SUMMUS PONTIFEX FRANCISCUS
CONSTITUTIO APOSTOLICA
"PRAEDICATE EVANGELIUM"
DE CURIA ROMANA EIUSQUE SERVITIO
PRO ECCLESIA IN MUNDO
I. PROOEMIUM
1. Praedicate Evangelium (cfr Mc 16, 15; Mt 10, 7-8): munus est, quod Dominus Iesus suis discipulis commisit. Mandatum hoc «prima […] est opera, quam Ecclesia praebere potest omni homini et universo generi humano in mundo huius temporis». [1] Ad hanc ipsa vocata est: ad Evangelium nuntiandum Filii Dei, Christi Domini, et cunctas apud gentes auditum fidei suscitandum (cfr Rm 1, 1-5; Gal 3, 5). Ecclesia suum adimplet mandatum in primis cum, verbis operibusque, misericordiam testatur, quam gratuito ipsa recepit. Cuius Dominus noster ac Magister exemplum dedit, cum lavaret suorum discipulorum pedes diceretque nos esse beatos, si quemadmodum ipse fecit et nos faciamus (cfr Io 13, 14-17). Hoc modo «communitas evangelizans operibus et gestis immittitur in vitam cotidianam aliorum, diversitates contrahit, usque ad humiliationem, si opus est, inclinatur atque vitam humanam suscipit, patientem carnem Christi in populo tangens». [2] Sic faciens, Dei populus Domini mandatum adimplet, qui postulavit, ut Evangelium nuntiaretur, atque compulit, ut fratres sororesque debiliores, aegrotantes ac dolentes colerentur.
Ecclesiae missionalis conversio
2. “Missionalis conversio” [3] Ecclesiae destinatur eidem ad imaginem missionis amoris renovandae, quae Christi est. Quapropter discipuli discipulaeque eius compelluntur, ut sint «lux mundi» ( Mt 5, 14). Ratio haec est, qua Ecclesia salutiferum Christi amorem effert, qui est Lux mundi (cfr Io 8, 12). Ipsa fulgidior fit, cum hominibus supernaturale fidei donum affert, lucem «quae iter nostrum in tempore dirigit», et Evangelio inservit, ut lux haec «crescat ad praesentia illuminanda usque dum stella fiat quae nostri itineris prospectus demonstrat, tempore quodam cum peculiarem in modum luce indiget homo». [4]
3. Intra munus missionarium Ecclesiae Curiae Romanae instauratio quoque locatur. Urgentioribus temporibus sic actum est, quibus reformationis impulsus perceptus est, sicuti saeculo XVI occurrit per Constitutionem Apostolicam Immensa aeterni Dei Sixti V (MDLXXXVIII) et, saeculo XX, per Constitutionem Apostolicam Sapienti consilio Pii X (MCMVIII). Concilio Oecumenico Vaticano II celebrato, Paulus VI, palam referens optata Patrum Conciliarium, [5] ex Constitutione Apostolica Regimini Ecclesiae universae (MCMLXVII), renovationem Curiae decrevit atque perfecit. Posthac, Ioannes Paulus II Constitutionem Apostolicam Pastor bonus promulgavit (MCMLXXXVIII), ut intra Ecclesiae instituta communio usque proveheretur.
Duarum recentiorum instaurationum iter persequens, necnon ex grato animo propter studiosum consentaneumque famulatum, quod saeculorum decursu tot Curiae membra Romano Pontifici universaeque Ecclesiae obtulerunt, nova haec Constitutio Apostolica studet, ut hodiernum servitium Curiae cum evangelizationis itinere aptius componatur, quod, hodiernis potissimum temporibus, experitur Ecclesia.
Ecclesia: communionis mysterium
4. Quod ad Curiae Romanae renovationem attinet, magni refert aliam mysterii Ecclesiae considerare et cohonestare speciem: in ea missio adusque communioni nectitur, ut dici possit ipsum missionis propositum esse «ut omnes agnoscant atque experiantur “novam” communionem, quae ex Filio Dei homine facto in mundi historiam intravit». [6]
Communionis haec vita vultum synodalitatis praebet Ecclesiae; quae scilicet est Ecclesia mutui auditus, «in quo quisque aliquid habet discendum. Populus fidelis, Collegium episcopale, Episcopus Romae: alter alterum audit et omnes audiunt Spiritum Sanctum, Spiritum veritatis (cfr Io 14, 17), ut sciant quid Ipse dicat Ecclesiis (cfr Ap 2, 7)». [7] Haec insuper Ecclesiae synodalitas habenda est, ut «processio universi Dei Gregis super semitas historiae obviam Christo Domino». [8] De Ecclesiae missione agitur, de illa quidem communione, quae missioni inservit atque ipsa est missionaria.
Ecclesiae renovatio atque, in ipsa, eiusdem Curiae Romanae, facere non potest quin hanc praecipuam mutuam actionem referat, ut credentium communitas quam proxime ad missionariam communionem experiendam accedat, quam cum Domino, in terra manenti, perceperunt Apostoli (cfr Mc 3, 14) et, post Pentecosten, Spiritu Sancto operante, prima Hierosolymitana communitas (cfr At 2, 42).
Servitium Primatus et Episcoporum Collegii
5. Haec inter dona a Spiritu praebita ad hominibus ministrandum, munus eminet Apostolorum, quos Dominus Ipse voluit et modo “coetus” stabilis instituit, cui ex iisdem electum praefecit Petrum. [9] Ipsis Apostolis missionem concredidit, ad finem saeculi duraturam. Quapropter ipsi de instituendis successoribus curam egerunt, [10] ut, sicuti Petrus aliique Apostoli ex dominica voluntate unum Apostolicum Collegium constituerunt, ita adhuc hodie in Ecclesia, societate organis hierarchicis instructa, [11] Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniungerentur in unum episcopale corpus, ad quod Episcopi pertinent vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii Capite eiusque membris, id est cum ipso Collegio. [12]
6. Docet Concilium Vaticanum II: «Collegialis unio etiam in mutuis relationibus singulorum Episcoporum cum particularibus Ecclesiis Ecclesiaque universali apparet. Romanus Pontifex, ut successor Petri, est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum. Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus, ad imaginem Ecclesiae universalis formatis in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit. Qua de causa singuli Episcopi suam Ecclesiam, omnes autem simul cum Papa totam Ecclesiam repraesentant in vinculo pacis, amoris et unitatis». [13]
7. Tanti est efferre diversas Ecclesias, suffragante Divina Providentia, temporis decursu, variis in locis ab Apostolis eorumque successoribus constitutas esse, quae, maxime antiquae Ecclesiae patriarchales, varios in coetus coaluerunt. Conferentiarum Episcoporum in Ecclesia Latina emersus forma recentior est, qua communio Episcoporum communioni Ecclesiarum inservit communioni fidelium innisae. Firma itaque servata potestate Episcopi, pastoris Ecclesiae particularis eidem commissae, Conferentiae Episcoporum, sicut et earum Coetus regionales et continentales, necnon Instituta hierarchica Orientalia, communionem ecclesialem dilucidissime hodie ostendunt ac maxime fovent in diversis regionibus una cum Romano Pontifice, fidei communionisque unitatis vindice. [14]
Curiae Romanae servitium
8. Curia Romana Romano Pontifici inservit, qui, ut Petri successor, est unitatis tum Episcoporum tum fidelium multitudinis perpetuum ac visibile principium et fundamentum. [15] Huius vinculi vi Curiae Romanae opus etiam cum Collegio Episcoporum et cum singulis Episcopis, necnon cum Conferentiis episcopalibus earumque Coetuum regionalium et continentalium et cum Institutis hierarchicis Orientalibus composite congruit, quae magnae sunt pastoralis utilitatis atque affectionis actionisque communionem inter Episcopos secum ferunt. Curia Romana inter Summum Pontificem et Episcopos haud collocatur, sed potius utrique ministrat, iuxta modos cuiusque naturae proprios.
9. Studium, quo haec Constitutio Apostolica Conferentiis episcopalibus, necnon congruenter apteque Institutis hierarchicis Orientalibus attendit, sibi proponit, ut eorum facultates efferat, [16] quae nullum impedimentum inter Romanum Pontificem et Episcopos interponant, sed potius iisdem plane inserviant. Munera iisdem per praesentia mandata commissa eo vertunt, ut collegialis ministerii episcopalis manifestetur ratio et, oblique, ecclesialis communio confirmetur, [17] cum exercitium coniunctum nonnullorum operum pastoralium pro bono fidelium earum nationum vel definitae cuiusdam regionis ad effectum adducant. [18]
Christianus quisque est missionarius et discipulus
10. Summus Pontifex, Episcopi aliique ministri ordinati soli non sunt in Ecclesia Evangelii nuntiatores. Qui «sciunt […] se a Christo non esse institutos, ut totam missionem salvificam Ecclesiae versus mundum in se solos suscipiant». [19] Quisque christianus, Baptismi virtute, discipulus missionarius est «tantum quantum amorem Dei convenit in Christo Iesu». [20] Fieri non potest quin ad hodierna tempora Curiae accommodatio consideretur, cuius porro renovatio complectatur oportet laicarum laicorumque participationem, qui munera quoque gerant regiminis et auctoritatis. Eorum praesentia ac participatio insuper necessariae sunt, cum qui partes suas ad totius Ecclesiae bonum agant [21] et, suam ob vitam familiarem, rerum socialium cognitionem atque fidem, quarum gratia Dei itinera in mundo detegere valent, multum conferre possint, in primis cum agitur de familia promovenda, de vitae creatique bonis servandis, de Evangelio serendo uti rerum temporalium fermento ac de signis temporum diiudicandis.
Instaurationis sensus
11. Curiae Romanae renovatio tum modo perficietur ac dari poterit, cum ab interiore renovatione manabit, qua nostrum facimus «Concilii spiritualis ratio», manifestatae a vetere illa de Bono Samaritano narratione, [22] illius videlicet hominis, qui sua de via deflexit, ut se proximum faceret homini semimortuo ad ipsius populum non pertinenti, quem ne ipse quidem cognoscit. De spiritalitate agitur, quae ex ipso Dei amore sicut e fonte oritur, qui primus dilexit nos, cum adhuc pauperes essemus et peccatores, ac nobis memorat nostrum esse ministrare, uti Christus ministravit, fratribus, indigentioribus potissimum, atque vultum Christi in uniuscuiusque hominis agnosci vultu, maxime viri ac mulieris dolentium (cfr Mt 25, 40).
12. Pateat demum illud oportet: «Reformatio haud propter se fit, sed instrumentum est ad strenuum Christi testimonium praebendum; ad efficaciorem evangelizationem fovendam; ad fecundiorem oecumenicum spiritum promovendum; ad actuosiorem dialogum cum omnibus concitandum. Instaurationi, studiose a maiore Cardinalium parte exoptatae in Congregationibus generalibus ante Conclave, magis magisque procudenda est ipsius Curiae Romanae forma, munus scilicet Petri successorem coadiuvandi in summo pastorali eius officio exercendo pro bono ac servitio Ecclesiae universae et Ecclesiarum particularium. Quo exercitio fidei unitas atque populi Dei communio roborantur ac propria Ecclesiae missio in mundo provehitur. Procul dubio haud facile est ad hanc metam pervenire: tempus postulatur, firma voluntas et in primis omnium sociata operatio. Ad quam vero assequendam ante omnia Spiritui Sancto oportet nos committamus, qui verus est Ecclesiae dux, in oratione verae discretionis implorantes donum». [23]
II. PRINCIPIA ET RATIONES OPERIS CURIAE ROMANAE
Ad expediendam et corroborandam missionem pastoralem, quam Romanus Pontifex a Christo Domino et Pastore erga universam Ecclesiam sollicitudine accepit (cfr Io 21, 15 ss.), et ad servandam atque excolendam necessitudinem inter ministerium petrinum et ministerium omnium Episcoporum, «in exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanae Curiae Dicasteriis, quae proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium sacrorum Pastorum». [24] Hac via Curia Romana in servitium agit Romani Pontificis atque Episcoporum, «qui cum successore Petri […] domum Dei viventis regunt». [25] Curia Romana servitium hoc pro Episcopis in eorum Ecclesiis particularibus exercet, servatis oneribus, quae, utpote successoribus Apostolorum, eorum sunt.
1. Servitium erga missionem Papae. Curia Romana in primis instrumentum servitii est erga Petri successorem, quod missionem eius suffulcit, ut sit «unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum», [26] pro utilitate etiam Episcoporum, Ecclesiarum particularium, Conferentiarum Episcoporum earundemque Coetuum regionalium et continentalium, Institutorum hierarchicorum Orientalium aliorumque institutorum et communitatum in Ecclesia.
2. Coniuncta cura in communione. Instauratio haec sibi proponit, ut, in spiritu «salutaris munerum communicationis e medio», [27] Pastorum muneribus deleget facultatem rerum enodandarum, quae, intacta doctrinae disciplinaeque et communionis Ecclesiae unitate, in suo loci magisterii et officii pastoralis [28] exercitio bene noverunt, [29] adhibita semper adiutrice opera, quae fructus est et expressio praecipui «mysterii communionis», quod est Ecclesia. [30]
3. Servitium erga Episcoporum missionem. Quoad sociatam cum Episcopis operam, servitium a Curia eis praebitum ponitur primum in opere profitendo ac suffulciendo ab iisdem in Evangelium atque Ecclesiam collato, in prompto consilio praebendo, in conversione pastorali ab iisdem suscitata fovenda, in adminiculo cum eorum evangelizationis inceptis et cum praecipua eorum optione pastorali pauperum concordi, cum minorum hominumque praesidiis expertium tutela atque cum quovis eorum auxilio pro humana familia, unitate et pace; cum eorum denique inceptis, ut gentes in Christo vita abundent. Quod servitium Curiae erga Episcoporum missionem et communionem sibi etiam proponit, ut in spiritu fraternitatis munera adimpleat vigilantiae, auxilii et incrementi mutuae, affectionis actionisque successoris Petri cum Episcopis communionis.
4. Auxilium Ecclesiis particularibus earumque Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus. Ecclesia catholica multitudinem populorum, sermonum et culturarum in mundo amplectitur, quapropter mirum validi usus sibi suppeditat in rebus evangelizationis thesaurum, qui nullomodo dilabi potest. Curia Romana, dum universae communionis bono inservit, de praesentia Ecclesiae in mundo colligere et elaborare valet copiam harum cognitionum atque experientiarum circa praestantia incepta ac proposita fertili ingenio concepta quod ad evangelizationem pertinet singularum Ecclesiarum particularium, Conferentiarum Episcoporum et Institutorum hierarchicorum Orientalium atque ad modum coram incommodis et certaminibus agendi, omnia in apta consilia convertens. Quae ex universa Ecclesia tales colligens experientias efficit, fulciminis instar, ut Ecclesiae particulares, Conferentiae Episcoporum et Instituta hierarchica Orientalia easdem participent. Cui commercio et sermocinationi fovendae visitationes «ad limina Apostolorum» et relationes ad hoc ab Episcopis transmissae praestans suppeditant instrumentum.
5. Indoles vicaria Curiae Romanae. Quodque Institutum Curiae missionem suam e potestate Romani Pontificis perficit, in cuius nomine agit vicaria potestate primatialis «muneris» exercendi. Proinde, quisque christifidelis Dicasterio vel Instituto praeesse potest, eorum attentis peculiari competentia, potestate regiminis atque officio.
6. Spiritualitas. Curia Romana ad communionem Ecclesiae cum Domino confert, omnium membrorum suorum cum Christo Iesu necessitudinem colens, pro divinis propositis ac pro donis a Spiritu Sancto Ecclesiae traditis intime superimpendens, necnon omnium baptizatorum vocationi ad sanctitatem cavens. In omnibus proinde Institutis Curiae servitium Ecclesiae-mysterio foederi cum Deo experiendo opus est perseveranter coniungi, quod communi prece, instauratione spirituali et sociata eucharistica celebratione statutis temporibus recurrente manifestatur. Item, ab occurso cum Iesu Christo capto initio, membra Curiae munus suum in laeta conscientia se discipulos esse missionarios in servitium universi populi Dei adimpleant.
