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem voto ligata;
4° qui voluntarium homicidium perpetravit aut abortum procuravit effectu secuto omnesque positive cooperantes;
5° qui se ipsum vel alium graviter et dolose mutilavit vel sibi vitam adimere tentavit;
6° qui actum ordinis posuit in ordine episcopatus vel presbyteratus constitutis reservatum vel eodem carens vel ab eiusdem exercitio aliqua poena canonica prohibitus;
7° qui officiam vel administrationem gerit clericis vetitam, cuius rationem reddere debet, donec deposito officio et administratione atque rationibus redditis liber factus erit;
8° neophytus, nisi iudicio Hierarchae sufficienter probatus est.
§ 2. Actus, ex quibus impedimenta, de quibus in § 1, nn. 2 - 6 oriri possunt, illa non pariunt, nisi fuerunt peccata gravia et externa post baptismum perpetrata.
Can. 763 - Ab exercendis ordinibus sacris est impeditus:
1° qui impedimento ordines sacros suscipiendi, dum afficiebatur, illegitime ordines sacros suscepit;
2° qui delicta vel actus commisit, de quibus in can. 762, § 1, nn. 2 - 6;
3° qui amentia aliave infirmitate psychica, de qua in can. 762, § 1, n. 1, afficitur, donec Hierarcha consulto perito eiusdem ordinis sacri exercitium permiserit.
Can. 764 - Impedimenta suscipiendi vel exercendi ordines sacros iure particulari statui non possunt; consuetudo vero novum impedimentum inducens aut impedimento iure communi statuto contraria reprobatur.
Can. 765 - Ignorantia impedimentorum ab eisdem non eximit.
Can. 766 - Impedimenta multiplicantur ex diversis suis causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agitur de impedimento ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu effectu secuto.
Can. 767 - § 1. Episcopus eparchialis vel Hierarcha instituti vitae consecratae potest sibi subditos dispensare ab impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros sequentibus exceptis:
1° si factum, quo impedimentum innititur, ad forum iudiciale deductum est;
2° ab impedimentis, de quibus in can. 762, § 1, nn. 2 - 4.
§ 2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur Patriarchae circa candidatos vel clericos, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent; secus Sedi Apostolicae.
§ 3. Eadem potestas dispensandi competit cuilibet confessario in casibus occultis urgentioribus, in quibus auctoritas competens adiri non potest et periculum imminet gravis damni vel infamiae, sed ad hoc dumtaxat, ut paenitentes ordines sacros iam susceptos exercere licite possint firmo onere adeundi quam primum eandem auctoritatem.
Can. 768 - § 1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide reticitis eis exceptis, de quibus in can. 762, § 1, n. 4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide.
§ 2. Si agitur de impedimento ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est.
§ 3. Dispensatio generalis ab impedimentis suscipiendi ordines sacros valet pro omnibus ordinibus.
Art. III
DE EIS, QUAE SACRAE ORDINATIONI PRAEMITTI DEBENT
Can. 769 - § 1. Auctoritas, quae candidatum ad sacram ordinationem admittit, obtineat:
1° declarationem, de qua in can. 761, necnon testimonium ultimae sacrae ordinationis aut, si de prima sacra ordinatione agitur, etiam testimonium baptismi et chrismationis sancti myri;
2° si candidatus est matrimonio iunctus, testimonium matrimonii et consensum uxoris scripto datum;
3° testimonium de peractis studiis;
4° testimoniales litteras rectoris seminarii vel Superioris instituti vitae consecratae aut presbyteri, cui candidatus extra seminarium commendatus est, de bonis moribus eiusdem candidati;
5° testimoniales litteras, de quibus in can. 771, § 3;
6° testimoniales litteras, si id expedire iudicat, aliorum Episcoporum eparchialium vel Superiorum institutorum vitae consecratae, ubi candidatus per aliquod tempus commoratus est, de candidati qualitatibus deque eius libertate ab omni impedimento canonico.
§ 2. Haec documenta asserventur in archivo eiusdem auctoritatis.
Can. 770 - Episcopus ordinans cum legitimis litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum ad ordinem sacrum suscipiendum idoneum esse, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; si vero pro sua conscientia censcet candidatum non esse idoneum, eum ne ordinet.
Can. 771 - § 1. Nomina candidatorum ad ordines sacros promovendorum publice nota fiant in ecclesia paroeciali uniuscuiusque candidati ad normam iuris particularis.
§ 2. Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, Episcopo eparchiali vel parocho ante sacram ordinationem revelandi.
§ 3. Parocho, qui publicationem peragit, et etiam alii presbytero, si id expedire videtur, Episcopus eparchialis committat, ut de candidatorum vita et moribus a personis fide dignis diligenter exquirat et testimoniales litteras illam investigationem et publicationem referentes ad curiam eparchialem mittat.
§ 4. Episcopus eparchialis alias investigationes, etiam privatas, si opportunum ducit, facere ne omittat.
Can. 772 - Omnis candidatus ad sacram ordinationem promovendus recessui spirituali vacet modo iure particulari determinato.
Art. IV
DE SACRAE ORDINATIONIS TEMPORE, LOCO, ADNOTATIONE ET TESTIMONIO
Can. 773 - Sacrae ordinationes cum christifidelium quam maxima frequentia celebrentur in ecclesia die dominico vel festo, nisi iusta causa aliud suadet.
Can. 774 - § 1. Celebrata sacra ordinatione nomina singulorum ordinatorum ac Episcopi ordinantis, locus et dies sacrae ordinationis adnotentur in speciali libro in archivo curiae eparchialis asservando.
§ 2. Singulis ordinatis det Episcopus ordinans authenticum sacrae ordinationis susceptae testimonium; qui, si ab Episcopo cum litteris dimissoriis ordinati sunt, illud proprio Episcopo eparchiali vel Superiori maiori exhibeant pro sacrae ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo asservando.
Can. 775 - Episcopus eparchialis aut Superior maior notitiam sacrae ordinationis uniuscuiusque diaconi mittat ad parochum apud quem ordinati baptismus adnotatus est.
