TITULUS XXIII
DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
Can. 1007 - Ecclesia in procurando bono hominum spirituali bonis temporalibus eget et utitur, quatenus propria eius missio id postulat; quare ipsi ius nativum competit acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi ea bona temporalia, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt.
Can. 1008 - § 1. Romanus Pontifex est omnium bonorum Ecclesiae temporalium supremus administrator et dispensator.
§ 2. Dominium bonorum Ecclesiae temporalium sub suprema auctoritate Romani Pontificis ad eam pertinet personam iuridicam, quae bona legitime acquisivit.
Can. 1009 - § 1. Subiectum capax bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi ad normam iuris canonici est quaevis persona iuridica.
§ 2. Bona temporalia omnia, quae ad personas iuridicas pertinent, sunt bona ecclesiastica.
CAPUT I
DE BONIS TEMPORALIBUS ACQUIRENDIS
Can. 1010 - Personae iuridicae bona temporalia acquirere possunt omnibus iustis modis, quibus aliis licet.
Can. 1011 - Auctoritati competenti ius est exigendi a christifidelibus, quae ad fines Ecclesiae proprios sunt necessaria.
Can. 1012 - § 1. Ius est Episcopo eparchiali, quatenus hoc necessarium est ad bonum eparchiae, de consensu consilii a rebus oeconomicis imponendi personis iuridicis sibi subditis tributa uniuscuiusque personae reditibus proportionata; nullum vero tributum imponi potest super oblationibus receptis occasione celebrationis Divinae Liturgiae.
§ 2. Personis physicis tributa imponi possunt solummodo ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 1013 - § 1. Episcopi eparchialis est intra limites iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutos determinare taxas pro variis actibus potestatis regiminis et oblationes occasione celebrationis Divinae Liturgiae, sacramentorum, sacramentalium vel quarumvis aliarum celebrationum liturgicarum, nisi aliter iure communi cavetur.
§ 2. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes, ut collatis consiliis eadem norma de taxis et oblationibus statuatur.
Can. 1014 - In omnibus ecclesiis, quae habitualiter christifidelibus patent, Episcopus eparchialis praecipere potest, ut colligantur oblationes pro determinatis inceptis Ecclesiae.
Can. 1015 - Eleemosynas colligere personis plysicis vel iuridicis non licet nisi de licentia auctoritatis, cui subiectae sunt, et de consensu scripto dato Hierarchae loci, ubi eleemosynae colliguntur.
Can. 1016 - § 1. Oblationes ad certum finem factae nonnisi ad eundem finem destinari possunt.
§ 2. Nisi contrarium constat, oblationes moderatoribus vel administratoribus cuiusvis personae iuridicae factae praesumuntur ipsi personae iuridicae datae.
§ 3. Hae oblationes repudiari non possunt nisi iusta de causa et in rebus maioris momenti de licentia Hierarchae; eiusdem Hierarchae licentia requiritur, ut acceptentur, quae onere modali vel condicione gravantur firmo can. 1042.
Can. 1017 - Praescriptionem ad normam cann. 1540 - 1542 Ecclesia recipit etiam pro bonis temporalibus.
Can. 1018 - Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel benedictione ad cultum divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; si vero ad personam iuridicam ecclesiasticam pertinent, tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica acquiri possunt.
Can. 1019 - Res immobiles, res mobiles pretiosae, quae scilicet magni sunt momenti artis vel historiae vel materiae causa, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad aliquam Ecclesiam sui iuris vel eparchiam pertinent, spatio quinquaginta annorum, quae vero ad aliam personam iuridicam, spatio triginta annorum.
Can. 1020 - § 1. Omnis auctoritas gravi obligatione tenetur curandi, ut bona temporalia Ecclesiae acquisita inscribantur nomine personae iuridicae, ad quam pertinent, servatis omnibus praescriptis iuris civilis, quae iura Ecclesiae in tuto ponunt.