7. Integritas hominis interioris operisque praestantia. Vultus Christi discipulorum et discipularum vultuum varietate refertur, virtutibus suis Ecclesiae inservientium missioni. In Curia operantes ergo ex Episcopis, presbyteris, diaconis, sodalibus Institutorum Vitae Consecratae et Societatum Vitae Apostolicae et laici eliguntur, qui vita spirituali, apta pastorali experientia, vitae sobrietate et pauperum amore, spiritu communionis et servitii, rerum ipsis commissarum peritia, signorum temporum discretionis ingenio emicant. Quapropter necesse est operantibus seligendis et instituendis diligentem dicari curam, sicut et operis ordinationi et uniuscuiusque profectui, quod sive ad personam sive ad peritiam pertinet.
8. Cooperatio inter Dicasteria. Communio et participatio opus est intestini operis Curiae singulorumque eius Institutorum sint insignia. Curia Romana semper magis oportet communioni vitae et consociato operi pro Pastoribus universae Ecclesiae inserviat. Proinde Dicasteriorum moderatores sive singuli sive cuncti statutis temporibus Romanum Pontificem conveniunt. Conventus certis temporibus recurrentes perspicuitatem fovent et compositum opus ad Dicasteriorum proposita laboris eorundemque applicationem disceptandam.
9. Conventus inter Dicasteria et intra Dicasteria. In Conventibus inter Dicasteria, qui communionem et cooperationem intra Curiam exprimunt, res tractantur, quae ad diversa Dicasteria revera pertinere possunt. Secretariae Status est hos conventus indicere, cum munere Secretariae papalis ea fungatur. Communio et cooperatio aptis Membrorum alicuius Dicasterii adunationibus statutis temporibus recurrentibus etiam manifestantur, scilicet plenariis, consiliis et congressibus. Spiritus hic item conventus Episcoporum sive singulorum sive cunctorum cum Dicasteriis, exempli gratia in visitationibus «ad limina Apostolorum», suscitet oportet.
10. Catholicitatis signum. In Cardinalibus, Episcopis aliisque, qui adiutricem operam praestant, seligendis opus est catholicitas Ecclesiae ostendatur. Omnes ad servitium apud Curiam Romanam invitati signum sunt communionis et fraternae necessitudinis cum Romano Pontifice ex parte Episcoporum et Moderatorum Institutorum Vitae Consecratae et Societatum Vitae Apostolicae, qui Curiae Romanae cooperatores egregios e diversis culturis exsistentes deferunt.
11. Dicasteriorum imminutio. Necessarium factum est Dicasteriorum numerum imminuere e coniunctione quorum finis valde proximus vel additicius videri poterat et munera eo consilio restituere, ut vitetur competentias superponere et labor efficacior fiat.
12. Instauratio, ut Paulus VI exoptabat, in primis efficere vult, ut in eadem Curia sicut et in universa Ecclesia flamma divinae caritatis possit «principia doctrinasque et proposita incendere, quae Concilium disposuit, ut, sic caritate exardentia, revera in Ecclesia et mundo instaurare possint mentes, negotia, mores, conscientias, gaudium et spem, quod ipsius Concilii fuit finis». [31]
III. NORMAE GENERALES
De Curiae Romanae notione
Art. 1
Curia Romana Institutum est, quo Romanus Pontifex utitur in supremo pastorali munere suo ac missione universali in mundo exercendis. Summo Pontifici, Petri successori, et Episcopis, Apostolorum successoribus, ea iuxta modos uniuscuiusque indolis proprios paret, officia sua evangelico afflatu adimplens, benefaciens atque in servitium agens communionis unitatisque et aedificationis universae Ecclesiae, necnon instantiis cavens mundi, ubi Ecclesia ad missionem suam vocatur perficiendam.
De indole pastorali actuositatis Curiae
Art. 2
Cum omnia populi Dei membra, quaeque pro condicione sua, missionem Ecclesiae participent, qui apud Curiam Romanam operantur eidem pro scientia et competentia, quibus sunt praediti, necnon pro peritia pastorali sua intersunt.
Art. 3
Actuositas apud Curiam Romanam ceteraque Sanctæ Sedis Instituta operantium pastorale servitium est, Romani Pontificis Episcoporumque missionis in eorundem officiis erga universam Ecclesiam adminiculum. Quod servitium altissima sociati operis munerisque ac reverentiae erga alius competentiam conscientia suscitetur ac praestetur oportet.
Art. 4
Indoles pastoralis servitii Curiae peculiari enutritur spiritualitate de mutuae interioritatis necessitudine, quae inter Ecclesiam universam et Ecclesiam particularem viget.
Art. 5
Novitas propria servitii pastoralis Curiae Romanae postulat, ut quisque vocationem suam ad perfectionem vitae coram Ecclesia et mundo animadvertat. Omnes proinde gravissimo munere tenentur discipuli et missionarii esse, studii spiritusque pietatis acceptionisque omnium, qui eam adeunt, ac servitii ostendentes exemplum.
Art. 6
Clerici, dum apud Curiam Romanam operantur, quantum fieri potest et sine officii sui praeiudicio, curae animarum etiam attendant, sicut et membra Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae atque laici, pro uniuscuiusque facultatibus atque opibus, navitatibus pastoralibus suarum communitatum vel aliarum communitatum ecclesialium socia opera sua intersint.
De agendi rationibus Curiae Romanae
Art. 7
§ 1. Ad processum singularum Curiae Romanae partium expediendum necesse est ut, praeter studium et integritatem morum, qui ibi operantur sua emineant peritia. Hoc eximiam operis praestantiam postulat, videlicet competentiam ac peritiam rei, in qua quisque ad operam suam praestandam vocatur. Quae praestantia procedente tempore informatur ac comparatur per experientiam, studium et accommodationem ad temporum novitatem; opus tamen est inde ab initio congrua habeatur de re institutio.
§ 2. Variae Curiae Romanae Instituta, quaeque pro natura et competentia sua, permanenti officiorum institutioni caveant.
Art. 8
§ 1. Ratio et alacritas actuositatem uniuscuiusque Curiae Romanae Instituta oportet semper suscitent, quae adiunctis temporis respondeat et universae Ecclesiae atque Ecclesiarum particularium necessitatibus adhaereat.
§ 2. Alacritas, quae ad optimum atque efficacissimum servitium spectat praebendum, postulat, ut qui apud Curiam Romanam operantur pro necessitatibus ad opus suum exercendum prompti sint semper.
Art. 9
§ 1. Dicasterium, Institutum vel Officium quodque in peculiari suo servitio explendo propter eandem, quam participat, missionem ad exercitium vocatur cum aliis Dicasteriis, Institutis vel Officiis conspirans, iuxta motum mutuae, pro uniuscuiusque competentia, cooperationis constantisque vicissitudinis atque alternae laborum coniunctionis.
§ 2. Haec cooperatio intra unumquodque Dicasterium, Institutum vel Officium ab omnibus perficiatur, qui partem suam ita explere tenentur, ut, praeter humani cultus, linguae et nationum varietates, singulorum opera aptum processum foveat disciplina et efficacia instructum.
§ 3. Praescripta in §§ 1 e 2 ad Secretariam Status etiam pertinent iuxta praecipua naturae eius Secretariae papalis.
Art. 10
Dicasterium, Institutum vel Officium quodque in opere suo exercendo legitime recteque instrumentis ab hac Constitutione Apostolica prospectis utatur, Congressu videlicet ac Sessionibus sive ordinariis sive plenariis. Conventus etiam sive Moderatorum Dicasterii sive inter Moderatores Dicasteriorum regulariter habeantur.
Art. 11
De omnibus ad exercitium operis pertinentibus ab omnibus apud Curiam Romanam operantibus peracti, Officium Laboris Sedis Apostolicae videt, iuxta competentiam suam, ad ministrorum iura tuenda atque fovenda, secundum praecepta doctrinae socialis Ecclesiae.
De forma Curiae Romanae
Art. 12
§ 1. Curia Romana e Secretaria Status, Dicasteriis et Institutis constat, quae omnia sunt inter se iuridice paria.
§ 2. Institutorum Curiae nomine Instituta Curiae Romanae intelleguntur, de quibus in § 1.
§ 3. Praefectura Domus Pontificiae, Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis et Camerarius Sanctae Romanae Ecclesiae Curiae Romanae sunt Officia.
Art. 13
§ 1. Quodque Institutum Curiae e Praefecto vel ei assimilato constat, e congruo numero Membrorum, ex uno vel pluribus Secretariis, qui Praefectum adiuvant, et ex uno vel pluribus Subsecretariis, qui sedulitatem cum et sub his participant, quibus accedunt Officiales et Consultores.
§ 2. Iuxta peculiarem naturam suam vel legem propriam, Institutum Curiae alia forma atque in § 1 statuta instrui potest.
Art. 14
§ 1. Institutum Curiae a Praefecto vel ei assimilato regitur, qui id moderatur eiusque personam gerit.
§ 2. Secretarius, cooperante Subsecretario vel Subsecretariis, Praefectum adiuvat in Instituti Curiae negotiis gerendis officialibusque moderandis.
§ 3. Officiales, e variis orbis regionibus, quantum fieri potest, ita selecti, ut Curia Romana indolem universalem Ecclesiae exprimat, e clericis, sodalibus Institutorum Vitae consecratae et Societatum Vitae apostolicae et laicis assumuntur, qui debita experientia, scientia aptis studii titulis comprobata, virtute et prudentia emineant. Qui iuxta integras et dilucidas rationes seligantur, congrua annorum experientia in ministerio pastorali praediti.
§ 4. Candidatorum ad munus Officialis idoneitas aptis modis exquiratur.
§ 5. In clericis pro munere Officialis seligendis congrua, quantum fieri potest, inter clerum saecularem seu eparchialem et membra Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae comparetur aequitas.
Art. 15
Membra Institutionum Curiae ex Cardinalibus sive in Urbe sive extra Urbem commorantibus sumuntur, quibus accedunt, quatenus peculiari peritia polleant in rebus, de quibus agitur, nonnulli Episcopi, praesertim dioecesani seu eparchiales, necnon, iuxta Dicasterii naturam, clerici quidam et diaconi, membra quaedam Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae et alii christifideles laici.
Art. 16
Institutionum Officiorumque Curiae Consultores e christifidelibus seliguntur, qui scientia, comprobata peritia et prudentia eminent. Quorum inventio atque electio universalitatis rationem quam maxime servet.
Art. 17
§ 1. Praefectus vel ei assimilatus, Membra, Secretarius, Subsecretarius aliique Officiales maiores muneri Officii Moderatoris addicti, iisdem assimilati et periti, sicut et Consultores a Romano Pontifice ad quinquennium nominantur.
§ 2. Praefecto et Secretario, attacta aetate a Normis Generalibus Curiae Romanae statuta, renuntiatio Romano Pontifici est praebenda, qui, omnibus perpensis, de ea prospiciet.
§ 3. Membra, expleto octogesimo aetatis anno, a munere cessant. Qui, tamen, ratione muneris alio Instituto Curiae adscripti sint, cessante munere, desinunt etiam esse Membra.
§ 4. Regulariter post quinquennium Officiales clerici ac sodales Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae, qui apud Instituta et Officia Curiae operati sunt, ad ministerium pastorale redeunt apud Dioeceses seu Eparchias, Instituta vel Societates, quibus adscripti sunt. Si Moderatoribus Curiae Romanae opportunum videatur, eorundem servitium in aliud quinquennium prorogari potest.
Art. 18
§ 1. Sede Apostolica vacante, omnes Institutorum Curiae Moderatores et Membra a munere cessant. Excipiuntur Paenitentiarius Maior, qui negotia ordinaria competentiae suae expedire perseverat, ea Cardinalium Collegio proponens, de quibus ad eundem Summum Pontificem referret, atque Eleemosynarius Suae Sanctitatis, qui opera caritatis continenter exercet iuxta easdem rationes, quibus per Pontificatum iam usus est, auctoritati Collegii Cardinalium subiectus usque ad novi Romani Pontificis electionem.
§ 2. Sede vacante, ordinariae moderationis Institutorum Curiae cavent Secretarii, negotia modo gerentes ordinariae administrationis. Qui vero intra tres menses ab electione Romani Pontificis eiusdem indigent muneris confirmatione.
§ 3. Magister Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum munera sumit a normis de Sede Apostolica vacante deque electione Romani Pontificis.
Art. 19
Unumquodque Institutum et Officium Curiae archivum suum currens habet, in quo documenta recepta atque exemplaria eorum, quae missa sint, protocollo obsignato, ordinate tutoque et aptas iuxta rationes asservantur.
De competentia et modo procedendi Institutorum Curiae
Art. 20
Competentia Institutorum Curiae ratione materiae de more definitur. Competentiae quaedam tamen etiam vi aliarum causarum statui possunt.
Art. 21
Unumquodque Institutum Curiae iuxta competentiam suam:
1° negotia tractat, quae ex natura sua vel praescripto iuris Sedi Apostolicae reservantur;
2° negotia tractat, quae a Romano Pontifice committuntur;
3° casus et res videt, quae fines competentiae singulorum Episcoporum dioecesanorum seu eparchialium vel Coetuum Episcoporum – Conferentiarum scilicet vel Institutorum hierarchicorum Orientalium – excedunt;
4° in studium graviorum instantis aetatis rerum incumbit, ut actio pastoralis Ecclesiae aptius coordinetur efficaciusque promoveatur, collatis consiliis debiteque servatis competentiis Ecclesiarum particularium, Conferentiarum Episcoporum earundemque Coetuum regionalium et continentalium seu Institutorum hierarchicorum Orientalium;
5° incepta propositaque pro bono universae Ecclesiae promovet, fovet et suscitat;
6° res, quas christifideles, iure proprio utentes, ad Sedem Apostolicam deferunt cognoscit et, si casus ferat, decernit.
Art. 22
Conflictus competentiae inter Dicasteria atque inter eadem et Secretariam Status, si qui oriantur, Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae subiciantur, nisi Summo Pontifici aliud providere videatur.
Art. 23
Institutum Curiae quodque negotia competentiae suae tractat ad normam iuris sive universalis sive peculiaris Curiae Romanae, necnon iuxta normas proprias, canonica aequitate iure semper usurpato, servata atque attenta iustitia, pro bono Ecclesiae ac salute animarum.
Art. 24
Institutorum Curiae Moderatores vel, pro ipsis, Secretarii a Romano Pontifice praesentes recipiuntur, iuxta modum ab Ipso statutum, ut certis crebrisque temporibus de negotiis occurrentibus, operibus ac propositis referant.
Art. 25
Dicasterii Moderatoris est, nisi aliud pro singulis Dicasteriis caveatur, Congressum convocare, qui ex eodem, Secretario, Subsecretario et, eiusdem Dicasterii Moderatoris iudicio, omnibus vel aliquibus Officialibus constat:
1° ad praecipua examinanda et consilia excogitanda, quae statim ad effectum deducantur aut Sessioni ordinariae vel plenariae vel Coetui Dicasteriorum vel Romano Pontifici subicienda decernantur;
2° ad argumenta peculiare examen postulantia Consultoribus vel aliis peritis committenda;
3° ad recensendas petitiones facultatum et rescripta, iuxta competentias Dicasterii.
Art. 26
§ 1. Dicasteriorum Membra in Sessionibus sive ordinariis sive plenariis adunantur.
§ 2. Quoad Sessiones ordinarias, quae de suetis vel crebris negotiis agunt, sufficit, ut Membra Dicasterii in Urbe commorantia convocentur.