CAPUT VII
DE MATRIMONIO
Can. 776 - § 1. Matrimoniale foedus a Creatore conditum eiusque legibus instructum, quo vir et mulier irrevocabili consensu personali totius vitae consortium inter se constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum ac ad filiorum generationem et educationem ordinatur.
§ 2. Ex Christi institutione matrimonium validum inter baptizatos eo ipso est sacramentum, quo coniuges ad imaginem indefectibilis unionis Christi cum Ecclesia a Deo uniuntur gratiaque sacramentali veluti consecrantur et roborantur.
§ 3. Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas, quae in matrimonio inter baptizatos specialem obtinent firmitatem ratione sacramenti.
Can. 777 - Ex matrimonio oriuntur inter coniuges aequa iura et obligationes circa ea, quae ad consortium vitae coniugalis pertinent.
Can. 778 - Omnes possunt matrimonium inire, qui iure non prohibentur.
Can. 779 - Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro validitate matrimonii, donec contrarium probetur.
Can. 780 - § 1. Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars est catholica, regitur iure non solum divino, sed etiam canonico salva competentia auctoritatis civilis circa effectus mere civiles matrimonii.
§ 2. Matrimonium inter partem catholicam et partem baptizatam acatholicam salvo iure divino regitur etiam:
1° iure proprio Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis, ad quam pars acatholica pertinet, si haec Communitas ius matrimoniale proprium habet;
2° iure, quo pars acatholica tenetur, si Communitas ecclesialis, ad quam pertinet, iure matrimoniali proprio caret.
Can. 781 - Si quando Ecclesia iudicare debet de validitate matrimonii acatholicorum baptizatorum:
1° quod attinet ad ius, quo partes tempore celebrationis matrimonii tenebantur servetur can. 780, § 2;
2° quod attinet ad formam celebrationis matrimonii, Ecclesia agnoscit quamlibet formam iure praescriptam vel admissam, cui partes tempore celebrationis matrimonii subiectae erant, dummodo consensus expressus sit forma publica et, si una saltem pars est christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, matrimonium ritu sacro celebratum sit.
Can. 782 - § 1. Sponsalia, quae laudabiliter matrimonio praemittuntur ex antiquissima Ecclesiarum orientalium traditione, reguntur iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.
§ 2. Ex matrimonii promissione non datur actio ad potendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debetur.
Art. I
DE CURA PASTORALI ET DE EIS, QUAE MATRIMONII CELEBRATIONI PRAEMITTI DEBENT
Can. 783 - § 1. Pastores animarum obligatione tenentur curandi, ut christifideles ad statum matrimonialem praeparentur:
1° praedicatione et catechesi iuvenibus et adultis aptata, quibus christifideles instituantur de significatione matrimonii christiani, de obligationibus coniugum inter se necnon de iure primario et obligatione, quae parentes habent, filiorum educationem physicam, religiosam, moralem, socialem et culturalem pro viribus curandi;
2° instructione sponsorum personali ad matrimonium, qua sponsi ad novum statum disponantur.
§ 2. Enixe commendatur sponsis catholicis, ut in matrimonio celebrando Divinam Eucharistiam suscipiant.
§ 3. Celebrato vero matrimonio pastores animarum auxilium coniugibus praebeant, ut matrimoniale foedus fideliter servantes atque tuentes ad sanctiorem in dies plenioremque in familia vitam ducendam perveniant.
Can. 784 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus, statuantur normae de examine sponsorum et de aliis mediis ad investigationes, praecipue quod ad baptismum et ad statum liberum spectat, quae ante matrimonium peragendae sunt, quibus diligenter observatis procedi potest ad matrimonii celebrationem.
Can. 785 - § 1. Pastores animarum obligatione tenentur pro necessitatibus locorum et temporum omnia pericula a matrimonio invalide ac illicite celebrando remediis opportunis arcendi; ideo, antequam matrimonium celebratur, constare debet nihil eius validae ac licitae celebrationi obstare.
§ 2. In periculo mortis, si aliae probationes haberi non possunt, sufficit, nisi contraria assunt indicia, affirmatio sponsorum, si casus fert, etiam iurata, se baptizatos esse et nullo detineri impedimento.
Can. 786 - Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, parocho aut Hierarchae loci ante matrimonii celebrationem revelandi.
Can. 787 - Parochus, qui investigationes peregit, de harum exitu statim per authenticum documentum certiorem faciat parochum, cuius est matrimonium benedicere.
Can. 788 - Si quod dubium post accuratas investigationes adhuc superest de exsistentia impedimenti, parochus rem ad Hierarcham loci deferat.
Can. 789 - Etsi matrimonium de cetero valide celebrari potest, sacerdos praeter alios casus iure determinatos sine licentia Hierarchae loci ne benedicat:
1° matrimonium vagorum;
2° matrimonium, quod ad normam iuris civilis agnosci vel iniri non potest;
3° matrimonium eius, qui obligationibus naturalibus tenetur erga tertiam partem filiosve ex praecedenti unione cum illa parte ortos;
4° matrimonium filii familias minoris insciis aut invitis parentibus;
5° matrimonium eius, qui sententia ecclesiastica vetatur transire ad novum matrimonium, nisi quasdam condiciones implet;
6° matrimonium eius, qui publice fidem catholicam abiecit, etsi ad Ecclesiam vel Communitatem ecclesialem acatholicam non transiit; Hierarcha loci vero hoc in casu licentiam ne concedat nisi servato can. 814 congrua congruis referendo.
Art. II
DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS IN GENERE
Can. 790 - § 1. Impedimentum dirimens personam inhabilem reddit ad matrimonium valide celebrandum.
§ 2. Impedimentum, etsi ex alterutra tantum parte se habet, matrimonium tamen reddit invalidum.
Can. 791 - Publicum censetur impedimentum, quod probari in foro externo potest; secus est occultum.
Can. 792 - Iure particulari Ecclesiae sui iuris impedimenta dirimentia ne statuantur nisi gravissima de causa, collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, quorum interest, et consulta Sede Apostolica; nulla auctoritas inferior autem nova impedimenta dirimentia statuere potest.