§ 2. Si vero iure civili non conceditur, ut bona temporalia nomine personae iuridicae inscribantur, omnis auctoritas curet, ut auditis peritis in iure civili et consilio competenti iura Ecclesiae adhibitis modis iure civili validis illaesa maneant.
§ 3. Haec praescripta serventur etiam circa bona temporalia a persona iuridica legitime possessa, quorum acquisitio documentis nondum est firmata.
§ 4. Auctoritas immediate superior tenetur urgere observantiam horum praescriptorum.
Can. 1021 - § 1. In singulis eparchiis habeatur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris speciale institutum, quod bona vel oblationes colligat eum in finem, ut congruae necnon fundamentaliter aequali sustentationi omnium clericorum, qui in favorem eparchiae servitium praestant, apte provideatur, nisi aliter eisdem provisum est.
§ 2. Ubi praecaventia et securitas socialis necnon assistentia sanitaria in favorem clericorum nondum apte ordinatae sunt, iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris provideatur, ut erigantur instituta, quae haec sub vigilantia Hierarchae loci in tuto ponunt.
§ 3. In singulis eparchiis, quatenus opus est, constituatur modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinato massa communis, qua possunt Episcopi eparchiales obligationibus erga alias personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque necessitatibus eparchiae occurrere quaque etiam eparchiae divitiores adiuvare pauperiores possunt.
CAPUT II
DE BONIS ECCLESIASTICIS ADMINISTRANDIS
Can. 1022 - § 1. Episcopi eparchialis est vigilare administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum, quae intra fines eparchiae sunt nec ab eius potestate regiminis sunt subducta, salvis legitimis titulis, qui eidem potiora iura tribuunt.
§ 2. Habita ratione iurium, legitimarum consuetudinum et circumstantiarum, Hierarchae, editis opportunis instructionibus intra limites iuris communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris curent, ut tota administratio bonorum ecclesiasticorum apte ordinetur.
Can. 1023 - Administratio bonorum ecclesiasticorum personae iuridicae ei competit, qui immediate eam regit, nisi aliter iure cavetur.
Can. 1024 - § 1. Actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt administrator bonorum ecclesiasticorum valide ponere, non potest nisi de consensu auctoritatis competentis scripto dato.
§ 2. In statutis determinentur actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt; si vero de hac re silent statuta, competit auctoritati, cui persona iuridica immediate subiecta est, consulto consilio competenti huiusmodi actus determinare.
§ 3. Nisi quando et quatenus in rem eius versum est, persona iuridica non tenetur respondere de actibus ab administratoribus invalide positis.
Can. 1025 - Antequam administrator bonorum ecclesiasticorum suum officium init, debet:
1° coram Hierarcha vel eius delegato promissionem facere se proprium officium fideliter impleturum;
2° accurato inventario ab Hierarcha recognito bonorum ecclesiasticorum suae administrationi commissorum subscribere.
Can. 1026 - Inventarii bonorum ecclesiasticorum alterum exemplar asservetur in archivo personae iuridicae, ad quam pertinent, alterum in archivo curiae eparchialis; in utroque exemplari quaelibet mutatio adnotetur, quam patrimonium stabile eiusdem personae iuridicae subire contingit.
Can. 1027 - Auctoritates debent curare, ut administratores bonorum ecclesiasticorum opportunas praestent cautiones iure civili validas, ne quid Ecclesia detrimenti capiat eisdem administratoribus morientibus vel ab officio cessantibus.
Can. 1028 - § 1. Omnis administrator bonorum ecclesiasticorum diligentia boni patris familias suum officium implere tenetur.