§ 3. Ad Sessionem plenariam omnia Membra Dicasterii convocantur. Quoque biennio ea celebratur, nisi Ordo servandus Dicasterii diutinius tempus statuat, certiore semper facto Romano Pontifice. Sessioni plenariae negotia atque res maioris momenti reservantur, quae ob ipsam naturam Dicasterii ita censentur. Apte convocetur etiam pro rebus, quae indole principii generalis praeditae sint et Moderatori Dicasterii prout tales videantur tractandae.
§ 4. In operibus praestruendis Sessionum, praesertim plenariarum, quae postulant ut omnia Membra adsint, itinera examinate prospiciantur, adhibitis etiam conferentiis visificis imaginibus instructis aliisque mediis communicationis, quae sufficienter reservata ac tuta sint atque efficacem laborem communem foveant praeter praesentiam corporaliter in uno eodem loco.
§ 5. Secretarius omnes Sessiones participat cum iure suffragii.
Art. 27
§ 1. Consultorum eisque assimilatorum est rem iisdem commissam perspicere ac de re votum litteris, ut solet, proferre.
§ 2. Si necesse videatur et iuxta cuiusque Dicasterii naturam, Consultores, omnes vel aliqui, attentis praecipuis competentiis, collegialiter convocari possunt, ut peculiares res perspiciant et votum suum proferant.
§ 3. Singulis in casibus vocari possunt ad consulendum etiam quidam in Consultorum numerum minime relati, qui peculiari peritia et experientia rei pertractandae eminent.
Art. 28
§ 1. Negotia competentiae mixtae, videlicet quae plurium Dicasteriorum competentiam attingunt, examinanda sunt, collatis consiliis inter Dicasteria, quorum interest.
§ 2. Moderator Dicasterii, cui primo res delata est, conventum convocat sive ex officio sive petente alio, cuius interest, Dicasterio, ad diversas comparandas mentes et consilium ineundum.
§ 3. Si argumentum id postulet, res tractata Sessioni plenariae coniunctae Dicasteriorum, quorum interest, deferenda est.
§ 4. Conventui praeest Moderator Dicasterii convocantis vel eiusdem Secretarius, si soli Secretarii ei intersint.
§ 5. Ad negotia competentiae mixtae tractanda, quae mutua crebraque consultatione egent, Moderator Dicasterii, quod primum rem tractare incepit vel cui primo res delata est, praevia Romani Pontificis approbatione, aptam Commissionem inter Dicasteria, si necesse videatur, instituit.
Art. 29
§ 1. Institutum Curiae, quod documentum generale parat, antequam Romano Pontifici id subicit, textum aliis Institutis Curiae, quorum interest, mittat ad recipiendas, si forte sint, animadversiones, emendationes et monita, quae ita id expoliant, ut, diversis collatis mentibus et consiliis, concors eiusdem applicatio attingatur.
§ 2. Documenta vel declarationes circa res ad necessitates cum Civitatibus aliisque subiectis iuris internationalis attinentes praeviam Secretariae Status licentiam postulant.
Art. 30
Institutum Curiae neque leges vel decreta generalia vim legis habentia edicere potest neque praescriptis iuris universalis vigentis derogare, nisi singulis praecipuisque in casibus ac de speciali Romani Pontificis approbatione.
Art. 31
§ 1. Norma inderogabilis sit quod circa gravia vel extraordinaria negotia nihil agatur, nisi a Moderatore Instituti Curiae Romano Pontifici antea significatum.
§ 2. Romani Pontificis approbationi subiciendae sunt sententiae ac deliberationes ad res maioris momenti attinentes, exceptis consiliis, pro quibus Instituto Curiae speciales facultates tributae sint, sententiisque Tribunalis Rotae Romanae et Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae intra fines eorum competentiae latis.
§ 3. Circa facultates speciales unicuique Instituto Curiae concessas, Praefectus vel ipsi assimilatus obligatione tenetur earundem efficaciam, facultatem consummationis, attributionem intra Curiam Romanam et opportunitatem pro universa Ecclesia explorandi et statutis temporibus cum Romano Pontifice existimandi.
Art. 32
§ 1. Recursus hierarchici recipiuntur, explorantur et dirimuntur, ad normam iuris, ab Institutis Curiae de re competentibus. Si de competentiae determinatione adsit dubitatio, Supremum Tribunal Signaturae Apostolciae rem dirimit.
§ 2. Res iudiciali modo pertractandae ad Tribunalia competentia deferuntur.
Art. 33
Instituta Curiae, pro peculiaribus quaeque competentiis suis, navitatem adiuvant Secretariae Generalis Synodi, attentis normarum propriarum eiusdem praescriptis, quae efficacem adiutricem operam Romano Pontifici praestat, iuxta modos ab eodem statutos vel statuendos, in rebus maioris momenti, pro bono universae Ecclesiae.
De Institutorum Curiae Moderatorum conventibus
Art. 34
§ 1. Quo cohaerentius ac dilucidius opus Curiae eluceat, Romani Pontificis praescripto, Institutorum Curiae Moderatores statutis temporibus convocantur, ut inter se de laboris prospectibus singulorum Institutorum ac de eorundem exsecutione disceptent, opus commune coordinent, notitias sive praebeant sive accipiant atque res videant maioris momenti; vota et monita praebeant; consilia capiant Romano Pontifici proponenda.
§ 2. Conventus a Secretario Status convocantur atque administrantur, concordi consilio cum Romano Pontifice.
Art. 35
Si Romano Pontifici videatur, negotia generalia maximi momenti, quae in Institutorum Curiae Moderatorum adunatione iam ad disceptationem vocata sunt, etiam a Cardinalibus in Consistorio congregatis tractari possunt, iuxta legem propriam.
De Curia Romana in servitium Ecclesiarum particularium
Art. 36
§ 1. Instituta Curiae in rebus maximi momenti cooperentur oportet cum Ecclesiis particularibus, Conferentiis episcopalibus earundemque Coetibus regionalibus et continentalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus.
§ 2. Si casus ferat, documenta indolis generalis peculiare momentum habentia vel ad aliquas Ecclesias particulares praecipue spectantia parentur, ratione habita voti Conferentiarum Episcoporum earundemque Coetuum regionalium et continentalium seu Institutorum hierarchicorum Orientalium, quorum interest.
§ 3. Instituta Curiae acceptas instantias ipsis ab Ecclesiis particularibus exhibitas cito denuntient, easdem diligenter matureque videant et quam primum apte respondeant.
Art. 37
Quoad negotia ad Ecclesias particulares pertinentia, Instituta Curiae Legatos Pontificios consulant, qui munus suum apud easdem exercent, neque omittant capta consilia iisdem Conferentiisque episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus significare.
De visitatione «ad limina Apostolorum»
Art. 38
Congruenter cum traditione et iuxta legis canonicae praescripta, uniuscuiusque Ecclesiae particularis Pastores, statutis temporibus, visitationem «ad limina Apostolorum» agunt.
Art. 39
Huiusmodi visitatio ad unitatem et communionem in vita Ecclesiae peculiariter interest, quippe quae veluti culmen sit necessitudinum Pastorum cuiusvis Ecclesiae particularis ac cuiusvis Conferentiae Episcoporum seu Instituti hierarchici Orientalis cum Episcopo Romae. Qui, enim, suos in episcopatu fratres coram admittens, cum illis de rebus agit, quae ad bonum Ecclesiarum et ad Episcoporum pascendi munus pertinent, eosque in fide et caritate confirmat et sustinet. Quo quidem modo hierarchicae communionis vincula roborantur et tum catholicitas Ecclesiae tum Episcoporum Collegii unitas palam ostenduntur.
Art. 40
§ 1. Pastores uniuscuiusque Ecclesiae particularis visitationem, quam participare vocantur, sollicite ac diligenter parare opus est atque Sedi Apostolicae intra tempus ab eadem statutum in minimis definitam praebere relationem de statu Dioecesis seu Eparchiae ipsis commissae, addito etiam de condicione oeconomica et patrimoniali relatu.
§ 2. Relatio, brevitatem ac perspicuitatem coniungens, Ecclesiae particularis condicionem re exquisite definiteque effingat. Oportet insuper eam aestimationem auxilii ab Institutis Curiae recepti contineat atque spes exprimat erga eandem Curiam quoad opera sociatis viribus adimplenda.
§ 3. Ad colloquia expedienda, Pastores Ecclesiarum particularium relationi in minimis definitae compendium rerum summarum adiungant.
Art. 41
Visitatio ex tribus principalibus gradibus constat: videlicet peregrinatione ad Apostolorum Principum sepulcra, conventu cum Romano Pontifice et colloquiis apud Dicasteria et Instituta iustitiae Curiae Romanae.
Art. 42
§ 1. Praefecti vel eis assimilati, necnon Secretarii Dicasteriorum et Institutorum iustitiae congressui cum Pastoribus Ecclesiarum particularium, Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus diligenter se parent, relationibus ab iisdem delatis attente perpensis.
§ 2. Praefecti vel eis assimilati, necnon Secretarii Dicasteriorum et Institutorum iustitiae, Pastores, de quibus in § 1, convenientes, sincera benignaque sermocinatione consilio eis suadeant, animum addant, monita et idoneas suggestiones praestent, ut universae Ecclesiae bono ac profectui prosint atque observantiae disciplinae communis, necnon ab iisdem vicissim suggestiones et monita colligant ad semper efficacius servitium praebendum.
De praeceptis
Art. 43
§ 1. Quoad modum procedendi, firmis Codicum vigentium praescriptis, principiis atque rationibus supra, in parte II, statutis et normis huius Constitutionis Apostolicae, Ordo Generalis Curiae Romanae servandus est seu universitas normarum communium, quibus disciplina et modus procedendi negotiaque tractandi in Curia ipsa praestituuntur et, ubi ita iure provideatur, in Institutis Sanctae Sedi adhaerentibus, a Romano Pontifice apte approbatus.
§ 2. Unumquodque Institutum Curiae atque Officium Ordinem servandum proprium habere opus est seu normas proprias a Romano Pontifice approbatas, iuxta quas negotia sunt tractanda.
IV. SECRETARIA STATUS
Art. 44
Secretaria Status, utpote Secretaria papalis, proxime iuvat Summum Pontificem in eius supremo munere exercendo.
Art. 45
§ 1. Eidem praeest Cardinalis Secretarius Status.
§ 2. Tres Sectiones ipsa complectitur, nempe Sectionem de Generalibus Negotiis, sub moderamine Substituti, adiuvante Assessore; Sectionem de Rationibus cum Civitatibus et Institutis Internationalibus, sub ductu proprii Secretarii, adiuvante Subsecretario et altero Subsecretario pro Rationibus Multilateralibus; et Sectionem pro Ministris diplomaticis Sanctae Sedis, sub moderamine Secretarii pro Legationibus Pontificiis, adiuvante Subsecretario.
Sectio de Generalibus Negotiis
Art. 46
Ad Sectionem de Generalibus Negotiis pertinet peculiari modo operam navare expediendis negotiis, quae ad Summi Pontificis cotidianum servitium respiciunt; ea videre negotia, quae extra ordinariam Dicasteriorum Romanae Curiae aliorumque Apostolicae Sedis Institutorum competentiam tractanda sint; rationes inter eadem Dicasteria, Instituta et Officia fovere, integra manente eorum autonomia. Eiusdem est omnia explere, quae ad Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt.
Art. 47
Eiusdem etiam est:
1° componere et mittere Constitutiones apostolicas, Litteras decretales, Litteras apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa;
2° editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctæ Sedis in commentario officiali, quod Acta Apostolicæ Sedis inscribitur;
3° lineamenta praebere Dicasterio pro Communicatione de officialibus nuntiis, qui sive ad acta Summi Pontificis sive ad Sanctæ Sedis navitatem respiciunt;
4° custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.
Art. 48
Ad hanc sectionem item pertinet:
1° curare ea, quae ad Institutorum Curiae Moderatorum conventus certis temporibus recurrentes et ad eorundem praescriptorum effectum attinent;
2° omnia tractare acta, quae ad nominationes a Summo Pontifice peractas vel probatas respiciunt ad Praefectum vel ei assimilatum, Membra, Secretarium, Subsecretarium vel Subsecretarios et Consultores Institutionum Curiae, Officiorum, Institutionum, quae cum Sancta Sede sunt coniunctae vel ea in agendo utuntur, vel ad Ministros diplomaticos attinentes;
3° parare acta, quae ad Honorificentias Pontificias pertinent;
4° colligere, componere atque edere rationaria, quae ad Ecclesiae vitam per universum terrarum orbem respiciunt.
Sectio de Rationibus cum Civitatibus et Institutis Internationalibus
Art. 49
Sectionis de Rationibus cum Civitatibus et Institutis Internationalibus est in ea incumbere, quae cum Auctoritatibus civilibus agenda sunt. Eidem competit:
1° consulere rationibus diplomaticis et publicis Sanctae Sedis cum Civitatibus aliisque iuris internationalis subiectis atque communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiae civilisque societatis promoveatur, pactis etiam Concordatis aliisque Conventionibus internationalibus, sententiae Episcoporum Coetuum, quorum intersit, habita ratione;
2° partes gerere apud Instituta Internationalia Interadministrativa et in Conventibus Interadministrativis multilateralibus, adiuvantibus, si casus ferat, competentibus Dicasteriis et Institutis Curiae Romanae;
3° concedere nihil obstat quotiescumque Dicasterium vel Institutum Curiae Romanae declarationem vel documentum edere vult, quae ad rationes internationales vel cum Auctoritatibus civilibus attinent.
Art. 50
§ 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato Summi Pontificis, haec Sectio, collatis consiliis cum competentibus Curiae Romanae Dicasteriis, cuncta explet, quae ad Ecclesiarum particularium provisionem, necnon ad constitutionem et immutationem sive earum sive earundem Coetuum spectant.
§ 2. Ceteris in casibus, praesertim ubi regimen concordatarium viget, eius est ea absolvere negotia, quae cum civilibus Guberniis sunt tractanda.
Art. 51
§ 1. Consilium proprium Sectionem adiuvat in singulis rebus tractandis.
§ 2. Intra Sectionem Commissiones stabiles, si opus sit, opportune constitui possunt, quae de praecipuis argumentis vel rebus tractent ad diversas continentes et peculiares regiones mundi pertinentibus.
Sectio pro Ministris diplomaticis Sanctae Sedis
Art. 52
§ 1. Sectio pro Ministris diplomaticis Sanctae Sedis res agit ad personas pertinentes apud legationes Sanctae Sedis operantes, potissimum eorum vitae operisque condicionibus et institutioni permanenti attendens. Quo aptius munus suum expleat, Secretarius Legationum Pontificiarum sedes invisit et congressiones de iisdem providendis convocat, quibus ipse praeest.
§ 2. Sectio cum Praeside Pontificiae Academiae Ecclesiasticae cooperatur, quod ad seligendos et informandos candidatos ad officia diplomatica Sanctae Sedis pertinet, et cum Ministris diplomaticis emeritis necessitudines servat.
§ 3. Sectio officia sua exercet cum Sectione de Generalibus Negotiis et Sectione de Rationibus cum Civitatibus et Institutis Internationalibus arcte cooperans, quae de Legatorum Pontificiorum necessitatibus, quaeque pro sua competentia, etiam agunt.
V. DICASTERIA
Dicasterium pro Evangelizatione
Art. 53
§ 1. Dicasterium operae evangelizationis inservit, ut Christus, lumen gentium, cognoscatur eique verbis et operibus testimonium perhibeatur, necnon Corpus eius mysticum aedificetur, quod est Ecclesia. Dicasterii est fundamenta evangelizationis in mundo ac novarum Ecclesiarum particularium institutionem, comitatum et sustentationem curare, salva Dicasterii pro Ecclesiis Orientalibus competentia.
§ 2. Dicasterium e duabus Sectionibus constat, quae sunt: Sectio de institutis evangelizationis in mundo et Sectio de prima evangelizatione ac de novis Ecclesiis particularibus in territoriis propriae competentiae.
Art. 54
Dicasterio pro Evangelizatione directe Romanus Pontifex praeest. Utraque Sectio nomine et auctoritate eius a Propraefecto regitur, qui ad normam art. 14, § 2, adiuvatur.