Can. 793 - Consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus contraria reprobatur.
Can. 794 - § 1. Hierarcha loci christifidelibus sibi subditis ubicumque commorantibus necnon ceteris christifidelibus propriae Ecclesiae sui iuris intra fines territorii eparchiae actu degentibus vetare potest matrimonium in casu speciali, sed ad tempus tantum, gravi de causa eaque perdurante.
§ 2. Si de Hierarcha loci agitur, qui intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercet, Patriarcha tali vetito clausulam dirimentem addere potest; ceteris in casibus vero sola Sedes Apostolica.
Can. 795 - § 1. Hierarcha loci christifideles sibi subditos ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris ascriptos et intra fines territorii eparchiae actu degentes dispensare potest ab impedimentis iuris ecclesiastici sequentibus exceptis:
1° ordinis sacri;
2° voti publici perpetui castitatis in instituto religioso emissi, nisi agitur de congregationibus iuris eparchialis;
3° coniugicidii.
§ 2. Dispensatio ab his impedimentis reservatur Sedi Apostolicae; Patriarcha vero dispensare potest ab impedimentis coniugicidii et voti publici perpetui castitatis in congregationibus cuiusvis condicionis iuridicae emissi.
§ 3. Numquam datur dispensatio ab impedimento consanguinitatis in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis.
Can. 796 - § 1. Urgente periculo mortis Hierarcha loci christifideles sibi subditos ubicumque commorantes necnon ceteros christifideles intra fines territorii eparchiae actu degentes dispensare potest a forma celebrationis matrimonii iure praescripta et ab omnibus et singulis impedimentis iuris ecclesiastici sive publicis sive occultis excepto impedimento ordinis sacri sacerdotii.
§ 2. In eisdem rerum adiunctis et solum in casibus, in quibus ne Hierarcha loci quidem adiri potest, eandem potestatem dispensandi habent parochus, alius sacerdos facultate matrimonium benedicendi praeditus et sacerdos catholicus, de quo in can. 832, § 2; confessarius vero eandem potestatem habet, si agitur de impedimento occulto, pro foro interno sive intra sive extra actum sacramentalis confessionis.
§ 3. Hierarcha loci censetur adiri non posse, si tantum alio modo quam per epistulam vel personalem accessum id fieri potest.
Can. 797 - § 1. Si impedimentum detegitur, dum iam omnia parata sunt ad matrimonium celebrandum nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo deferri potest, donec ab auctoritate competenti dispensatio obtenta erit, potestatem dispensandi ab omnibus impedimentis, eis exceptis, de quibus in can. 795, § 1, nn. 1 et 2, habent Hierarcha loci et, dummodo casus sit occultus, omnes, de quibus in can. 796, § 2, servatis condicionibus ibidem praescriptis.
§ 2. Haec potestas valet etiam ad matrimonium convalidandum, si idem periculum est in mora nec tempus suppetit adeundi auctoritatem competentem.
Can. 798 - Sacerdotes, de quibus in cann. 796, § 2 et 797, § 1, de concessa dispensatione vel convalidatione pro foro externo Hierarcham loci statim certiorem faciant eaque adnotetur in libro matrimoniorum.
Can. 799 - Nisi aliud fert rescriptum Sedis Apostolicae aut intra limites eorum competentiae Patriarchae vel Hierarchae loci, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa ab impedimento occulto adnotetur in archivo secreto curiae eparchialis nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum evasit.
Art. III
DE IMPEDIMENTIS IN SPECIE
Can. 800 - § 1. Vir ante decimum sextum aetatis annum expletum, mulier ante decimum quartum aetatis annum expletum matrimonium valide celebrare non possunt.
§ 2. Integrum est iuri particulari Ecclesiae sui iuris aetatis annum superiorem ad licitam matrimonii celebrationem statuere.
Can. 801 - § 1. Impotentia coeundi antecedens et perpetua sive ex parte viri sive ex parte mulieris sive absoluta sive relativa matrimonium ex ipsa eius natura dirimit.
§ 2. Si impedimentum impotentiae dubium est sive dubio iuris sive dubio facti, matrimonium non est impediendum nec stante dubio nullum declarandum.
§ 3. Sterilitas matrimonium nec prohibet nec dirimit firmo can. 821.
Can. 802 - § 1. Invalide matrimonium attentat, qui vinculo tenetur prioris matrimonii.
§ 2. Etsi prius matrimoniam invalidum aut solutum est qualibet ex causa, non licet aliud matrimonium celebrare, antequam de prioris invaliditate aut solutione legitime et certo constat.
Can. 803 - § 1. Matrimonium cum non baptizatis valide celebrari non potest.
§ 2. Si pars tempore celebrati matrimonii tamquam baptizata communiter habebatur aut eius baptismus erat dubius, praesumenda est ad normam can. 779 validitas matrimonii, donec certo probetur alteram partem baptizatam esse, alteram vero non baptizatam.
§ 3. Circa condiciones dispensandi applicetur can. 814.
Can. 804 - Invalide matrimonium attentat, qui in ordine sacro est constitutus.
Can. 805 - Invalide matrimonium attentat, qui votum publicum perpetuum castitatis in instituto religioso emisit.
Can. 806 - Cum persona abducta vel saltem retenta intuitu matrimonii cum ea celebrandi matrimonium valide celebrari non potest, nisi postea illa ab abducente vel retinente separata et in loco tuto ac libero constituta matrimonium sua sponte eligit.
Can. 807 - § 1. Qui intuitu matrimonii cum certa persona celebrandi eius coniugi vel proprio coniugi mortem intulit, invalide hoc matrimonium attentat.
§ 2. Invalide quoque matrimonium inter se attentant, qui mutua opera physica vel morali mortem coniugi intulerunt.
Can. 808 - § 1. In linea recta consanguinitatis matrimonium invalidum est inter omnes ascendentes et descendentes.
§ 2. In linea collaterali invalidum est usque ad quartum gradum inclusive.