§ 2. Exinde praecipue debet:
1° vigilare, ne bona ecclesiastica suae curae concredita quoquo modo pereant neve quid detrimenti capiant initis in hunc finem, quatenus opus est, contractibus assecurationis;
2° normas servare iuris canonici et civilis necnon ea, quae a fundatore vel donatore aut ab auctoritate competenti imposita sunt, et praesertim cavere, ne ex iuris civilis inobservantia damnum Ecclesiae obveniat;
3° reditus bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque tuto servare et secundum fundatoris mentem aut legitimas normas impendere;
4° curare, ut foenus vel mutui vel hypothecae causa solvendum statuto tempore solvatur et debiti summa capitalis opportune reddatur;
5° pecuniam, quae de expensis forte superest et utiliter collocari potest, de consensu Hierarchae in fines Ecclesiae vel personae iuridicae collocare;
6° accepti et expensi libros bene ordinatos habere;
7° rationem administrationis exeunte unoquoque anno componere;
8° documenta, quibus iura personae iuridicae in bona ecclesiastica nituntur, ordinare et in archivo asservare, authentica vero eorum exemplaria, ubi commode fieri potest, in archivo curiae eparchialis deponere.
§ 3. Praevisio accepti et expensi, ut ab administratoribus bonorum ecclesiasticorum quotannis componatur, enixe commendatur; ius particulare autem potest eam praecipere et pressius determinare modum, quo exhibenda est.
Can. 1029 - Administrator bonorum ecclesiasticorum de bonis mobilibus, quae ad patrimonium stabile non pertinent, donationes praeterquam moderatas secundum legitimam consuetudinem ne faciat nisi iusta de causa pietatis aut caritatis.
Can. 1030 - Administrator bonorum ecclesiasticorum:
1° in operarum locatione etiam ius civile circa laborem et vitam socialem adamussim servet secundum principia ab Ecclesia tradita;
2° eis, qui operam ex condicto praestant, iustam remunerationem tribuat ita, ut suis et suorum necessitatibus convenienter providere possint.
Can. 1031 - § 1. Reprobata contraria consuetudine administrator bonorum ecclesiasticorum singulis annis rationem administrationis proprio Hierarchae reddere debet.
§ 2. De bonis temporalibus, quae Ecclesiae offeruntur, administrator bonorum ecclesiasticorum rationem publice reddat secundnm modum iure particulari statutum, nisi Hierarcha loci gravi de causa aliud statuit.
Can. 1032 - Administrator bonorum ecclesiasticorum litem nomine personae iuridicae ne incohet neve contestetur in foro civili nisi de licentia Hierarchae proprii.
Can. 1033 - Administrator bonorum ecclesiasticorum, qui officium vel munus arbitratu suo dimisit, ad restitutionem tenetur, si ex arbitraria dimissione damnum Ecclesiae obvenit.
CAPUT III
DE CONTRACTIBUS, PRAESERTIM DE ALIENATIONIBUS
Can. 1034 - Quae ius civile territorii, ubi contractus initur, statuit de contractibus tam in genere quam in specie, et de solutionibus, eadem iure canonico in re, quae potestati Ecclesiae subest, eisdem cum effectibus serventur.
Can. 1035 - § 1. Ad alienanda bona ecclesiastica, quae ex legitima assignatione patrimonium stabile personae iuridicae constituunt, requiritur:
1° iusta causa veluti urgens necessitas, evidens utilitas, pietas, caritas vel ratio pastoralis;
2° aestimatio rei alienandae a peritis scripto facta;
3° in casibus iure praescriptis consensus auctoritatis competentis scripto datus, sine quo alienatio invalida est.
§ 2. Aliae quoque cautelae ab auctoritate competenti praescriptae serventur, ut Ecclesiae damnum vitetur.
Can. 1036 - § 1. Si valor bonorum ecclesiasticorum, quorum alienatio proponitur, continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica statutam, requiritur consensus:
1° consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis eparchiae;
2° Episcopi eparchialis, qui in casu eget consensu consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis personae iuridicae eodem Episcopo eparchiali subiectae;
3° auctoritatis in typico vel statutis determinatae, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae.
§ 2. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo, requiritur consensus:
1° Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitae, nisi ius particulare eiusdem Ecclesiae aliud fert;
2° Episcopi eparchialis necnon Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercenti subiectae;
3° Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae, etsi iuris pontificii, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita sunt.