Sectio de institutis evangelizationis in mundo
Art. 55
§ 1. Sectionis est, adiuvantibus Ecclesiis particularibus, Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus, Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, fundamenta evangelizationis ac progressus efficacis Evangelii nuntii ponderare, discretis ad hoc formis instrumentisque et apto sermone. Sectio experientias praecipuas evangelizationis colligit, eas totius reserans Ecclesiae utilitati.
§ 2. Sectio cogitationem fovet de evangelizationis et missionis historia, praesertim in necessitudinibus cum adiunctis politicis, socialibus et culturalibus, quae praedicationem Evangelii notaverunt et affecerunt.
Art. 56
§ 1. Sectio per studia et experientiarum communicationem Ecclesias particulares sustinet in itinere inculturationis Evangelii Iesu Christi varias apud culturas et gentes, necnon fidei apud eas propagandae, populari pietati potissimum attendens.
§ 2. Ad pietatem popularem fovendam et sustinendam, Sanctuaria internationalia praecipue curat. Sectionis est Sanctuaria internationalia erigere eorumque Statuta approbare secundum praescripta canonum et, adiuvantibus Episcopis dioecesanis seu eparchialibus et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus, compositum opus pastorale Sanctuariorum attente promovere veluti evangelizationis perpetuae concitatorum.
Art. 57
Quoad politicas, sociales et culturales provocationes, Sectio:
1° evangelizationem promovet, perpensis signis temporum ponderatisque condicionibus socialibus oeconomicisque et locorum eorum, quibus Evangelium destinatur;
2° adiumentum renovans Evangelii cum culturis convenientis et omnibus ad dignitatem humanam libertatemque religiosam fovendam pertinentibus videt ac promovet. In arta cooperatione cum Ecclesiis particularibus, Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus Magisterium Ecclesiae provehit adiuvatque propagandum et efficiendum, quoad Evangelii occursum cum culturis respicit. Cum evangelizatio praecipuam optionem pauperum postulet, Diem Mundialem Pauperum curat;
3° Episcoporum dioecesanorum seu eparchialium et Conferentiarum Episcoporum seu Institutorum hierarchicorum Orientalium inceptis Evangelii nuntiandi suppeditat atque favet.
Art. 58
§ 1. Sectionis est catecheticam institutionem tradere atque Ecclesiarum particularium inservire muneri Evangelii Iesu Christi nuntiandi iis qui, recepto Baptismo, vitam christianam cotidie ducunt, qui, quandam fidem licet demonstrantes, fundamenta eius aeque non cognoscunt, qui necessitatem percipiunt amplius meliusque acceptae doctrinae perscrutandae et qui fidem reliquerunt eamve non profitentur.
§ 2. Sectio vigilat, ut catechetica doctrina apto modo impertiatur et institutio ducta sit secundum normas Magisterii Ecclesiae. Eiusdem pariter est praescriptam Apostolicae Sedis confirmationem catechismorum aliorumque scriptorum ad institutionem catecheticam pertinentium, de consensu Dicasterii pro Doctrina Fidei, concedere.
Art. 59
§ 1. Cum unusquisque membrorum populi Dei, virtute Baptismi recepti, discipulus et missionarius sit Evangelii, Sectio incrementum fovet huiusmodi conscientiae et oneris, ut quisque cotidiana in vita per precationem, testimonium et acta operae missionariae efficaciter cooperetur.
§ 2. Evangelizatio praesertim per divinae misericordiae multimode atque variam annuntiationem perficitur. Ad hunc finem plurimum confert Missionariorum Misericordiae opus, quorum Sectio promovet sustinetque formationem ac rationes pastoralis actionis praebet.
Art. 60
§ 1. Quod ad evangelizationem pertinet, Sectio libertatem religiosam in omnibus rei socialis et politicae profitetur et promovet variis in mundanis adiunctis. Ad hoc Secretariae Status cooperatione fruitur.
§ 2. Veluti via evangelizationis, auxiliantibus Dicasterio pro Dialogo inter Religiones et Dicasterio de Cultura et Educatione pro eorundem competentiis,opportunitatem fovet ac sustinet conveniendi et colloquendi cum membris aliarum religionum et illis qui nullam religionem profitentur.
Sectio de prima evangelizatione ac de novis Ecclesiis particularibus
Art. 61
Sectio nuntium Evangelii ac diligentem vitae fidei exquisitionem in territoriis primae evangelizationis sustinet et de omnibus agit ad erectionem Circumscriptionum ecclesiasticarum earumque immutationes ac provisionem spectantibus atque aliis muneribus fungitur aeque et officia, quae ad Dicasterium pro Episcopis intra fines eiusdem competentiae competunt.
Art. 62
Sectio, iuxta rationem iustae autonomiae, novas Ecclesias particulares in opere primae evangelizationis et in incremento sustinet, cooperans cum iis, Conferentiis episcopalibus, Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, consociationibus, motibus ecclesialibus, novis communitatibus et institutis ecclesialibus de subsidiis suppeditandis.
Art. 63
Sectio cum Episcopis, Conferentiis episcopalibus, Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae cooperatur ad vocationes missionarias suscitandas clericorum, sodalium Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae ac laicorum et ad clerum saecularem et catechistas informandos in territoriis Dicasterio subiectis, salva competentia aliorum Dicasteriorum in rebus peculiaribus, sicuti: institutio clericorum, Instituta altiorum studiorum, educatio et cultura.
Art. 64
§ 1. Sectio promovet experientiarum permutationem intra novas Ecclesias particulares, necnon inter easdem et Ecclesias iampridem erectas.
§ 2. Novarum Ecclesiarum particularium adiectionem comitatur, alias ad solidale et fraternum auxilium cohortans.
§ 3. Scholas et primae et permanentis formationis pro Episcopis et iisdem assimilatis in territoriis suae competentiae disponit et ordinat.
Art. 65
Ad missionariam cooperationem augendam Sectio:
1° novas Ecclesias particulares curat comitandas, ut autonomiam oeconomicam adipiscantur, opus conferens ad eiusdem fundamenta iacienda;
2° prodest Pecuniis aggerendis ad novas Ecclesias particulares sustinendas necessariis et ministris informandis eorundem perceptionis ac cooperationis cum aliis Ecclesiis particularibus peritis;
3° apud novas Ecclesias particulares et earundem coetus instituta administrationis promovet ineunda et inspectionis usus opum et qualitatis pecuniae collocandae;
4° sustinet novas Ecclesias particulares in operantibus moderandis.
Art. 66
Sectio omnia curat, quae de relatione quinquennali statuta sunt, necnon de visitationibus «ad limina Apostolorum» Ecclesiarum particularium suis curis concreditarum.
Art. 67
§ 1. Sectioni de prima evangelizatione ac de novis Ecclesiis particularibus committuntur Pontificia Opera Missionalia: Pontificium Opus Missionale Propagandae Fidei, Pontificium Opus Missionale Sancti Petri Apostoli, Pontificium Opus pro Infantia Missionali et Pontificia Unio Missionalis – veluti instrumenta missionale onus cuiusque baptizati provehendi et novas Ecclesias particulares sustinendi.
§ 2. Administratio subsidiorum oeconomicorum, quae ad cooperationem missionariam destinantur, et aequa eorundem distributio Secretario adiuncto Sectionis cum munere Praesidis Pontificiarum Operarum Missionalium subiciuntur.
Art. 68
Patrimonium missionibus destinatum ab Officio speciali administratur, cui Secretarius Adiunctus Sectionis praeficitur, firmo munere rationis Secretariae de Rebus Oeconomicis rite reddendae.
Dicasterium pro Doctrina Fidei
Art. 69
Dicasterii pro Doctrina Fidei est Romanum Pontificem et Episcopos adiuvare in Evangelio in universo mundo nuntiando, integritatem doctrinae catholicae de fide et moribus promovere atque tutari, e deposito fidei hauriendo eiusdemque profundiorem usque coram rebus novis quaerendo intellectum.
Art. 70
Dicasterium e duabus Sectionibus constat, Doctrinali scilicet et Disciplinari, quarum unamquamque Secretarius moderatur, qui Praefectum adiuvat in peculiaribus competentiae suae.
Art. 71
Sectio Doctrinalis studia et considerationem fovet atque sustinet de intellectu fidei ac morum, necnon de profectu theologiae apud diversas culturas, collustrantibus recta doctrina temporumque urgentibus provocationibus, ut novis quaestionibus rationibusque e scientiarum humanique cultus progressu enascentibus responsio sub luce fidei praeberi possit.
Art. 72
§ 1. De consiliis pro fidei et morum tutela adhibendis, ad eorum integritatem servandam ab erroribus omnimodis vulgatis, Sectio Doctrinalis arcte cum Episcopis dioecesanis seu eparchialibus agit, sive cum singulis sive in Conferentiis episcopalibus vel in Conciliis particularibus seu in Institutis hierarchicis Orientalibus adunatis, in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri atque doctores constituuntur et officio eiusdem fidei integritatem custodiendi ac promovendi tenentur.
§ 2. Huiusmodi cooperatio praesertim quoad licentiam disciplinas theologicas docendi obtinet, de qua Sectio censet, salva competentia propria Dicasterii de Cultura et Educatione.
Art. 73
Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam Sectio Doctrinalis:
1° scripta atque sententias excutit, quae rectae fidei ac moribus contraria vel insidiosa videantur; dialogum cum eorum auctoribus quaerit atque congrua remedia praebet adhibenda, secundum normas proprias;
2° curat, ne erroneis ac periculosis doctrinis, quae in populum christianum diffunduntur, apta confutatio desit.
Art. 74
Sectionis Doctrinalis est per Officium matrimoniale omnia cognoscere tum in iure tum in facto, quae ad privilegium fidei respiciunt.
Art. 75
Documenta aliis Dicasteriis, Institutis et Officiis Romanae Curiae edenda, quoad doctrinam de fide vel moribus, Sectionis Doctrinalis iudicio praevio sunt subicienda, quae, collationis pactionisque adhibita ratione, opportunas deliberationes sumere proderit.
Art. 76
§ 1. Sectio Disciplinaris per Officium Disciplinare de delictis Dicasterio reservatis agit, quae idem per iurisdictionem Supremi Tribunalis Apostolici ibi instituti videt, atque ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris sive communis sive proprii procedit, salva competentia Paenitentiariae Apostolicae.
§ 2. In delictis, de quibus in § 1, Sectio, ex mandato Romani Pontificis, Patres Cardinales, Patriarchas, Legatos Sedis Apostolicae, Episcopos, necnon alias personas physicas secundum canonica praescripta iudicabit.
§ 3. Sectio opportuna promovet incepta formationis, quae Dicasterium Ordinariis et iuris operatoribus praebet ad rectam intellegentiam et usurpationem fovendam normarum canonicarum ad fines propriae competentiae pertinentium.
Art. 77
Apud Dicasterium constitutae sunt Pontificia Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quibus praeest Praefectus. Utraque iuxta normas suas approbatas agit.
Art. 78
§ 1. Pontificia Commisio pro Tutela Minorum apud Dicasterium instituitur, cuius est consilium et consultationem Romano Pontifici praebere, necnon aptissima incepta proponere pro minoribus et vulnerabilibus tuendis.
§ 2. Pontificia Commissio Episcopos dioecesanos seu eparchiales, Conferentias Episcoporum seu Instituta hierarchica Orientalia, Superiores Institutorum vitae consecratae Societatumque vitae apostolicae et eorum Conferentias praecipuis lineamentis adiuvat in propositis et aptis actionibus ineundis, quibus minores et vulnerabiles a sexualibus depravationibus protegantur et huiusmodi pravitatibus cleri et membrorum Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae idoneum praebeatur responsum, secundum normas canonicas et Iuris civilis postulatorum habita ratione.
§ 3. Membra Pontificiae Commissionis a Romano Pontifice ad quinquennium nominantur et inter clericos, sodales Institutorum vitae consecratae ac Societatibus vitae apostolicae atque laicos e variis nationibus eliguntur, qui scientia, probata ingenii facultate et pastorali experientia eminent.
§ 4. Pontificiae Commissioni Praeses delegatus et Secretarius praesunt, uterque a Romano Pontifice ad quinquennium nominatus.
§ 5. Pontificia Commisio Officiales proprios habet et secundum normas proprias rite approbatas agit.
Dicasterium pro Caritatis Servitio
Art. 79
Dicasterium pro Caritatis Servitio, quod etiam Eleemosynaria Apostolica vocatur, expressio peculiaris misericordiae est atque, a praepositis pauperibus, vulnerabilibus et reiectis movens, ubique per orbem opus curae et auxilii erga eosdem exercet nomine Romani Pontificis, qui in casibus praecipuae indigentiae vel aliarum necessitatum adiumenta destinanda ipse disponit.
Art. 80
Dicasterium, sub moderatione Praefecti, videlicet Eleemosynarii Suae Sanctitatis, una cum aliis Dicasteriis in re competentibus actione sua sollicitudinem et propinquitatem Romani Pontificis, veluti Pastoris Ecclesiae universalis, molitur erga eos qui in egestate, derelictione et paupertate vivunt, sicut et in gravium calamitatum adiunctis.
Art. 81
§ 1. Dicasterii est accipere, quaerere et efflagitare liberas donationes pro operibus caritatis, quas Romanus Pontifex erga egentissimos exercet.
§2. Eleemosynarius Suae Sanctitatis facultate etiam fruitur Benedictionem Apostolicam membranaceis diplomatibus rite obsignatis concedendi.
Dicasterium pro Ecclesiis Orientalibus
Art. 82
§ 1. Dicasterium ea exercet, quae sive quoad personas sive quoad res, Ecclesias catholicas Orientales sui iuris respiciunt.
§ 2. Cum nonnullae ex his Ecclesiis, praesertim antiquae Ecclesiae patriarchales, vetustae traditionis sint, Dicasterium, consultis, si opus fuerit, Dicasteriis, quorum interest, videbit pro singulis casibus quaenam ex rebus ad administrationem internam pertinentibus relinqui possint earum Auctoritatibus superioribus, Codici Canonum Ecclesiarum Orientalium derogando.
Art. 83
§ 1. Membra ipso iure Dicasterii sunt: Patriarchae, Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium sui iuris, necnon Praefectus Dicasterii pro Unitate Christianorum fovenda.
§ 2. Consultores et Officiales, quantum fieri potest, sive e fidelibus ritus orientalis diversarum Ecclesiarum sui iuris sive e fidelibus ritus latini seligantur.
Art. 84
§ 1. Huius Dicasterii competentia ad omnia extenditur negotia Ecclesiarum Orientalium propria, quae ad Sedem Apostolicam deferenda sunt, spectantia ad: Ecclesiarum structuram et ordinationem; ad munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium; ad personas, earundem statum, iura et obligationes. Omnia insuper explet de relationibus quinquennalibus ac visitationibus «ad limina Apostolorum» praescripta.
§ 2. Quibus in § 1 attentis, integra semper manet propria atque exclusiva competentia Dicasteriorum pro Doctrina Fidei, de Causis Sanctorum, de Legum Textibus, Paenitentiariae Apostolicae, Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae et Tribunalis Rotae Romanae.
§ 3. In negotiis, quae Ecclesiae Latinae fideles quoque attingunt, Dicasterium procedat oportet, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum Dicasterio in eadem re pro fidelibus Ecclesiae Latinae competenti.
Art. 85
Dicasterium sedula cura prosequitur communitates christifidelium orientalium in circumscriptionibus territorialibus Ecclesiae Latinae versantium. Eorum necessitatibus spiritualibus per Visitatores atque etiam, quatenus fieri possit, ubi numerus fidelium atque adiuncta id exigant, per propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum Dicasterio de Ecclesiis particularibus in eodem territorio constituendis competenti.
Art. 86
Apostolatus et actio missionalis in regionibus, in quibus ritus orientales antiquitus praeponderant, ex hoc Dicasterio unice pendent, etiamsi a missionariis Latinae Ecclesiae peragantur.