§ 3. Numquam matrimonium permittatur, si quod subest dubium, num partes sint consanguineae in aliquo gradu lineae rectae aut in secundo gradu lineae collateralis.
§ 4. Impedimentum consanguinitatis non multiplicatur.
Can. 809 - § 1. Affinitas matrimonium dirimit in quolibet gradu lineae rectae et in secundo gradu lineae collateralis.
§ 2. Impedimentum affinitatis non multiplicatur.
Can. 810 - § 1. Impedimentum publicae honestatis oritur:
1° ex matrimonio invalido post instauratam vitam communem;
2° ex notorio vel publico concubinatu;
3° ex instauratione vitae communis eorum, qui ad formam celebrationis matrimonii iure praescriptam astricti matrimonium attentaverunt coram officiali civili aut ministro acatholico.
§ 2. Hoc impedimentum matrimonium dirimit in primo gradu lineae rectae inter virum et consanguineas mulieris itemque inter mulierem et viri consanguineos.
Can. 811 - § 1. Ex baptismo oritur inter patrinum et baptizatum eiusque parentes cognatio spiritualis, quae matrimonium dirimit.
§ 2. Si iteratur baptismus sub condicione, cognatio spiritualis non oritur, nisi iterum idem patrinus adhibitus est.
Can. 812 - Matrimonium inter se valide celebrare non possunt, qui cognatione legali ex adoptione orta in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis coniuncti sunt.
Art. IV
DE MATRIMONIIS MIXTIS
Can. 813 - Matrimonium inter duas personas baptizatas, quarum altera est catholica, altera vero acatholica, sine praevia auctoritatis competentis licentia prohibitum est.
Can. 814 - Licentiam iusta de causa concedere potest Hierarcha loci; eam vero ne concedat nisi impletis condicionibus, quae sequuntur:
1° pars catholica declaret se paratam esse pericula a fide deficiendi removere atque sinceram promissionem praestet se omnia pro viribus facturam esse, ut omnes filii in Ecclesia catholica baptizentur et educentur;
2° de his promissionibus a parte catholica faciendis altera pars tempestive certior fiat ita, ut constet ipsam vere consciam esse promissionis et obligationis partis catholicae;
3° ambae partes edoceantur de finibus et proprietatibus essentialibus matrimonii a neutro sponso excludendis.
Can. 815 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris statuatur modus, quo hae declarationes et promissiones, quae semper requiruntur, faciendae sint, et modus determinetur, quo de eisdem et in foro externo constet et pars acatholica certior fiat.
Can. 816 - Hierarchae loci aliique pastores animarum curent, ne coniugi catholico et filiis ex matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit ad eorum obligationes conscientiae implendas, atque coniuges adiuvent ad consortii vitae coniugalis et familiaris unitatem fovendam.
Art. V
DE CONSENSU MATRIMONIALI
Can. 817 - § 1. Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili se mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium.
§ 2. Consensus matrimonialis nulla humana potestate suppleri potest.
Can. 818 - Sunt incapaces matrimonii celebrandi:
1° qui sufficienti usu rationis carent;
2° qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et obligationes matrimoniales essentiales mutuo tradenda et acceptanda;
3° qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non possunt.
Can. 819 - Ut consensus matrimonialis haberi possit, necesse est, ut matrimonium celebrantes saltem non ignorent matrimonium esse consortium permanens inter virum et mulierem ordinatum ad filios cooperatione aliqua sexuali procreandos.
Can. 820 - § 1. Error in persona invalidum reddit matrimonium.
§ 2. Error in qualitate personae, etsi dat causam matrimonio, matrimonium non dirimit, nisi haec qualitas directe et principaliter intenditur.
Can. 821 - Qui matrimonium celebrat deceptus dolo ad obtinendum consensum patrato circa aliquam alterius partis qualitatem, quae sua natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide celebrat.
Can. 822 - Error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
Can. 823 - Scientia aut opinio nullitatis matrimonii consensum matrimonialem non necessario excludit.
Can. 824 - § 1. Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis.
§ 2. Sed si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludit matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum vel essentialem aliquam proprietatem, invalide matrimonium celebrat.
Can. 825 - Invalidum est matrimonium celebratum ob vim vel metum gravem ab extrinseco etiam inconsulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium.
Can. 826 - Matrimonium sub condicione valide celebrari non potest.
Can. 827 - Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti vel defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae celebratum est, consensus praestitus praesumitur perseverare, donec de eius revocatione constiterit.
Art. VI
DE FORMA CELEBRATIONIS MATRIMONII
Can. 828 - § 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae celebrantur ritu sacro coram Hierarcha loci vel parocho loci vel sacerdote, cui ab alterutro collata est facultas matrimonium benedicendi, et duobus saltem testibus secundum tamen praescripta canonum, qui sequuntur, et salvis exceptionibus, de quibus in cann. 832 et 834, § 2.
§ 2. Sacer hic censetur ritus ipso interventu sacerdotis assistentis et benedicentis.
Can. 829 - § 1. Hierarcha loci et parochus loci capta possessione canonica officii, dum legitime officio funguntur, intra fines sui territorii ubique valide benedicunt matrimonium, sive sponsi sunt subditi sive, dummodo alterutra saltem pars sit ascripta propriae Ecclesiae sui iuris, non subditi.
§ 2. Hierarcha et parochus personalis vi officii matrimonium solummodo eorum, quorum saltem alteruter sibi subditus est, intra fines suae dicionis valide benedicunt.
§ 3. Patriarcha ipso iure facultate praeditus est servatis aliis de iure servandis matrimonia per se ipsum benedicendi ubique terrarum, dummodo alterutra saltem pars ascripta sit Ecclesiae, cui praeest.
Can. 830 - § 1. Hierarcha loci et parochus loci, dum legitime officio funguntur, possunt sacerdotibus cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, facultatem conferre, intra fines sui territorii determinatum matrimonium benedicendi.
§ 2. Facultatem generalem vero matrimonia benedicendi conferre potest solus Hierarcha loci firmo can. 302, § 2.