§ 3. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam duplo excedit et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur, servetur § 2, sed Patriarcha indiget consensu eiusdem Synodi.
§ 4. In ceteris casibus requiritur consensus Sedis Apostolicae, si valor bonorum excedit summam ab ipsa Sede Apostolica statutam vel approbatam et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur.
Can. 1037 - Ad alienanda bona temporalia Ecclesiae patriarchalis vel eparchiae Patriarchae, Patriarcha indiget:
1° consilio Synodi permanentis, si valor bonorum continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam et si de bonis Ecclesiae patriarchalis agitur; si vero nonnisi de bonis eparchiae Patriarchae agitur, servandus est can. 1036, § 1, n. 1;
2° consensu Synodi permanentis, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo;
3° consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si valor bonorum eandem summam duplo excedit et si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur.
Can. 1038 - § 1. Ii, quorum consilium, concensus vel confirmatio ad alienanda bona ecclesiastica iure requiritur, ne dent consilium, consensum vel confirmationem, antequam exacte edocti sunt de statu oeconomico personae iuridicae, cuius bona temporalia alienanda proponuntur, et de alienationibus iam peractis.
§ 2. Consilium, consensus aut confirmatio pro non datis habentur, nisi in eis petendis exprimuntur alienationes iam peractae.
Can. 1039 - Pro quacumque alienatione requiritur consensus eorum, quorum interest.
Can. 1040 - Si bona ecclesiastica contra praescripta iuris canonici alienata sunt, sed alienatio iure civili valida est, auctoritas superior illius, qui talem alienationem peregit, decernat omnibus mature perpensis, an et qualis actio, a quonam et contra quemnam proponenda sit ad Ecclesiae iura vindicanda.
Can. 1041 - Nisi res est minimi momenti, bona ecclesiastica propriis administratoribus eorumque coniunctis usque ad quartum gradum consanguinitatis aut affinitatis non sunt vendenda aut locanda sine speciali auctoritatis, de qua in cann. 1036 et 1037, licentia.
Can. 1042 - Cann. 1035 - 1041 servari debent non solum in alienatione, sed etiam in quolibet negotio, quo condicio patrimonialis personae iuridicae peior fieri potest.
CAPUT IV
DE PIIS VOLUNTATIBUS ET DE PIIS FUNDATIONIBUS
Can. 1043 - § 1. Qui ex iure naturae vel canonico libere potest de suis bonis statuere, potest etiam ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa bona relinquere.
§ 2. In ultimis voluntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri potest, praescripta iuris civilis; si servata non sunt, heredes moneantur de obligatione, qua tenentur, implendi testatoris voluntatem.
Can. 1044 - Voluntates christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa legitime acceptatae diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum firmo can. 1045.
Can. 1045 - § 1. Hierarcha omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutor est.
§ 2. Hoc ex iure Hierarcha vigilare potest ac debet etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores perfuncto munere rationem reddere debent.
§ 3. Clausulae huic Hierarchae iuri contrariae ultimis voluntatibus adiectae pro non appositis habentur.
Can. 1046 - § 1. Qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Hierarcham proprium certiorem facere eique omnia talia bona cum oneribus adiunctis indicare; si vero donator id expresse et omnino prohibuit, fiduciam ne acceptet.
§ 2. Hierarcha debet exigere, ut bona fiduciaria in tuto collocentur, et ad normam can. 1045, § 2 vigilare, ut pia voluntas ad effectum ducatur.
§ 3. Si agitur de bonis fiduciariis alicui sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum commissis, quae destinata sunt loci vel eparchiae ecclesiis, christifidelibus, qui ibidem domicilium habent, aut piis causis iuvandis, Hierarcha, de quo in §§ 1 et 2, est Hierarcha loci.
Can. 1047 - § 1. Piae fundationes in iure sunt:
1° piae fundationes autonomae, scilicet universitates rerum ad opera pietatis, apostolatus aut caritatis spiritualis vel temporalis destinatae et ab auctoritate competenti in personam iuridicam erectae;
2° piae fundationes non autonomae, scilicet bona temporalia alicui personae iuridicae quoquo modo data cum onere in diuturnum tempus, iure particulari determinandum, ex reditibus annuis fines, de quibus in n. 1, persequendi.