Art. 87
Dicasterium mutua ratione procedit cum Dicasterio pro Unitate Christianorum fovenda in iis, quae ad necessitudines cum Ecclesiis Orientalibus non catholicis respicere possunt, necnon cum Dicasterio pro Dialogo inter Religiones et cum Dicasterio de Cultura et Educatione in rebus, quae eorum competentiam tangunt.
Dicasterium de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Art. 88
Dicasterium de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum sacram Liturgiam iuxta instaurationem Concilii Vaticani II promovet. Ambitus eius competentiae ad omnia respiciunt, quae secundum iuris praescripta ad Sedem Apostolicam spectant de moderatione ac promotione sacrae Liturgiae, necnon de vigilantia, ut iura Ecclesiae atque normae liturgicae ubique ac fideliter serventur.
Art. 89
§ 1. Dicasterii est librorum liturgicorum editionibus typicis comparandis seu recognoscendis, necnon ad praesentia accommodandis consulere.
§ 2. Dicasterium versiones vernaculas librorum liturgicorum confirmat, recognitionem praebens legitimis eorundem aptationibus ad culturas loci, a Conferentiis episcopalibus rite approbatis. Recognoscit insuper Calendaria particularia atque Propria Missarum et Liturgiae Horarum Ecclesiarum particularium, necnon Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae a legitima Auctoritate approbata.
§ 3. Dicasterium efficacibus ac congruis mediis Episcopis dioecesanis et Conferentiis episcopalibus adest in cura pastorali liturgica promovenda, peculiari ratione quoad celebrationem Eucharistiae et aliorum Sacramentorum actionumque liturgicarum attinet, ut christifideles eas actuosius in dies participent. Una cum Conferentiis episcopalibus de aptis formis inculturationis liturgiarum fovet meditationem earumque comitatur usurpationem.
Art. 90
§ 1. Dicasterium disciplinae Sacramentorum consulit atque effectis iuridicis, quae ad eorum validam et licitam celebrationem attinent, sicut et sacramentalium, salva Dicasterii pro Doctrina Fidei competentia.
§ 2. Postulationes indulti et dispensationis cognoscit et concedit, quae, de hac re, Episcoporum dioecesanorum facultates excedunt.
Art. 91
Dicasterium Congressuum Eucharisticorum Internationalium certis temporibus celebrationem promovet et excitat ac Congressibus Eucharisticis Nationalibus celebrandis sociam operam suam praebet.
Art. 92
Dicasterium de rebus ad vitam liturgicam spectantibus tractat:
1° institutionem liturgicam variis inceptis promovens, etiam Conventibus pluriregionalibus;
2° Commissiones vel Instituta sustinens pro apostolatu liturgico, musica, cantu et arte sacra provehendis;
3° consociationes, quae haec proposita indole internationali praedita foveant, instituens vel earum Statuta approbans.
Art. 93
Dicasterium sacrae Liturgiae moderationi ac disciplinae consulit, quoad usum pertinet – iuxta norma statutas concessum – librorum liturgicorum instaurationem Concilii Vaticani II antecedentium.
Art. 94
Dicasterii est cultum sacrarum reliquiarum tueri, caelestes Patronos confirmare ac titulum Basilicae Minoris concedere.
Art. 95
Dicasterium cum Episcopis dioecesanis cooperatur, ut cultus manifestationes piorum exercitiorum populi christiani augeantur cum normis Ecclesiae congruentes et sacrae Liturgiae consentaneae, principia evocans et consilia praebens de frugifero eorundem in Ecclesiis particularibus usu.
Art. 96
Dicasterium Episcopos adiuvat in eorum moderationis, incrementi et custodiae totius liturgicae vitae Ecclesiae iisdem concreditae munere exercendo, lineamenta et consilia ad rectam institutionem liturgicam promovendam praebens, ita ut praecaveantur ac deleantur, qui fieri possint, abusus.
Art. 97
Quo muneribus suis aptius fungatur, Dicasterium, praeter Membra sua et Consultores, consociato opere collatisque certis temporibus consiliis utitur Commissionum episcopalium de Liturgia diversarum Conferentiarum Episcoporum et Comitatuum Internationalium pro libris liturgicis in sermones vernaculos plurium nationum communes vertendis, pariter Institutorum Studiorum superiorum ecclesiasticorum operam in re liturgica diligenter extollens.
Dicasterium de Causis Sanctorum
Art. 98
Dicasterium de Causis Sanctorum ea omnia tractat, quae, secundum statutum iter, ad Causas beatificationis seu canonizationis pertinent.
Art. 99
§ 1. Dicasterium Episcopis dioecesanis seu eparchialibus, quibus causae instructio competit, peculiares normas praebet, necnon consiliis ac monitis adest.
§ 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens an omnia ad normam legis peracta sint et iudicium idoneum ferens de ipsis causis, ut Romano Pontifici subiciantur.
Art. 100
Dicasterium normis applicandis invigilat, quae Arcae bonorum causarum moderantur administrationem.
Art. 101
Dicasterium iter canonicum statuit sequendum, ut sacrae reliquiae authenticae comprobentur ac declarentur earumque conservationi caveatur.
Art. 102
Ad Dicasterium spectat cognoscere de Ecclesiae Doctoris titulo alicui Sancto decernendo, praehabito voto Dicasterii de Doctrina Fidei ad eminentem eiusdem doctrinam quod attinet.
Dicasterium pro Episcopis
Art. 103
Ad Dicasterium ea omnia spectant, quae ad Ecclesiarum particularium constitutionem et provisionem, necnon episcopalis muneris exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Dicasterii pro Evangelizatione.
Art. 104
Dicasterii est, omnibus necessariis collectis ac cum Episcopis Conferentiisque episcopalibus consociato opere, ea omnia agere, quae ad Ecclesiarum particularium earumque coetuum constitutionem, divisionem, unionem, suppressionem ceterasque immutationes spectant, necnon Ordinariatus castrenses et Ordinariatus personales pro fidelibus Anglicanis plenam communionem cum Ecclesia catholica ineuntibus intra fines territorii alicuius Conferentiae Episcoporum erigere, audita sententia Dicasterii pro Doctrina Fidei et cum eadem Conferentia collatis consiliis.
Art. 105
§ 1. Dicasterium omnia agit, quae attinent ad Episcoporum sive dioecesanorum sive titularium, necnon Administratorum Apostolicorum nominationem et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium. Quod facit ratione habita Ecclesiarum particularium Conferentiarumque Episcoporum et Legationum Pontificiarum suggestionum, consultis iam membris Praesidatus Conferentiae Episcoporum et Metropolita. Membra etiam e populo Dei dioecesium, quorum interest, aptis modis in hac agendi ratione attingit.
§ 2. Dicasterium, collatis consiliis cum Conferentiis episcopalibus earumque Coetibus regionalibus ac continentalibus, rationes indicat quoad candidatorum electionem. Quae rationes ad varias exigentias culturales oportet spectent et certis temporibus perpendantur.
§ 3. Dicasterium insuper Episcoporum renuntiationem ab officio tractat, secundum canonum dispositiones.
Art. 106
Quotiescumque cum rerumpublicarum Moderatoribus tractandum sit sive ad Ecclesiarum particularium earumque Coetuum constitutionem vel immutationem sive ad earundem Ecclesiarum particularium provisionem, Dicasterium nonnisi collatis consiliis cum Sectione de Rationibus cum Civitatibus et Institutis Internationalibus Secretariae Status ac Conferentiis episcopalibus, quarum interest, procedit.
Art. 107
§ 1. Dicasterium sociatam operam Episcopis praebet, quoad rectum atque efficax exercitium pastoralis muneris iisdem commissi.
§ 2. In casibus, in quibus ad episcopale munus recte exercendum peculiaris opera requiratur, ubi Metropolita vel Conferentiae Episcoporum rem solvere nequeant, Dicasterii est, communi, si opus sit, cum aliis Dicasteriis competentibus consilio, visitationes fraternas vel apostolicas edicere atque, eadem agendi habita ratione, earum exitus videre et opportunas, quae visae sint, deliberationes Romano Pontifici subicere.
Art. 108
Dicasterium omnia praeparat, quae ad visitationes «ad limina Apostolorum» Ecclesiarum particularium suae curae concreditarum respiciunt. Ad hoc relationes ad normam art. 40 ab Episcopis dioecesanis transmissas perpendit; Episcopis in Urbem adeuntibus adest, ut occursus cum Romano Pontifice, peregrinationes ad Basilicas Papales et alia colloquia apte disponantur; tandem, expleta visitatione, conclusiones, monita et suggestiones Dicasterii pro singulis Ecclesiis particularibus et Conferentiis episcopalibus cum iisdem scripto communicat.
Art. 109
§ 1. Salva competentia Dicasterii pro Evangelizatione, Dicasterium de novorum Episcoporum institutione agit, Episcoporum probatae sapientiae, prudentiae et experientiae fruens auxilio, necnon peritorum variis ex universae Ecclesiae regionibus.
§ 2. Dicasterium statutis temporibus Episcopis praebet facultates institutionis permanentis et curricula pro cognitionibus ad praesentia accommodandis.
Art. 110
Dicasterium opus suum exercet in spiritu servitii et consociata opera cum Conferentiis episcopalibus earumque Coetibus regionalibus et continentalibus. Iisdem consulit, quoad celebrationem Conciliorum particularium, necnon ad Conferentiarum Episcoporum erectionem atque earundem Statutorum recognitionem attinet. Acta et decreta huiusmodi Institutorum recipit, videt ac decretis, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum interest, legitimam recognitionem concedit. Ea denique omnia absolvit iuris canonici praescriptis de Provinciis et Regionibus ecclesiasticis statuta.
Art. 111
§ 1. Apud Dicasterium instituta est Pontificia Commissio pro America Latina, cuius munus est studio incumbere rerum, quae ad vitam ac profectum earundem Ecclesiarum particularium respiciunt, praesertim ut auxilio sit Dicasteriis, quorum ratione competentiae interest, et ipsis Ecclesiis consilio et opibus subveniat.
§ 2. Eius quoque est fovere rationes inter ecclesiastica Instituta internationalia et nationalia, quae pro Americae Latinae regionibus operantur, et Curiae Romanae Instituta.
Art. 112
§ 1. Praeses Commissionis est Praefectus Dicasterii pro Episcopis, qui ab uno vel pluribus Secretariis adiuvatur. His adsunt, tamquam Consiliarii, nonnulli Episcopi sive e Curia Romana sive ex Americae Latinae Ecclesiis adlecti. Secretarius et Consiliarii a Romano Pontifice ad quinquennium nominantur.
§ 2. Commissionis Membra e Curiae Institutis, e Consilio episcopali Latino-Americano, ex Episcopis regionum Americae Latinae et ex Institutis, de quibus in articulo praecedenti, seliguntur. Quae a Romano Pontifice ad quinquennium nominantur.
§ 3. Commissio proprios habet Officiales.
Dicasterium pro Clericis
Art. 113
§ 1. Dicasterium pro Clericis ea omnia curat, quae ad presbyteros et diaconos cleri dioecesani respiciunt, tum quoad personas tum quoad ministerium pastorale tum quoad res necessarias ad eiusmodi ministerium fructuose exercendum. In quibus omnibus opportunum praebet Episcopis auxilium.
§ 2. Dicasterium exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem quoad institutionem candidatorum ad sacros Ordines.
Art. 114
§ 1. Dicasterium Episcopis dioecesanis adest, ut in eorundem Ecclesiis navitas pastoralis vocationum ad ministerium ordinatum excolatur atque in seminariis, institutis et rectis ad normam iuris, alumni copiosa disciplina humana, spirituali, doctrinali et pastorali apte instituantur.
§ 2. Dicasterium vigilat, quantum Sanctae Sedi ad praescriptum iuris competit, ut convictus et regimen seminariorum cum postulatis institutionis sacerdotalis congruant atque moderatores et docentes conferant, quam maxime possunt, vitae exemplo et recta doctrina ad futurorum sacrorum ministrorum indolem informandam.
§ 3. Dicasterii est ea omnia promovere, quae ad futurorum clericorum institutionem attinent, idoneis adhibitis normis, quae sunt Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis et Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium, necnon alia documenta ad formationem permanentem spectantia.
§ 4. Dicasterio competit Rationem institutionis sacerdotalis nationalis a Conferentiis episcopalibus publici factam iuris, necnon erectionem seminariorum interdioecesanorum et eorum statuta confirmare.
§ 5. Ad dignam sacerdotalem institutionem praestandam atque augendam Dicasterium erectionem seminariorum interdioecesanorum promovet, ubi seminaria dioecesana cavere non possunt aptae formationi ad sacrum ministerium cum sufficienti numero candidatorum, debitae qualitati institutorum, docentium et moderatorum spiritualium, necnon auxilio aliarum structurarum necessariarum.
Art. 115
§ 1. Dicasterium auxilium praebet Episcopis dioecesanis et Conferentiis episcopalibus in eorum opera moderationis, ad clericorum vitam, disciplinam, iura atque obligationes quod spectat, et pro permanenti eorum institutione cooperatur. Curat insuper, ut Episcopi dioecesani vel Conferentiae Episcoporum subsistentiae et praevidentiae sociali clericorum ad normam iuris provideant.
§ 2. Dicasterii est videre controversias administrativas, quae fieri possunt, et recursus hierarchicos a clericis atque a membris Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae propositos, quantum ad exercitium ministerii pertinet, salvo art. 28, § 1.
§ 3. Adiuvantibus Dicasteriis competentibus, quaestiones perpendit, quae e presbyterorum defectu oriuntur, quapropter variis in regionibus mundi hinc facultas non datur populo Dei Eucharistiae participandae, illinc ipsius Ecclesiae sacramentalis deficit institutio. Episcopos, denique, et Conferentias Episcoporum adhortatur ad aptiorem cleri distributionem.
Art. 116
§ 1. Dicasterii est, attentis canonibus, tractare ea omnia, quae ad statum clericalem, qua talem, omnium clericorum attinent, membris Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae ac diaconis permanentibus non exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum interest, si adiuncta id suadeant.
§ 2. Dicasterio competit cognoscere casus dispensationis ab obligationibus, quae ex ordinatione diaconali vel presbyterali oriuntur, a clericis sive dioecesanis sive membris Institutorum vitae consecratae ac Societatum vitae apostolicae susceptis tum Ecclesiae Latinae tum Ecclesiarum Orientalium.
Art. 117
Dicasterium competentiam habet circa ea omnia, quae ad Sanctam Sedem de Praelaturis personalibus spectant.
Art. 118
Dicasterium ea agit, quae Sanctae Sedi competunt, quod attinet:
1° ad disciplinam generalem circa Consilium dioecesanum pro oeconomicis negotiis, Consilium presbyterale, Collegium consultorum, Capitulum canonicorum, Consilium pastorale dioecesanum, Paroecias, Sacras Aedes;
2° ad clericorum consociationes, necnon ad consociationes publicas clericales, quibus postremis concedere potest facultates incardinandi, audito consilio Dicasteriorum, quorum interest, praevia Romani Pontificis approbatione;
3° ad archiva ecclesiastica seu tabularia;
4° ad pias voluntates in genere et pias fundationes exstinguendas.
Art. 119
Quoad Dicasterium ea omnia exercet, quae de bonorum ecclesiasticorum moderamine ad Sanctam Sedem pertinet et praesertim de recta eorundem bonorum administratione atque necessarias licentias et approbationes concedit, salva competentia Dicasteriorum pro Evangelizatione, pro Ecclesiis Orientalibus et pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae.
Art. 120
Apud Dicasterium constitutae sunt Pontificia Opera Vocationum Sacerdotalium et Commissio interdicasterialis permanens pro institutione ad Ordines sacros, quibus Praefectus ex officio praeficitur.