§ 3. Collatio facultatis matrimonia benedicendi, ut valida sit, determinatis sacerdotibus expresse immo, si de facultate generali agitur, scripto conferri debet.
Can. 831 - § 1. Hierarcha loci vel parochus loci matrimonium licite benedicunt:
1° postquam sibi constitit de domicilio vel quasi-domicilio vel menstrua commoratione aut, si de vago agitur, actuali commoratione alterutrius sponsi in loco matrimonii;
2° habita, si hae condiciones desunt, licentia Hierarchae vel parochi domicilii vel quasi-domicilii alterutrius partis, nisi iusta causa excusat;
3° in loco quoque exclusivo alterius Ecclesiae sui iuris, nisi Hierarcha, qui in hoc loco potestatem suam exercet, expresse renuit.
§ 2. Matrimonium coram sponsi parocho celebretur, nisi vel ius particulare aliud fert vel iusta causa excusat.
Can. 832 - § 1. Si haberi vel adiri non potest sine gravi incommodo sacerdos ad normam iuris competens, celebrare intendentes verum matrimonium illud valide ac licite coram solis testibus celebrare possunt:
1° in periculo mortis;
2° extra periculum mortis, dummodo prudenter praevideatur earum rerum condicionem esse per mensem duraturam.
§ 2. In utroque casu, si praesto est alius sacerdos, ille, si fieri potest, vocetur, ut matrimonium benedicat salva matrimonii validitate coram solis testibus; eisdem in casibus etiam sacerdos acatholicus vocari potest.
§ 3. Si matrimonium celebratum est coram solis testibus, coniuges a sacerdote quam primum benedictionem matrimonii suscipere ne neglegant.
Can. 833 - § 1. Hierarcha loci cuilibet sacerdoti catholico facultatem conferre potest matrimonium christifidelium alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, qui sacerdotem propriae Ecclesiae sine gravi incommodo adire non possunt, benedicendi, si sua sponte id petunt et dummodo nihil validae vel licitae celebrationi matrimonii obstet.
§ 2. Sacerdos catholicus, si fieri potest, antequam matrimonium benedicit, auctoritatem competentem illorum christifidelium de hac re certiorem faciat.
Can. 834 - § 1. Forma celebrationis matrimonii iure praescripta servanda est, si saltem alterutra pars matrimonium celebrantium in Ecclesia catholica baptizata vel in eandem recepta est.
§ 2. Si vero pars catholica alicui Ecclesiae orientali sui iuris ascripta matrimonium celebrat cum parte, quae ad Ecclesiam orientalem acatholicam pertinet, forma celebrationis matrimonii iure praescripta servanda est tantum ad liceitatem; ad validitatem autem requiritur benedictio sacerdotis servatis aliis de iure servandis.
Can. 835 - Dispensatio a forma celebrationis matrimonii iure praescripta reservatur Sedi Apostolicae vel Patriarchae, qui eam ne concedat nisi gravissima de causa.
Can. 836 - Extra casum necessitatis in matrimonii celebratione serventur praescripta librorum liturgicorum et legitimae consuetudines.
Can. 837 - § 1. Ad matrimonium valide celebrandum necesse est, ut partes sint praesentes una simul et consensum matrimonialem mutuo exprimant.
§ 2. Matrimonium per procuratorem valide celebrari non potest, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, quo in casu etiam de condicionibus, sub quibus tale matrimonium celebrari potest, providendum est.
Can. 838 - § 1. Matrimonium celebretur in ecclesia paroeciali aut de licentia Hierarchae loci vel parochi loci in alio loco sacro; in aliis autem locis celebrari non potest nisi de licentia Hierarchae loci.
§ 2. Circa tempus celebrationis matrimonii servandae sunt normae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutae.
Can. 839 - Vetita est ante vel post canonicam celebrationem alia eiusdem matrimonii celebratio religiosa ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum; item vetita est celebratio religiosa, in qua et sacerdos catholicus et minister acatholicus partium consensum exquirunt.
Can. 840 - § 1. Permissio matrimonii secreti ab Hierarcha loci gravi et urgenti de causa concedi potest et secumfert gravem obligationem secretum servandi ex parte Hierarchae loci, parochi, sacerdotis facultate matrimonium benedicendi praediti, testium et alterius coniugis, altero non consentiente divulgationi.
§ 2. Obligatio secretum servandi ex parte Hierarchae loci cessat, si grave scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem iniuria ex secreti observantia imminet.
§ 3. Matrimonium secreto celebratum in speciali tantummodo libro in archivo secreto curiae eparchialis asservando adnotetur, nisi gravissima causa obstat.
Can. 841 - § 1. Celebrato matrimonio parochus loci celebrationis vel is, qui eius vices gerit, etsi neuter matrimonium benedixit, quam primum adnotet in libro matrimoniorum nomina coniugum, sacerdotis benedicentis ac testium, locum et diem celebrati matrimonii, dispensationem, si casus fert, a forma celebrationis matrimonii vel ab impedimentis eiusque auctorem una cum impedimento eiusque gradu, facultatem matrimonium benedicendi collatam atque alia secundum modum a proprio Episcopo eparchiali praescriptum.
§ 2. Praeterea parochus loci in libro baptizatorum adnotet coniugem tali die in sua paroecia matrimonium celebravisse; si vero coniux alibi baptizatus est, parochus loci testimonium matrimonii mittat per se vel per curiam eparchialem ad parochum, apud quem coniugis baptismus adnotatus est, nec acquiescat, donec notitiam de adnotatione matrimonii in libro baptizatorum receperit.
§ 3. Si matrimonium ad normam can. 832 celebratum est, sacerdos, si illud benedixit, secus testes et coniuges curare debent, ut celebratio matrimonii in praescriptis libris quam primum adnotetur.
Can. 842 - Si matrimonium vel convalidatur pro foro externo vel nullum declaratur vel legitime praeterquam morte solvitur, parochus loci celebrationis matrimonii certior fieri debet, ut adnotatio in libris matrimoniorum et baptizatorum fiat.