§ 2. Bona temporalia fundationis non autonomae, si concredita sunt personae iuridicae Episcopo eparchiali subiectae, elapso tempore determinato ad institutum, de quo in can. 1021, § 1, destinari debent, nisi alia fuit voluntas fundatoris expresse manifestata; secus eidem personae iuridicae cedunt.
Can. 1048 - § 1. Piae fundationes autonomae nonnisi ab Episcopo eparchiali aliave auctoritate superiore erigi possunt.
§ 2. Ut pia fundatio non autonoma a persona iuridica valide acceptari possit, requiritur consensus Hierarchae proprii scripto datus; Hierarcha vero consensum ne det, antequam legitime comperuit personam iuridicam novo oneri suscipiendo et oneribus iam susceptis satisfacere posse; caveat quoque idem Hierarcha, ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum morem propriae Ecclesiae sui iuris.
§ 3. Iuris particularis est determinare ceteras condiciones, sine quibus piae fundationes erigi vel acceptari non possunt.
Can. 1049 - Hierarcha, qui piam fundationem erexit vel consensum ad piam fundationem acceptandam dedit, statim tutum locum designet, in quo pecunia et bona mobilia dotationis nomine assignata deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium custodiantur et quam primum caute et utiliter de prudenti eiusdem Hierarchae iudicio consultis et eis, quorum interest, et consilio competenti collocentur in favorem eiusdem fundationis cum expresse determinata mentione oneris.
Can. 1050 - Documenti fundationis exemplar alterum in archivo curiae eparchialis, alterum in archivo personae iuridicae asservetur.
Can. 1051 - § 1. Servatis cann. 1044 - 1046 et 1031 onerum ex piis fundationibus incumbentium tabella conficiatur, quae in loco patenti exponatur, ne obligationes implendae in oblivionem cadant.
§ 2. Liber habeatur et apud parochum vel rectorem ecclesiae asservetur, in quo singula onera eorumque impletio et eleemosynae adnotentur.
Can. 1052 - § 1. Reductio onerum Divinam Liturgiam celebrandi reservatur Episcopo eparchiali et Superiori Maiori institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium.
§ 2. Episcopo eparchiali competit potestas reducendi ob deminutionem redituum, dum causa perdurat, ad rationem oblationum in eparchia legitime vigentium numerum celebrationum Divinae Liturgiae, dummodo nemo sit, qui obligatione tenetur et utiliter cogi potest ad oblationum augmentum faciendum.
§ 3. Episcopo eparchiali etiam competit potestas reducendi onera Divinam Liturgiam celebrandi, quae Instituta ecclesiastica gravant, si reditus ad ea, quae ex iisdem tempore acceptationis onerum obtineri potuerunt, consequenda insufficientes evaserunt.
§ 4. Potestates, de quibus in §§ 2 et 3, habent etiam Superiores Generales institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium.
§ 5. Potestates, de quibus in §§ 2 et 3, Episcopus eparchialis delegare potest tantummodo Episcopo Coadiutori, Episcopo Auxiliari, Protosyncello vel Syncellis, omni subdelegatione exclusa.
Can. 1053 - Eisdem auctoritatibus, de quibus in can. 1052, potestas insuper competit transferendi iusta de causa onera Divinam Liturgiam celebrandi in dies vel instituta diversa ab illis, quae in fundatione sunt statuta.
Can. 1054 - § 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas donantium vel reliquentium, reductio, moderatio et commutatio a Hierarcha iusta tantum et necessaria de causa fieri possunt, consultis eis, quorum interest, et consilio competenti atque servata quam optime fundatoris voluntate.
§ 2. In omnibus ceteris casibus de hac re adiri debet Sedes Apostolica vel Patriarcha, qui de consensu Synodi permanentis agat.