Dicasterium pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae
Art. 121
Dicasterio munus praecipuum est praeceptorum evangelicorum usum, prout in probatis formis vitae consecratae exercetur, et insimul quoad conversationem atque actionem Societatum vitae apostolicae in universa Ecclesia Latina attinet promovere, suscitare et moderari.
Art. 122
§ 1. Dicasterii est Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae approbare, erigere, necnon licentiam concedere ad validitatem erectionis cuiusdam Instituti vitae consecratae vel Societatis vitae apostolicae iuris dioecesani ab Episcopo faciendae.
§ 2. Dicasterio etiam reservatur eadem Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae aggregare, coniungere ac supprimere.
§ 3. Dicasterii est formas vitae consecratae approbare et moderari alias quam quae iam iure agnoscuntur.
§ 4. Dicasterio competit Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae uniones, confoederationes, foederationes constituere atque supprimere.
Art. 123
Dicasterium curat, ut Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae in sequela Christi, prout Evangelio significatur, progrediantur, secundum spiritum fundatoris ac genuinas traditiones, finem proprium fideliter persequantur atque Ecclesiae aedificationi eiusque in mundo missioni efficaciter prosint.
Art. 124
§ 1. Attentis normis canonicis, Dicasterium ea absolvit ad Sedem Apostolicam pertinentia de vita et industria Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae, praesertim quod attinet:
1° ad Constitutionum approbationem earumque immutationes;
2° ad ordinarium regimen et sodalium disciplinam;
3° ad membrorum incorporationem atque institutionem, normis etiam adhibitis ac praescriptis ad hoc destinatis;
4° ad bona temporalia eorumque administrationem;
5° ad apostolatum;
6° ad extraordinarias regiminis provisiones.
§ 2. Ad Dicasterium insuper spectat, ad normam iuris:
1° sodalis transitum ad aliam approbatae vitae consecratae formam concedere;
2° absentiam et exclaustrationem prorogare praeter terminum a supremis Moderatoribus concessum;
3° sodalibus a votis perpetuis ab Institutis vitae consecratae vel Societatibus vitae apostolicae iuris pontificii egressus indultum concedere;
4° exclaustrationem imponere;
5° recursus contra decretum dimissionis sodalium videre.
Art. 125
Dicasterii est Conferentias internationales Superiorum maiorum erigere, earundem Statuta approbare, necnon invigilare, ut earum actio ad fines proprios assequendos ordinetur.
Art. 126
§ 1. Cum vita eremitica et Ordo Virginum formae sint vitae consecratae, qua tales Dicasterio subiciuntur.
§ 2. Dicasterii est Ordinis Virginum consociationes internationales erigere.
Art. 127
Dicasterii competentia amplectitur quoque Tertios Ordines, necnon consociationes fidelium, quae eo animo erigantur, ut Instituta vitae consecratae vel Societates vitae apostolicae aliquando evadant.
Dicasterium pro Laicis, Familia et Vita
Art. 128
§ 1. Dicasterium pro Laicis, Familia et Vita competens est de iis, quae ad christifidelium laicorum apostolatum provehendum, ad iuvenum, familiae eiusque missionis secundum Dei consilium, senum pastoralem curam exercendam atque ad vitam fovendam ac tutandam pertinent.
§ 2. Proprias persequens competentias, Dicasterium necessitudines servat cum Ecclesiis particularibus, Conferentiis episcopalibus earumque Coetibus sive regionalibus sive continentalibus, Institutis hierarchicis Orientalibus aliisque Institutionibus ecclesialibus, inter eas colloquium provehens atque adiuvans, ut bona et incepta promoveantur cum iisdem finibus coniuncta.
Art. 129
Fovens ac sustinens vocationis et missionis laicorum profectum in Ecclesia ac mundo, Dicasterium variis cum ecclesialibus laicorum inceptis ita cooperatur, ut christifideles laici in pastorali cura et Ecclesiae regimine sive experientias fidei in rebus socialibus sive competentias saeculares suas communicent.
Art. 130
Dicasterium peculiarem Ecclesiae sollicitudinem iuvenum ostendit, fovens ut primas partes agant inter mundanas provocationes. Romani Pontificis incepta de pastorali cura iuvenum sustinet et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus, consociationibus ac motibus iuvenilibus internationalibus inservit, eorum secundans cooperationem et conventus internationales instituens.
Art. 131
Dicasterium cavet, quo necessitudo inter virum et mulierem altius perscrutetur, utriusque servata proprietate, vicissitudine, completiva natura et aequa dignitate. Ad ecclesialem cogitationem confert de natura ac missione mulieris virique in Ecclesia ac societate, utriusque promovens participationem, mulierum virorumque peculiaritates extollens et etiam exemplaria conficiens moderationis mulieri in Ecclesia exercendae.
Art. 132
Dicasterium argumenta vestigat, quae ad cooperationem inter laicos ac ministros ordinatos vi Baptismi diversitatumque sive charismatum sive ministeriorum attinent, ad augendam in utroque conscientiam propriae responsabilitatis quoad vitam et missionem Ecclesiae.
Art. 133
Dicasterii est, collatis consiliis cum ceteris Dicasteriis, quorum interest, videre et approbare Conferentiarum Episcoporum desiderata circa novorum ministeriorum officiorumque ecclesiasticorum institutionem laicis committendorum, secundum Ecclesiarum particularium necessitates.
Art. 134
Intra fines propriae competentiae Dicasterium vitam et profectum aggregationum fidelium motuumque ecclesialium comitatur; recognoscit atque erigit, iuxta legis canonicae praescripta, indolem internationalem habentes eorumque Statuta approbat, salva competentia Secretariae Status; videt insuper hierarchicos, si qui sint, recursus ad consociatam vitam laicorumque apostolatum spectantes.
Art. 135
Dicasterium curam pastoralem matrimonii ac familiae iuxta Ecclesiae Magisterium promovet. Adnititur, ut iura ac munera coniugum et familiae in Ecclesia, in civili societate, in rebus oeconomicis et politicis agnoscantur. Occursus atque eventus internationales promovet.
Art. 136
In consociata opera cum Dicasteriis pro Evangelizatione, de Cultura et Educatione, Dicasterium profectum ac diffusionem rationum fidei tradendae in familiis sustinet et parentes fovet ad studiosam vitam fidei in cotidianis negotiis. Rationes insuper inclusionis in opera pastorali et scholarum institutione adhibendas promovet.
Art. 137
§ 1. Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus adiuvantibus, Dicasterium varietates condicionum anthropologicarum, socialium culturaliumque et oeconomicarum convictus coniugalis ac familiaris videt.
§ 2 Dicasterium, adiuvantibus peritis, graviores matrimoniorum ac familiarum discriminis inquirit et pertractat causas, attentis potissimum experientiis eorum, qui in matrimoniorum naufragio versantur, ob oculos praesertim habitis filiis, quo magis foveatur conscientia boni familiae et parentum officii apud societatem et Ecclesiam.
§ 3. Dicasterii est, Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus adiuvantibus, colligere et exhibere rationes pastoralis comitatus, conscientiae informandae et redintegrationis coniugum seiunctorum, qui novum matrimonium civiliter inierunt atque eorum qui, quasdam apud culturas, in condicione degunt polygamiae.
Art. 138
§ 1. Incepta fovet Dicasterium ad procreationem responsabilem, sicut et ad humanam vitam inde ab eius conceptione usque ad naturalem terminum tuendam, ratione habita personae necessitatum in diversarum aetatum vitae vicissitudine.
§ 2. Dicasterium instituta et consociationes promovet atque fovet, quae familias personasque adiuvant ad accipiendum et officiose tutandum vitae donum, maxime in casibus difficilium praegnationum, et ad abortum praecavendum. Consilia insuper et incepta Ecclesiarum particularium, Conferentiarum Episcoporum et Institutorum hierarichicorum Orientalium sustinet, quae ad auxilium illis ferendum, qui abortum usurpaverunt.
Art. 139
§ 1. Dicasterium praecipuas de biomedicina ac vitae humanae iure vestigat quaestiones, colloquens iuxta Ecclesiae Magisterium diversis cum disciplinis theologicis aliisque congruis scientiis. Doctrinas coalescentes ad humanam vitam et ad humani generis condiciones videt. In quibus argumentis perquirendis Dicasterium procedit, collatis consiliis cum Dicasterio pro Doctrina Fidei.
§ 2. Item de vitae socialis immutationibus meditatur, ad hominis plenum et congruum incrementum fovendum, profectus extollens ac devia illustrans quoad culturam ac societatem attinet eundem impedientia.
Art. 140
Dicasterium Institutorum, consociationum, motuum et coetuum catholicorum sive nationalium sive internationalium opera comitatur, quorum est familiae bono inservire.
Art. 141
§ 1. Dicasterium cum Pontificia Academia pro Vita cooperatur, quoad vitae humanae tutelam et profectum, eiusque competentia fruitur.
§ 2. Dicasterium cum Pontificio Instituto Theologico pro Scientiis de Matrimonio et Familia Sancto Ioanni Paulo II dicato et cum eiusdem Sectione centrali et cum ceteris Sectionibus ac Sedibus consociatis seu coniunctis cooperatur ad rationem communem in studiis de matrimonio, familia et vita promovendam.
Dicasterium pro Unitate Christianorum fovenda
Art. 142
Dicasterii pro Unitate Christianorum fovenda est opportunis inceptis et navitatibus operi oecumenico incumbere, sive intra Ecclesiam catholicam sive in necessitudinibus cum aliis Ecclesiis Communitatibusque ecclesialibus, ad unitatem inter christianos restituendam.
Art. 143
§ 1. Dicasterium curat, ut praecepta Concilii Vaticani II ac Magisterii post-conciliaris, quae ad rem oecumenicam pertinent, ad usum traducantur.
§ 2. Agit de recta interpretatione ac fideli exsecutione principiorum de oecumenismo et praeceptorum statutorum ad dirigendam, coordinandam atque augendam operam oecumenicam.
§ 3. Catholicorum conventus atque eventus, tum nationales tum internationales, ad christianorum unitatem promovendam fovet.
§ 4. Oecumenica incepta aliarum Institutionum Curiae, Officiorum Institutionumque Sanctae Sedi adhaerentium cum aliis Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus curat agenda.
Art. 144
§ 1. Rebus ad Romanum Pontificem prius delatis, Dicasterium rationes curat cum aliis Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus. Dialogum theologicum et colloquia ad unitatem cum ipsis fovendam provehit, peritis opem ferentibus.
§ 2. Dicasterio competit catholica dialogorum theologicorum membra, observatores ac delegatos catholicos ad varios oecumenicos conventus designare. Aliarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium observatores vel “delegatos fraternos” ad conventus et eventus praestantiores Ecclesiae catholicae invitat, quoties id opportunum videatur.
§. 3. Dicasterium oecumenicis inceptis favet, etiam quoad rem spiritualem, pastoralem et culturalem attinet.
Art. 145
§ 1. Cum Dicasterium suapte natura saepe quaestiones de fide tangat, ipsum oportet procedat collatis consiliis cum Dicasterio pro Doctrina Fidei, praesertim cum agitur de publicis documentis vel declarationibus edendis.
§ 2. In gerendis negotiis, quae ad necessitudines attinent cum Ecclesiis Orientalibus catholicis et cum Ecclesiis orthodoxis vel orthodoxis Orientalibus, cum Dicasterio pro Ecclesiis Orientalibus et Secretaria Status cooperatur.
Art. 146
Apud Dicasterium instituitur Commissio pro religiosis rationibus cum Iudaismo ad consuetudines inter catholicos et Iudaeos provehendas. Eidem praeest Praefectus.
Dicasterium pro Dialogo inter Religiones
Art. 147
Dicasterium pro Dialogo inter Religiones fovet et moderatur rationes cum membris coetibusque religionum, quae christiano nomine non censentur, Iudaismo excepto, cuius competentia est Dicasterii pro Unitate Christianorum fovenda.
Art. 148
Dicasterium dat operam, ut dialogus cum asseclis aliarum religionum apte conseratur, animo ad auscultandum, aestimandum et observandum composito. Varias necessitudinum cum iisdem fovet species, ut, omnibus cooperantibus, pax, libertas, socialis iustitia, tutela creatique salus, spiritualia et moralia bona proficiant.
Art. 149
§ 1. Cum conscium sit dialogum inter religiones ex actione, theologico commercio ac spirituali experientia effici, Dicasterium inter cunctos homines veram Dei investigationem provehit. Studia et conferentias fovet, quae mutuam cognitionem et aestimationem ita promoveant, ut hominis dignitas eiusque spiritualia et moralia bona provehantur.
§ 2. Dicasterii est Episcopos dioecesanos seu eparchiales adiuvare, quoad institutioni eorum consulendum, qui in dialogum inter religiones incumbunt.
Art. 150
§ 1. Compertum habens plures adesse religiosas traditiones, quae sincere Deum quaerunt, Dicasterium ministrorum opere fruitur peritorum de diversis.
§ 2. Ad consuetudines provehendas cum membris diversarum religionum, apud Dicasterium, moderante Praefecto et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus, quorum interest, cooperantibus, Commissiones instituuntur, in quibus annumeratur quae rationes cum muslimis quoad religionem fovet.
Art. 151
Cum res id requirit, in suis muneribus exercendis Dicasterium collatis consiliis procedit cum Dicasterio pro Doctrina Fidei atque, si opus sit, cum Dicasteriis pro Ecclesiis Orientalibus et pro Evangelizatione.
Art 152
§ 1. Sua gerens officia, Dicasterium procedit suaque incepta instruit collatis consiliis cum Ecclesiis particularibus, Conferentiis episcopalibus earumque Coetibus regionalibus et continentalibus et Institutis hierarchicis Orientalibus.
§ 2. Dicasterium insuper Ecclesias particulares exhortatur, ut incepta de dialogo inter religiones suscipiant.
Dicasterium de Cultura et Educatione
Art. 153
§ 1. Dicasterium de Cultura et Educatione de bonis in personis iuxta christianam anthropologiam provehendis cavet, opus conferens ad plenam Iesu Christi sequelam consummandam.
§ 2. Dicasterium e Sectione de Cultura constat, quae culturae promovendae, pastorali operae excitandae ac patrimonio culturali extollendo vacat, necnon e Sectione de Educatione, quae praecipuas educationis institutiones exserit ad scholas, Instituta studiorum superiorum et investigationis catholicorum et ecclesiasticorum attinentes; cui recursus hierarchici de his rebus competunt.
Art. 154
Sectio de Cultura rationes fovet ac sustinet inter Sanctam Sedem et humani cultus universitatem, cum multiplicibus postulationibus ex eadem surgentibus sermocinans et praesertim dialogum provehens uti necessarium instrumentum, quo ita sincerus instaurentur conventus mutuaque actio et locupletatio, ut variae culturae magis magisque Evangelio et ipsa Christi fides iisdem aperiantur atque artium, litterarum scientiarumque, technicae et athleticae cultores sciant ac sentiant se uti personas ab Ecclesia agnosci veri, boni ac pulchri sincerae inquisitioni deservientes.
Art. 155
Sectio de Cultura auxilium suum praebet suamque cooperationem, ut Episcopi dioecesani seu eparchiales et Conferentiae Episcoporum seu Instituta hierarchica Orientalia patrimonium temporis praeteriti custodiant et conservent, documenta imprimis et instrumenta iuridica, quae ad vitam et curam pastoralem rerum ecclesialium respiciunt ac testificantur, necnon patrimonium artis et culturae summa diligentia in archivis, bibliothecis ac musaeis, templis aliisque aedificiis custodiendum, ut omnibus, quorum interest, praesto sit.
Art. 156
§ 1. Sectio de Cultura dialogum inter multiplices culturas, quae in Ecclesia adsunt, provehit ac fovet, mutuam earum secundans divitiarum communicationem.
§ 2. Cavet quidem, ut Episcopi dioecesani seu eparchiales et Conferentiae Episcoporum seu Instituta hierarchica Orientalia culturas locorum earumque sapientiae et spiritualitatis patrimonium tamquam totius humani generis divitias probe adhibeant ac tueantur.