Art. VII
DE MATRIMONII CONVALIDATIONE
1° De convalidatione simplici
Can. 843 - § 1. Ad convalidandum matrimonium invalidum ob impedimentum dirimens requiritur, ut cesset impedimentum vel ab eodem dispensetur et consensum renovet saltem pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec renovatio requiritur ad validitatem convalidationis, etsi initio utraque pars consensum praestitit nec postea revocavit.
Can. 844 - Renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in matrimonium, quod pars renovans scit aut opinatur ab initio invalidum fuisse.
Can. 845 - § 1. Si impedimentum est publicum, consensus ab utraque parte renovandus est forma celebrationis matrimonii iure praescripta.
§ 2. Si impedimentum est occultum, satis est, ut consensus renovetur privatim et secreto; a parte quidem impedimenti conscia, dummodo altera in consensu praestito perseveret, aut ab utraque parte, si impedimentum est utrique parti notum.
Can. 846 - § 1. Matrimonium invalidum ob defectum consensus convalidatur, si pars, quae non consensit, iam consentit, dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret.
§ 2. Si defectus consensus probari non potest, satis est, ut pars, quae non consensit, privatim et secreto consensum praestet.
§ 3. Si defectus consensus probari potest, necesse est, ut consensus renovetur forma celebrationis matrimonii iure praescripta.
Can. 847 - Matrimonium invalidum ob defectum formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, ut validum fiat, denuo hac forma celebrari debet.
2° De sanatione in radice
Can. 848 - § 1. Matrimonii invalidi sanatio in radice est eiusdem sine renovatione consensus convalidatio ab auctoritate competenti concessa secumferens dispensationem ab impedimento, si adest, atque a forma celebrationis matrimonii iure praescripta, si servata non est, necnon retrotractionem effectuum canonicorum ad praeteritum.
§ 2. Convalidatio fit a momento concessionis gratiae; retrotractio vero intellegitur facta ad momentum celebrationis matrimonii, nisi aliter in concessione expresse cavetur.
Can. 849 - § 1. Sanatio matrimonii in radice valide concedi potest etiam alterutra vel utraque parte inscia.
§ 2. Sanatio in radice ne concedatur nisi gravi de causa et nisi probabile est partes in consortio vitae coniugalis perseverare velle.
Can. 850 - § 1. Matrimonium invalidum sanari potest, dummodo consensus utriusque partis perseveret.
§ 2. Matrimonium invalidum ob impedimentum iuris divini valide sanari non potest, nisi postquam impedimentum cessavit.
Can. 851 - § 1. Si in utraque vel alterutra parte deest consensus, matrimonium non potest valide sanari in radice, sive consensus ab initio defuit, sive ab initio praestitus postea revocatus est.
§ 2. Si vero consensus ab initio quidem defuit, sed postea praestitus est, sanatio concedi potest a momento praestiti consensus.
Can. 852 - Patriarcha et Episcopus eparchialis concedere possunt sanationem in radice in singulis casibus, si validitati matrimonii obstat defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae vel aliquod impedimentum, a quo ipsi dispensare possunt, et in casibus iure praescriptis, si impletae sunt condiciones, de quibus in can. 814; in ceteris casibus et si de impedimento iuris divini agitur, quod iam cessavit, sanatio in radice concedi potest a sola Sede Apostolica.
Art. VIII
DE SEPARATIONE CONlUGUM
1° De dissolutione vinculi
Can. 853 - Matrimonii vinculum sacramentale matrimonio consummato nulla humana potestate nullaque causa praeterquam morte dissolvi potest.
Can. 854 - § 1. Matrimonium initum a duobus non baptizatis solvitur ex privilegio paulino in favorem fidei partis, quae baptismum suscepit, ipso iure, si novum matrimonium ab eadem parte celebratur, dummodo pars non baptizata discedat.
§ 2. Discedere censetur pars non baptizata, si non vult pacifice cohabitare cum parte baptizata sine contumelia Creatoris, nisi haec post baptismum susceptum iustam illi dedit discedendi causam.
Can. 855 - § 1. Ut pars baptizata novum matrimonium valide celebret, pars non baptizata interpellari debet, num:
1° velit et ipsa baptismum suscipere;
2° saltem velit cum parte baptizata pacifice cohabitare sine contumelia Creatoris.
§ 2. Haec interpellatio post baptismum fieri debet; sed Hierarcha loci gravi de causa potest permittere, ut interpellatio ante baptismum fiat, immo potest ab interpellatione dispensare sive ante sive post baptismum, si modo procedendi saltem summario et extraiudiciali constat eam fieri non posse aut fore inutilem.
Can. 856 - § 1. Interpellatio fit regulariter de auctoritate Hierarchae loci partis conversae, a quo concedendum est alteri coniugi spatium temporis ad respondendum, si id petivit, eo tamen monito, ut hoc spatio temporis inutiliter elapso eius silentium pro responsione negativa habeatur.
§ 2. Interpellatio etiam privatim facta ab ipsa parte conversa valet, immo est licita, si forma superius praescripta servari non potest.
§ 3. In utroque casu de interpellatione facta deque eiusdem exitu in foro externo legitime constare debet.
Can. 857 - Pars baptizata ius habet novum matrimonium celebrandi cum parte catholica, si:
1° altera pars negative interpellationi respondit;
2° interpellatio legitime omissa est;
3° pars non baptizata, sive iam interpellata sive non, antea perseverans in pacifica cohabitatione postea sine iusta causa discessit; quo in casu vero interpellatio ad normam cann. 855 et 856 praemittenda est.
Can. 858 - Hierarcha loci tamen gravi de causa concedere potest, ut pars baptizata, utens privilegio paulino, celebret matrimonium cum parte acatholica sive baptizata sive non baptizata servatis etiam praescriptis canonum de matrimoniis mixtis.
Can. 859 - § 1. Non baptizatus, qui plures uxores non baptizatas simul habet, suscepto in Ecclesia catholica baptismo, si ei durum est cum earum prima permanere, unam ex illis ceteris dimissis retinere potest; idem valet de muliere baptizata, quae plures maritos non baptizatos simul habet.
