TITULUS XXX
DE PRAESCRIPTIONE ET DE TEMPORIS SUPPUTATIONE
CAPUT I
DE PRAESCRIPTIONE
Can. 1540 - Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili, Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.
Can. 1541 - Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.
Can. 1542 - Praescriptioni obnoxia non sunt:
1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae;
2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;
3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt;
4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;
5° obligationes et onera celebrationem Divinae Litnrgiae respicientia;
6° provisio canonica officii, quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit;
7° ius visitationis et obligatio oboedientiae ita, ut personae in Ecclesia a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.
CAPUT II
DE TEMPORIS SUPPUTATIONE
Can. 1543 - Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam canonum, qui sequuntur.
Can. 1544 - § 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem.
§ 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.
Can. 1545 - § 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, prout sunt in calendario.
§ 2. Si tempus est continuum, mensis et annus semper sumendi sunt, prout sunt in calendario.
Can. 1546 - § 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur.
§ 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus constat ex uno vel pluribus mensibus aut annis, ex una vel pluribus hebdomadibus, finitur elapso ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri caret, elapso ultimo die mensis.