Art. 157
§ 1. Sectio de Cultura apta incepta ad culturam attinentia suscipit; consilia, quae a convenientibus Ecclesiae Institutis capiuntur, persequitur atque ipsis, quatenus opus fuerit, adiutricem operam praebet, salva autonomia uniuscuiusque inquisitionis propositorum.
§ 2. Collatis consiliis cum Secretaria Status, curat et persequitur agendi rationes, quas ad humanum cultum fovendum et ad patrimonium culturae extollendum Civitates et internationales Instituta susceperint, atque, in his rebus, participat, pro opportunitae, internationales coetus praecipuosque conventus et congressiones fovet vel sustinet.
Art. 158
Sectio de Cultura dialogi incepta statuit ac provehit cum iis, qui, quamvis nullam peculiarem religionem profiteantur, Dei Veritatem conveniendam sincere cupiunt, necnon pastoralem Ecclesiae sollicitudinem manifestat erga non credentes.
Art. 159
§ 1. Sectio de Educatione cum Episcopis dioecesanis seu eparchialibus et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus cooperatur, ut fundamentalia principia de educatione, imprimis catholica, recipiantur altiusque investigentur, ut iuxta locorum adiuncta et culturas efficiantur.
§ 2. Episcopos dioecesanos seu eparchiales et Conferentias Episcoporum seu Instituta hierarchica Orientalia sustinet, quae ad catholicam scholarum Institutorumque studiorum superiorum indolem provehendam normas edere possunt rationes finientes in praecipuis culturae adiunctis. Una cum iis invigilat, ut catholicae fidei integritas in institutione doctrinali tradenda servetur.
Art. 160
§ 1. Sectio de Educatione Episcopos dioecesanos seu eparchiales et Conferentias Episcoporum seu Instituta hierarchica Orientalia sustinet in normis statuendis, quibus catholicae scholae cuiusque ordinis et gradus erigendae sint atque in iisdem educationis pastoralis cura uti pars evangelizationis sit praebenda.
§ 2. Religionis catholicae institutioni in scholis consulit.
Art 161
§ 1. Sectio de Educatione cum Episcopis dioecesanis seu eparchialibus et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus cooperatur, ut in universa Ecclesia oriatur et proficiat sufficiens probataque copia Institutorum studiorum superiorum ecclesiasticorum et catholicorum, necnon aliorum Institutorum studiorum, in quibus sacrae disciplinae altius investigentur ac provehantur, humanitatis scientiaeque studia, ita habita christianae veritatis ratione, ut alumni ad officia sua in Ecclesia et societate adimplenda apte edoceantur.
§ 2. Ei competit necessaria absolvere, ut Civitates gradus academicos agnoscant nomine Sanctae Sedi concessos.
§ 3. Ad eius competentem Auctoritatem spectat Instituta studiorum superiorum aliasque Institutiones academicas ecclesiasticas approbare atque erigere, eorum Statuta rata habere atque eorundem observantiae invigilare, etiam in necessitatibus cum civilibus Auctoritatibus. Ad Instituta studiorum superiorum catholicorum quod attinet, disciplinas tractat, quae ex iuris praescripto Sanctae Sedi competunt.
§ 4. Cooperationem inter Instituta studiorum superiorum ecclesiasticorum et catholicorum eorumque consociationum fovet.
§ 5. Ei competit nihil obstat concedere, quo indigent docentes, ut theologicas disciplinas docere possint, attento art. 72, § 2.
§ 6. Cum aliis competentibus Dicasteriis cooperatur in Episcopis dioecesanis seu eparchialibus aliisque Ordinariis seu Moderatoribus et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus sustinendis, ut clerici, sodales Institutorum Vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae et laici, qui ad aliquod ministerium in Ecclesia praeparantur, academica institutione edoceantur.
Art. 162
Dicasterium de Cultura et Educatione nonnullarum Academiarum Pontificiarum operam etiam gerit, quarum quaedam antiquam sibi vindicant memoriam, in quibus praestantissimi cooptati sunt e toto orbe theologicarum scientiarum humanarumque litterarum periti, qui sive e credentibus sive e non credentibus eliguntur. Quae nunc sunt: Pontificia Insignis Academia Artium Liberalium et Litterarum Virtuosorum apud Pantheon; Pontificia Academia Romana Archaeologiae; Pontificia Academia Theologica, Pontificia Academia Sancti Thomae Aquinatis; Pontificia Academia Mariana Internationalis; Pontificia Academia Cultorum Martyrum; Pontificia Academia Latinitatis Fovendae.
Dicasterium pro Integra Humana Progressione fovenda
Art. 163
§ 1. Dicasterii pro Integra Humana Progressione fovenda est hominem eiusque dignitatem a Deo datam, hominum iura, salutem, iustitiam et pacem provehere. Praecipue oeconomiae operisque rebus, creati terraeque uti «domus communis» curae, migrationibus et summis hominum necessitatibus studet.
§ 2. Socialem Ecclesiae doctrinam de hominum integro progressu altius pervestigat ac diffundit itemque necessitates et sollicitudines humani generis proprii ac futuri temporis agnoscit et sub lumine Evangelii interpretatur.
§ 3. Ecclesias particulares, Conferentias Episcoporum earumque Coetus regionales et continentales seu Instituta hierarchica Orientalia quoad humanam integram progressionem provehendam sustinet, earum agnoscens opus.
§ 4. Opera utitur peritorum ad Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae atque ad Instituta pro hominum progressione et pro auxiliis suppeditandis pertinentium. Cum Societatis civilis procuratoribus et Institutis internationalibus cooperatur, omnibus servatis competentiis ad Secretariam Status spectantibus.
Art. 164
Dicasterium, consociata opera cum Conferentiis episcopalibus, earum Coetibus regionalibus et continentalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus, Magisterii Ecclesiae usum de ambitu naturae tuendo et integre provehendo comitatur, cum membris aliarum christianarum confessionum aliarumque religionum cooperans, cum Auctoritatibus atque Coetibus civilibus et Institutis internationalibus.
Art. 165
In suo exercendo munere iustitiae et pacis provehendae Dicasterium:
1° studiose enititur ad contentiones praecavendas et expediendas, necnon, collatis consiliis cum Secretaria Status et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus, ad agnoscendas et enucleandas condiciones, quae eas forte concitare possint;
2° dignitatem praecipuaque hominum, necnon socialia, oeconomica ac politica iura tueri et promovere studet;
3° incepta sustinet contra hominum mercaturam, prostitutionem coactam, minorum personarumque vulnerabilium usurpationem et varias servitutis cruciatusque species atque cavet, ut Communitas internationalis curam ac sollicitudinem habeat carcere detentorum eorundemque vitae condicionum et ad poenam capitis abrogandam confert;
4° dat operam, ut in Ecclesiis particularibus efficax aptaque corporis spiritusque cura – etiam, si opus sit, per congruas pastorales structuras – praebeatur migrantibus, profugis, tecti expertibus et aliis subiectis humanae mobilitatis peculiari pastorali opera indigentibus.
Art. 166
§ 1. Dicasterium fovet apud Ecclesias particulares pastoralem curam maritimorum sive navigantium sive in portibus, praesertim per Opus Apostolatus Maris, cuius moderationem exercet.
§ 2. Eandem sollicitudinem habet de iis, qui in aëroportibus vel aëronavibus officia exercent vel opus praestant.
Art. 167
Dicasterium, consociata opera cum Conferentiis episcopalibus earumque Coetibus regionalibus et continentalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus, paupertati delendae dat operam, Instituta cooperationis nationalis et internationalis adiuvans ad integrum humanum progressum adipiscendum. Incepta fovet contra corruptos mores et pro bono regimine, publicae utilitati deserviens et augens erga Communitatem internationalem fiduciam.
Art. 168
Dicasterium aequas oeconomiae et sobriae conversationis rationes promovet ac defendit, incepta imprimis fovens contra egentium Nationum oeconomicam socialemque exinanitionem, iniqui commercii rationes, quaestum nummarium et species progressus exclusiones gignentes.
Art. 169
Dicasterium consociata opera cum Episcopis dioecesanis seu eparchialibus et Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus agit, ut sollicitudo pacis, studium iustitiae solidarietatisque erga debiliores atque in societate fragiles crescat, occasione maxime Dierum mundialium iisdem dicatorum.
Art. 170
Dicasterium una cum Conferentiis episcopalibus earumque Coetibus regionalibus et continentalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus causas maiores migrationis et fugae e nativis Civitatibus pervestigat atque iisdem amovendis dat operam; solidarietatis integrationisque incepta in Civitatibus recipientibus fovet. Collatis consiliis cum Secretaria Status, cum Institutis pro hominum progressione et pro auxiliis suppeditandis et cum Institutis internationalibus cooperatur ad normas pro profugis, asylum postulantibus migrantibusque redigendas atque adhibendas.
Art. 171
Dicasterium aequam integralemque sanitatis curam promovet ac fovet. Incepta Dioecesium seu Eparchiarum, Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae sustinet, operis Caritas atque consociationum laicorum sustinet ad vitandam aegrorum inhabiliumque derelictionem et curarum inopiam propter ministrorum, valetudinarii instrumentorum ac medicinarum provisionum defectum apud pauperes Civitates. Ad pervestigationis de morbis arcendis defectum animum intendit.
Art. 172
§ 1. Dicasterium, cum Secretaria Status cooperans, Sanctae Sedis Delegationes quoque apud Nationum moderatorum conventus participat quoad res ad ipsius competentiam attinentes.
§ 2. Artam necessitudinem servat cum Secretaria Status, praesertim cum velit publicis documentis vel declarationibus eloqui de rebus ad necessitudines cum civilibus Administrationibus aliisque internationalis subiectis iuris spectantibus.
Art. 173
Dicasterium cum Operibus Sanctae Sedis cooperatur pro auxiliis in calamitatis adiunctis suppeditandis, consociato labore cum Institutis ecclesialibus pro subsidiis dispensandis ac pro hominum progressione.
Art. 174
§ 1. Dicasterium artam servat necessitudinem cum Pontificia Academia Scientiarum Socialium et cum Pontificia Academia pro Vita, eorundem Statuta observans.
§ 2. Ei competunt Caritas Internationalis et Commissio Catholica Internationalis pro Migrationibus, earundem Statutorum habita ratione.
§ 3. Munia exercet iure Sanctae Sedi reservata quoad erectionem et vigilantiam internationalium caritatis consociationum, necnon Pecuniam iisdem finibus destinatam, servatis Statutorum decretis normisque vigentibus.
Dicasterium de Legum Textibus
Art. 175
§ 1. Dicasterium de Legum Textibus scientiam et observantiam Iuris canonici Ecclesiae Latinae et Ecclesiarum Orientalium promovet atque in Ecclesiam diffundit itemque eiusdem rectae applicationi subvenit.
§ 2. Officia sua explet in servitium Romani Pontificis, Institutorum et Officiorum Curiae, Episcoporum dioecesanorum seu eparchialium, Conferentiarum Episcoporum, Institutorum hierarchicorum Orientalium, necnon supremorum Moderatorum Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae iuris pontificii.
§ 3. Suis in officiis gerendis iuris canonici peritorum fruitur auxilio ad diversas culturas pertinentium et in diversis continentibus operantium.
Art. 176
Huic Dicasterio competit Ecclesiae legum interpretationem authenticam a Romano Pontifice, uti Supremo Legislatore et Interprete, in forma specifica confirmatam proferre, auditis in rebus maioris momenti Institutis Officiisque Curiae Romanae, quibus singulae res inspectae competunt.
Art. 177
Si quidem dubium iuris oriatur, quod authenticam interpretationem non postulet, Dicasterium opportunas explanationes praebere potest circa normarum significationem auxilio interpretationis ad canonum praescripta accommodatam confectae. Haec explanationes declarationum vel notarum explicativarum speciem sumere possunt.
Art. 178
Dicasterium, leges pervestigans in Ecclesia Latina et in Ecclesiis Orientalibus vigentes atque iuxta sollicitationes, quae ex ecclesiali usu oriuntur, perpendit an lacunae legis adsint et Romano Pontifici apta praebet consilia ad easdem solvendas. Necessitates, si quae sint, insuper explorat vigentes normas ad hodierna aptandi atque emendationes suadet, congruentiae et efficaciae iuris cavens.
Art. 179
Dicasterium Instituta Curiae adiuvat, ut decreta generalia exsecutoria, instructiones aliique textus normae indole praediti iisdem edendi cum legis universalis vigentis praescriptis congruant et recta forma iuridica exarentur.
Art. 180
Huiuc Dicasterio subiciuntur a quovis Dicasterio pro recognitione competenti decreta generalia a Conciliis plenariis vel a Conferentiis episcopalibus seu Institutis hierarchicis Orientalibus lata, ut ratione habita iuridica examinentur.
Art. 181
Dicasterium, iis quorum interest postulantibus, decernit an leges et decreta generalia, a legislatoribus infra Romanum Pontificem lata, universali Ecclesiae legi consentanea sint.
Art. 182
§ 1. Dicasterium Iuris canonici Ecclesiae Latinae et Ecclesiarum Orientalium aliorumque textuum legum studium promovet, coetus inter Dicasteria et conventus instituens, consociationes iuris canonici peritorum internationales et nationales fovens.
§ 2. Dicasterium praecipua cura ad rectam praxim canonicam ita attendit, ut ius in Ecclesia apte intellegatur riteque applicetur; item, si opus sit, Auctoritatem competentem certiorem facit de irrepentibus usibus illegitimis ac de hac re suadet consilia.
Dicasterium pro Communicatione
Art. 183
Dicasterium pro Communicatione in universitate communicationis Sedis Apostolicae versatur et, in unitate structurae servatisque notis propriis operis, omnes Sanctae Sedis partes ad communicationem attinentes coniungit, ut cuncta compages necessitatibus missionis Ecclesiae salutis nuntii propagandi in orbe congruenter respondeat praesentia progressuque communicationis socialis instrumentorum digitalium, causis convergentiae et interactionis opere denotato.
Art. 184
Dicasterium necessitatibus consulit missionis Ecclesiae salutis nuntii propagandi, productionis rationes, technologicas novitates atque communicationis species adhibens, quae sive hodie praesto sunt sive in posterum provehentur.
Art. 185
Dicasterium, praeter officia aperte operis sibi demandata, theologica etiam ac pastoralia argumenta actionis Ecclesiae ad communicationem pertinentis altius pervestigat atque provehit. Proinde, quoad institutionem attinet, cavet, ne communicatio ad notiones prorsus technologicas et usui modo intentas redigatur.
Art. 186
Dicasterii est eniti, ut christifideles magis magisque officii sint conscii, quod ad unumquemque spectat, ita operandi, ut diversa communicationis instrumenta praesto sint missioni pastorali Ecclesiae atque humanitatis cultus morumque incremento subveniant; in quem conscientiarum hortatum potissimum occasione Diei mundialis pro Communicatione Sociali incumbit.
Art. 187
Ad opera sua gerenda Dicasterium conexionis et informaticae retis Status et Civitatis Vaticanae substructionibus utitur, attentis normis peculiaribus et internationalibus officiis a Sancta Sedes sumptis. Suis in muneribus exsequendis cum Institutis Curiae cooperatur, ad quas res pertinet et potissimum cum Secretaria Status.
Art. 188
Dicasterii est aliis Institutis et Officiis Curiae, Institutis Sanctae Sedi adhaerentibus, Gubernatoratui Status Civitatis Vaticanae aliisque Institutis in Statu Civitatis Vaticanae sitis, scilicet quae Apostolicae Sedi subiciuntur, quoad eorum communicationis opera attinet, fulcire.
VI. INSTITUTA IUSTITIAE
Art. 189
§ 1. Ministerium Institutorum iustitiae unum est ex Ecclesiae regiminis summis muneribus. Cuius propositum, quod unumquidque Institutum pro foro competentiae suae persequitur, missio propria est Ecclesiae: Regnum Dei nuntiare et inaugurare ac, iustitiae adhibito ordine canonica imposito aequitate, pro animarum salute agere, quae in Ecclesia summa lex est semper.