§ 2. In hoc casu matrimonium forma celebrationis matrimonii iure praescripta celebrandum est servatis etiam aliis de iure servandis.
§ 3. Hierarcha loci condicione morali, sociali, oeconomica locorum et personarum prae oculis habita curet, ut eorum, qui dimissi sunt, necessitatibus satis provisum sit secundum normas iustitiae, caritatis et aequitatis.
Can. 860 - Non baptizato, qui suscepto in Ecclesia catholica baptismo cum coniuge non baptizato ratione captivitatis vel persecutionis cohabitationem restaurare non potest, aliud matrimonium celebrare licet, etsi altera pars baptismum interea suscepit, firmo can. 853.
Can. 861 - In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
Can. 862 - Matrimonium non consummatum solvi potest iusta de causa a Romano Pontifice utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera est invita.
2° De separatione manente vinculo
Can. 863 - § 1. Enixe commendatur, ut coniux caritate motus et boni familiae sollicitus veniam non abnuat comparti adulterae atque consortium vitae coniugalis non disrumpat; si vero eiusdem culpam expresse aut tacite non condonavit, ius ei est solvendi consortium vitae coniugalis, nisi in adulterium consensit aut eidem causam dedit vel ipse quoque adulterium commisit.
§ 2. Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de adulterio certior factus est, sua sponte cum altero coniuge maritali affectu conversatus est; praesumitur vero, si per sex menses consortium vitae coniugalis servavit neque auctoritatem ecclesiasticam vel civilem de re adiit.
§ 3. Si coniux innocens sua sponte consortium vitae coniugalis solvit, debet intra sex menses causam separationis deferre ad auctoritatem competentem, quae omnibus inspectis adiunctis perpendat, num coniux innocens adduci possit, ut culpam condonet et separationem non protrahat.
Can. 864 - § 1. Si alteruter coniugum vitam communem coniugi vel filiis periculosam aut nimis duram reddit, alteri legitimam praebet causam discedendi decreto Hierarchae loci et etiam propria auctoritate, si periculum est in mora.
§ 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris aliae causae pro moribus populorum et locorum circumstantiis statui possunt.
§ 3. In omnibus casibus causa separationis cessante consortium vitae coniugalis restaurandum est, nisi ab auctoritate competenti aliud statuitur.
Can. 865 - Facta separatione coniugum opportune semper cavendum est de debita filiorum sustentatione et educatione.
Can. 866 - Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem ad consortium vitae coniugalis rursus admittere potest, quo in casu iuri separationis renuntiat.
CAPUT VIII
DE SACRAMENTALIBUS, DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS SACRIS,
DE CULTU SANCTORUM, DE VOTO ET DE IUREIURANDO
Art. I
DE SACRAMENTALIBUS
Can. 867 - § 1. Per sacramentalia, quae sacra sunt signa, quibus ad aliquam sacramentorum imitationem effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur, homines ad praecipuum sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.
§ 2. Circa sacramentalia serventur normae iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
Art. II
DE LOCIS SACRIS
Can. 868 - Loca sacra, quae ad cultum divinum destinantur, nonnisi de licentia Episcopi eparchialis erigi possunt, nisi aliud iure communi expresse statuitur.
1° De ecclesiis
Can. 869 - Ecclesia est aedes exclusive cultui divino dedicata consecratione vel benedictione.
Can. 870 - Nulla aedes ad ecclesiam destinata aedificetur sine expresso Episcopi eparchialis consensu scripto dato, nisi aliter iure communi cavetur.
Can. 871 - § 1. Consecratione dedicentur ecclesiae cathedrales et, si fieri potest, ecclesiae paroeciales, ecclesiae monasteriorum et ecclesiae domui religiosae adnexae.
§ 2. Consecratio reservatur Episcopo eparchiali, qui potest alii Episcopo facultatem ecclesiam consecrandi conferre; de peracta consecratione vel benedictione ecclesiae redigatur documentum in archivo curiae eparchialis asservandum.
Can. 872 - § 1. Arcendum est ab ecclesiis, quidquid a loci sanctitate absonum est.
§ 2. Curent omnes, ad quos pertinet, ut in ecclesiis illa munditia servetur, quae domum Dei decet, mediaque securitatis adhibeantur ad res sacras et pretiosas tuendas.
Can. 873 - § 1. Si qua ecclesia nullo modo amplius ad cultum divinum adhiberi potest et possibilitas non datur eam reficiendi, ab Episcopo eparchiali in usum profanum non sordidum redigi potest.
§ 2. Si aliae graves causae suadent, ut aliqua ecclesia ad cultum divinum amplius non adhibeatur, Episcopus eparchialis eam in usum profanum non sordidum redigere potest consulto consilio presbyterali, de consensu eorum, qui iura in eandem sibi legitime vindicant, et dummodo salus animarum nihil inde detrimenti capiat.
2° De coemeteriis et de exsequiis ecclesiasticis
Can. 874 - § 1. Ius est Ecclesiae catholicae possidendi propria coemeteria.
§ 2. Coemeteria Ecclesiae propria, ubi fieri potest, habeantur vel saltem spatia in coemeteriis civilibus christifidelibus defunctis destinata alterutra benedicenda; si vero haec obtineri non possunt, occasione exsequiarum tumulus benedicetur.
§ 3. In ecclesiis defuncti ne sepeliantur reprobata contraria consuetudine, nisi de eis agitur, qui Patriarchae, Episcopi vel Exarchi fuerunt.
§ 4. Paroeciae, monasteria ceteraque instituta religiosa propria coemeteria habere possunt.
Can. 875 - Exsequiis ecclesiasticis, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat, eorum corpora honorat simulque vivis spei solacium affert, omnes christifideles et catechumeni defuncti donari debent, nisi eisdem iure privati sunt.
Can. 876 - § 1. Concedi possunt exsequiae ecclesiasticae acatholicis baptizatis de prudenti Hierarchae loci iudicio, nisi constat de contraria eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi non possit.
§ 2. Parvuli, quos parentes baptizare intendebant, aliique, qui aliquo modo Ecclesiae propinqui videbantur, sed antequam baptismum susceperunt, decesserunt, exsequiis ecclesiasticis item de prudenti Hierarchae loci iudicio donari possunt.
§ 3. Illis, qui proprii cadaveris cremationem elegerunt, nisi constat eos id fecisse rationibus ductos vitae christianae adversis, concedendae sunt exsequiae ecclesiasticae eo tamen modo celebratae, ut non lateat Ecclesiam corporum sepulturam cremationi anteponere utque scandalum vitetur.
Can. 877 - Exsequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederunt paenitentiae signa, peccatores, quibus eaedem non sine publico christifidelium scandalo concedi possunt.
Can. 878 - § 1. In exsequiarum ecclesiasticarum celebratione omnis personarum acceptio vitetur.
§ 2. Firmo can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam occasione exsequiarum ecclesiasticarum solum eae oblationes recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt.
Can. 879 - Expleta tumulatione adnotatio in libro defunctorum fiat ad normam iuris particularis.
Art. III
DE DIEBUS FESTIS ET PAENITENTIAE
Can. 880 - § 1. Dies festos et paenitentiae omnibus Ecclesiis orientalibus communes constituere, transferre aut supprimere solius est supremae Ecclesiae auctoritatis firma § 3.
§ 2. Dies festos et paenitentiae singulis Ecclesiis sui iuris proprios constituere, transferre aut supprimere competit etiam auctoritati, cuius est ius particulare earundem Ecclesiarum statuere, debita tamen habita ratione aliarum Ecclesiarum sui iuris et firmo can. 40, § 1.
§ 3. Dies festi de praecepto omnibus Ecclesiis orientalibus communes, praeter dies dominicos, sunt dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis, Dormitionis Sanctae Dei Genitricis Mariae ac dies Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, salvo iure particulari Ecclesiae sui iuris a Sede Apostolica approbato, quo quidam dies festi de praecepto supprimuntur vel ad diem dominicum transferuntur.
Can. 881 - § 1. Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum.
§ 2. Quo facilius christifideles hanc obligationem implere possint, statuitur tempus utile decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad finem diei dominici vel festi de praecepto.
§ 3. Enixe commendatur christifidelibus, ut his diebus immo frequentius vel etiam cottidie Divinam Eucharistiam suscipiant.
§ 4. Abstineant christifideles his diebus ab illis operibus et negotiis, quae Cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediunt.
Can. 882 - Diebus paenitentiae christifideles obligatione tenentur ieiunium vel abstinentiam servandi modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuto.
Can. 883 - § 1. Christifideles extra fines territorii propriae Ecclesiae sui iuris versantes circa dies festos et paenitentiae ad normas in loco, ubi degunt, vigentes se plene conformare possunt.
§ 2. In familiis, in quibus coniuges diversis Ecclesiis sui iuris ascripti sunt, circa dies festos et paenitentiae praescripta unius vel alterius Ecclesiae sui iuris observare licet.
Art. IV
DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM ICONUM VEL IMAGINUM ET RELIQUIARUM
Can. 884 - Ad sanctificationem populi Dei fovendam Ecclesia speciali et filiali christifidelium venerationi commendat Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione sustentantur.
Can. 885 - Cultu publico eos tantum servos Dei venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sunt.
Can. 886 - Firma maneat praxis in ecclesiis sacras icones vel imagines venerationi christifidelium proponendi modo et ordine iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuendis.
Can. 887 - § 1. Sacrae icones vel imagines pretiosae, id est vetustate aut arte praestantes in ecclesiis venerationi christifidelium expositae, in aliam ecclesiam transferri vel alienari non possunt nisi de consensu scripto dato Hierarchae, qui in eandem ecclesiam potestatem suam exercet, firmis cann. 1034 - 1041.
§ 2. Sacrae icones vel imagines pretiosae etiam ne restaurentur nisi de consensu scripto dato eiusdem Hierarchae, qui, antequam eum concedit, peritos consulat.
Can. 888 - § 1. Sacras reliquias vendere non licet.
§ 2. Insignes reliquiae, icones vel imagines, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorantur, non possunt valide quoquo modo alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri nisi de consensu Sedis Apostolicae vel Patriarchae, qui eum dare non potest nisi de consensu Synodi permanentis firmo can. 1037.
§ 3. Circa restaurationem harum iconum vel imaginum servetur can. 887, § 2.
Art. V
DE VOTO ET DE IUREIURANDO
Can. 889 - § 1. Votum, promissio scilicet deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet.
§ 2. Voti sunt capaces omnes congruentem usum rationis habentes, nisi iure prohibentur.
§ 3. Votum ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo emissum ipso iure nullum est.
§ 4. Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est privatum.
Can. 890 - Votum neminem obligat ratione sui nisi emittentem.
Can. 891 - Cessat votum elapso tempore ad finiendam obligationem apposito, mutatione substantiali materiae promissae, deficiente condicione, de qua votum pendet, aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.
Can. 892 - Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem tamdiu suspendere, quamdiu voti impletio sibi praeiudicium affert.
Can. 893 - § 1. A votis privatis iusta de causa dispensare potest, dummodo dispensatio ne laedat iura aliis quaesita:
1° sibi subditos omnis Hierarcha, parochus et Superior localis instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis habet;
2° ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris Hierarcha loci, dummodo intra fines territorii eparchiae actu degant; itemque parochus loci intra fines territorii propriae paroeciae;
3° eos, qui diu noctuque in domo instituti vitae consecratae degunt, Superior localis, qui potestatem regiminis habet, eiusque Superior maior.
§ 2. Haec dispensatio sub eadem condicione, sed pro foro interno tantum concedi potest a quolibet confessario.
Can. 894 - Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, dum vovens in monasterio, ordine vel congregatione permanet.
Can. 895 - Iusiurandum, id est invocatio Nominis divini in testem veritatis, coram Ecclesia praestari potest tantummodo in casibus iure statutis; secus nullum parit effectum canonicum.