§ 2 Instituta ordinaria iustitiae sunt: Paenitentiaria Apostolica, Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae et Tribunal Rotae Romanae. Quae singula tria Instituta ex aliis non pendent.
Paenitentiaria Apostolica
Art. 190
§ 1. Paenitentiariae Apostolicae competunt omnia, quae ad forum internum, necnon Indulgentias respiciunt, quae forma sunt divinae misericordiae.
§ 2. A Paenitentiario Maiore regitur, quem Regens coadiuvat, adiunctis Officialibus quibusdam.
Art. 191
Pro foro interno tum sacramentali tum non sacramentali absolutiones a censuris, dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes aliasque gratias eadem concedit.
Art. 192
§ 1. Paenitentiaria Apostolica prospicit, ut in Basilicis Papalibus Urbis Paenitentiarii sufficienti numero habeantur, opportunis facultatibus praediti.
§ 2. Rectam curat institutionem Paenitentiariorum, qui sive in Basilicis Papalibus sive alibi nominantur.
Art. 193
Paenitentiariae Apostolicae committuntur ea, quae spectant ad concessionem et usum Indulgentiarum, salvis competentiis Dicasterii pro Doctrina Fidei quoad examen eorum quae ad doctrinam spectant et Dicasterii de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum quoad ritus.
Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae
Art. 194
Signatura Apostolica munus exercet Supremi Tribunalis Eccelesiae atque consulit etiam ut iustitia in Ecclesia recte administretur.
Art. 195
§ 1. Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae constat ex coetu Cardinalium, Episcoporum et presbyterorum, qui a Summo Pontifice ad quinquennium nominantur eidemque Cardinalis Praefectus praeest.
§ 2. In negotiis moderandis Tribunalis Praefectum Secretarius coadiuvat.
Art. 196
Signatura Apostolica, utpote Tribunal iurisdictionis ordinariae, cognoscit:
1° quaerelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum adversus sententias Rotae Romanae;
2° recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen;
3° exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotae Romanae propter acta in exercitio eorundem muneris;
4° conflictus competentiae inter Tribunalia, quae eidem tribunali secundae instantiae non subiciuntur.
Art. 197
§ 1. Signatura Apostolica, utpote Tribunal administrativum Curiae Romanae, cognoscit recursus adversus actus administrativos singulares sive a Dicasteriis et a Secretaria Status latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur an actus impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit.
§ 2. In his casibus, praeter iudicium de illegitimitate, Signatura Apostolica cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, reparationem damnorum actu illegitimo, de quo agitur, forte illatorum.
§ 3. Cognoscit etiam alias controversias administrativas, quae a Romano Pontifice vel ab Institutis Curiae ipsi deferantur, necnon conflictus competentiae inter Dicasteria et inter eadem et Secretariam Status.
Art. 198
Signaturae Apostolicae, utpote instituto administrativo iustitiae in re disciplinari, etiam est:
1° rectae administrationi iustitiae apud varia Tribunalia ecclesiastica invigilare et in ministros, advocatos vel procuratores, si opus sit, animadvertere;
2° videre petitiones Sedi Apostolicae porrectas ad causam Rotae Romanae deferendam;
3° videre quamvis petitionem, quae ad administrationem iustitiae pertinet;
4° tribunalium inferiorum competentiam prorogare;
5° approbationem Tribunalis appellationis concedere, sicut et approbationem Sanctae Sedi reservatam, erectionis Tribunalium interdioecesanorum vel intereparchialium vel interritualium regionalium, nationalium et, si opus sit, etiam supranationalium.
Art. 199
Signatura Apostolica lege propria regitur.
Tribunal Rotae Romanae
Art. 200
§ 1. Tribunal Rotae Romanae instantiae superioris partes apud Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia tutanda; unitati iurisprudentiae consulit et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus opitulatur.
§ 2. Apud Tribunal Rotae Romanae constitutum est Officium, cuius est cognoscere factum inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustae causae ad dispensationem concedendam.
§ 3. Ad hoc Officium competit de causis nullitatis sacrae ordinationis agere, ad normam iuris communis et proprii, congrua congruis referendo.
Art. 201
§ 1. Tribunal rationem habet collegialem et ex congruo numero iudicum constat, qui probata doctrina, competentia ac peritia pollent, e variis terrarum orbis partibus a Romano Pontifice selecti.
§ 2. Collegio Tribunalis praeest, uti primus inter pares, Decanus, ad quinquennium a Romano Pontifice nominatus, e numero eorundem iudicum selectus.
§ 3. Officium pro instantiis dispensationis a matrimonio rato et non consummato atque causis nullitatis sacrae ordinationis a Decano administratur, cui Officiales proprii, Commissarii deputati et Consultores assident.
Art. 202
§ 1. Tribunal Rotae Romanae in secunda instantia causas cognoscit a Tribunalibus ordinariis primae instantiae diiudicatas, quae ad Sanctam Sedem per legitimam appellationem deferuntur.
§ 2. In tertia vel ulteriore instantia causas cognoscit ab eodem Tribunali Apostolico et ab aliis quibusvis Tribunalibus actas, nisi in rem iudicatam transierint.
Art. 203
§ 1. Rota Romana iudicat, insuper, in prima instantia:
1° Episcopos in contentiosis, dummodo ne agatur de iuribus vel bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo repraesentatae;
2° Abbates primates vel Abbates superiores Congregationum monasticarum et supremos Moderatores Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae iuris pontificii;
3° Dioeceses seu Eparchias ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quae Superiore infra Romanum Pontificem carent;
4° causas a Romano Pontifice eidem Tribunali commissas.
§ 2. Easdem causas etiam in secunda et ulteriore instantia cognoscit, nisi aliter sit cautum.
Art. 204
Tribunal Rotae Romanae lege propria regitur.
VII. INSTITUTA OECONOMICIS NEGOTIIS PRAEPOSITA
Consilium de Rebus oeconomicis
Art. 205
§ 1. Consilii de Rebus oeconomicis est structuris ac negotiis administrativis et pecuniariis Institutorum Curiae et Officiorum, Institutorum Sanctae Sedi adhaerentium vel ad eandem relatorum, quae in indice proprio Statuto adnexo recensentur, invigilare.
§ 2. Consilium de Rebus oeconomicis munera sua exercet iuxta doctrinam socialem Ecclesiae, optimis agendi modis innisum de publica administratione ubique per orbem probatis, finem habens administrativi et pecuniarii exercitii, quod morum et effectus rationibus respondeat.
Art. 206
§ 1. Consilium ex octo Cardinalibus vel Episcopis constat, qui universalitatem Ecclesiae effingunt, et septem laicis, de peritis variarum Nationum selectis. Quindecim membra ad quinquennium nominantur a Romano Pontifice.
§ 2. Consilium a Cardinale Coordinatore convocatur, qui eidem praesidet, coadiuvante Secretario.
§ 3. Praefectus Secretariae de Rebus oeconomicis coetus Consilii participat sine suffragio.
Art. 207
Consilium approbationi Romani Pontificis subicit rationes et normas, caventes, ut:
1° bona Institutorum et Administrationum, quae ipsius vigilantiae parent, defendantur;
2° discrimina patrimonialia et pecuniaria contrahantur;
3° opes humanae, rerum et pecuniae rationi convenienter distribuantur ac prudenter, efficienter et perspicue gerantur;
4° Instituta et Administrationes muneribus suis efficienter fungantur pro operibus, propositis ac rationibus praeviis accepti et expensi antea pro iisdem probatis.
Art. 208
Consilium rationes, incluso pretio, statuit, quibus decernantur quinam actus alienationis, emptionis vel extraordinariae administrationis ab Institutis ab ipso invigilatis peracti Praefecti Secretariae de Rebus oeconomicis approbationem postulent ad validitatem.
Art. 209
§ 1. Consilium annualium sumptuum totius Sanctae Sedis sive praeviam sive subsequentem approbat rationem eamque Romano Pontifici subicit.
§ 2. Sede vacante, Consilium de Rebus oeconomicis tradit Cardinali Camerario Sanctae Romanae Ecclesiae recentissimas rationes annualium sumptuum totius Sanctae Sedis sive subsequentes sive praevias pro currenti anno.
Art. 210
Consilium, si opus sit, servata omni eius autonomia operandi, ab Auctoritate Vigilantiae et Inspectionis Pecuniariae petit notitias praecipuas quoad res ab ipsa actas et quotannis de navitate Instituti pro Operibus Religionis certius factum est.
Art. 211
Consilium sententias Secretariae de Rebus oeconomicis perpendit, necnon monita, quae fieri possunt, ex variis Administrationibus Sanctae Sedis, ex Auctoritate Vigilantiae et Inspectionis Pecuniariae aliisque Institutis in propriis Statutis recensitis.
Secretaria de Rebus oeconomicis
Art. 212
§ 1. Secretaria de Rebus oeconomicis munere fungitur Secretariae papalis quoad res oeconomicas et pecuniarias pertinet.
§ 2. Inspectionem conficit et vigilantiam in rebus administrativis, oeconomicis et pecuniariis Institutorum Curiae, Officiorum atque Institutorum Sanctae Sedi adhaerentium vel ad eandem relatorum, quae in elencho Statuto Consilii de Rebus oeconomicis adnexo recensentur.
§ 3. Praecipuam inspectionem agit super Obolum Sancti Petri aliaque Instituta nummaria pontificia.
Art. 213
§ 1. Secretariae de Rebus oeconomicis praeest Praefectus, adiuvante Secretario.
§ 2. Institutum ex duobus constat Officiis: altero pro moderatione, inspectione et vigilantia in re oeconomica et pecuniaria, altero pro moderatione, inspectione et vigilantia in re administrativa.
Art. 214
§ 1. Secretaria de Rebus oeconomicis oportet, ut Consilium de Rebus oeconomicis audiat eiusque examini subiciat proposita et rationes, quae ad normas respiciunt de rebus maioris momenti vel ad principia generalia attinentes.
§ 2. In propositis vel rationibus conficiendis Secretaria de Rebus oeconomicis aptas consultationes conficit, debite spectatis Institutorum Administrationumque autonomia et competentia.
§ 3. Quoad res ad necessitudines cum Civitatibus aliisque subiectis iuris internationalis pertinentes Secretaria de Rebus oeconomicis sociata opera cum Secretaria Status agit, quae competentiam exclusivam habet.
Art. 215
Secretaria de Rebus oeconomicis:
1° rationes de re oeconomica et pecuniaria pro Sancta Sede edicit et inspicit, ut acta observent consilia operis et proposita iam probata;
2° actis administrativis, oeconomicis et pecuniariis Institutorum suae inspectioni et custodiae commissorum cavet; proponit atque disponit correctiones, quarum forte opus sit;
3° annualium sumptuum rationem praeviam edit, inspiciens ut in usu ea habeatur, necnon eorundem totius Sanctae Sedis rationem subsequentem easque Consilio de Rebus oeconomicis subicit;
4° conficit aestimationem annuam aleae condicionis patrimonialis et pecuniariae Sanctae Sedis eamque Consilio de Rebus oeconomicis subicit.
Art. 216
Secretaria de Rebus oeconomicis:
1° edicit lineamenta, directoria, exemplaria et rationes agendi de conductionibus, quibus caveatur de omnibus bonis et servitiis requisitis ab Institutis Officiisque Curiae et Institutis etiam Sanctae Sedi adhaerentibus vel ad eandem relatis comparandis quam prudentissime, efficacissime et utilissime quoad oeconomiam, iuxta opportunas approbationes et rationes intra agendi;
2° praeparat apta instrumenta informatica, quibus gestio administrativa, oeconomica et pecuniaria efficax ac perspicua fiat, et cavet de archivis et ratiocinationibus fideliter curandis, iuxta normas et probatas rationes agendi.
Art. 217
§ 1. Intra Secretaria de Rebus oeconomicis constituitur Administratio de Subsidiis Humanis Sanctae Sedis, quae, cum Institutis, quorum interest, instructo dialogo ac consociata opera, omnibus consulit circa locum et moderationem laboris eorum qui operam praestant atque circa cooperatores Institutorum legislationi propriae Sanctae Sedis subiectorum, firmo praescripto art. 48, 2°.
§ 2. Inter alias competentias, per hanc Administrationem, Secretaria de Rebus oeconomicis assumptiones, omnibus requisitis perpensis, concedit atque tabulas apparatus operi addictorum singulorum Institutorum approbat.
Art. 218
§ 1. Secretaria de Rebus oeconomicis approbat omnes actus alienationis sive acquisitos sive extraordinariae administrationis ab Institutis Officiisque Curiae atque Institutis Sanctae Sedi adhaerentibus vel ad eandem relatis, quibus opus sit approbatione ad validitatem iuxta rationes a Consilio de Rebus oeconomicis statutas.
§ 2. Sede vacante, Secretaria de Rebus oeconomicis suppeditat Cardinali Camerario Sanctae Romanae Ecclesiae omnes informationes, quae de statu oeconomico Sanctae Sedis postulentur.
Administratio Patrimonii Sedis Apostolicae
Art. 219
§ 1. Administratio Patrimonii Sedis Apostolicae institutum est administrationi et regimini patrimonii rerum immobilium Sanctae Sedis praepositum, cui munus committitur subsidia necessaria praestandi pro officiis Curiae Romanae propriis adimplendis pro bono et in servitio Ecclesiarum particularium.
§ 2. Eiusdem est patrimonium rerum sive immobilium sive mobilium Institutorum administrare, quae Sanctae Sedi bona sua commiserunt, servatis finibus praecipuis, pro quibus patrimonium constitutum est, atque suggestionibus et propositis generalibus ab Institutis competentibus approbatis.
§ 3. Exsecutio pecuniariorum negotiorum, de quibus in §§ 1 et 2, fit ex industria Instituti pro Operibus Religionis.
Art. 220
§ 1. Administratio Patrimonii Sedis Apostolicae omnia necessaria operi ordinariae Curiae Romanae navitatis suppeditat, curam adhibens aerarii, ratiocinationis, acceptorum aliorumque servitiorum.
§ 2. Administratio Patrimonii Sedis Apostolicae eadem praestare potest servitia, de quibus ad § 1, etiam pro Institutis Sanctae Sedi adhaerentibus vel ad eandem pertinentibus ad eorundem instantiam vel nisi aliter provisum sit.
Art. 221
§ 1. Administrationi Patrimonii Sedis Apostolicae praeficitur Praeses. Ei adsunt Secretarius et Consilium, quod e Cardinalibus, Episcopis, presbyteris et laicis constat eumque adiuvat in lineamentis ac propositis Instituti comparandis atque in eius effectibus in usu existimandis.
§ 2. Ordinatio interna Instituti praedita est tribus Officiis, quae administrationem rerum immobilium, negotia pecuniaria et servitia curant.
§ 3. Institutum consulentia peritorum in argumentis praecipuae competentiae utitur, qui ad normam artt. 16-17, § 1, nominantur.
Officium Recognitoris Generalis
Art. 222
Officio Recognitoris Generalis munus committitur rationes excutiendi totius Sanctae Sedis.
Art. 223
§ 1. Officium munus habet, iuxta propositum annuum recognitionis a Consilio de Rebus oeconomicis approbatum, rationes annuas excutiendi uniuscuiusque Instituti Officiique Curiae atque Instituti Sanctae Sedi adhaerentis vel ad eandem relati, quae omnia confluunt in supra dictas rationes totius Sanctae Sedis.
§ 2. Propositum annuum recognitionis a Recognitore Generali communicatur ad approbationem cum Consilio de Rebus oeconomicis.
Art. 224
§ 1. Officium Recognitoris Generalis, petentibus Consilio de Rebus oeconomicis vel Secretaria de Rebus oeconomicis vel Moderatoribus Institutorum et Administrationum, de quibus in art. 205, § 1, adiuncta particularia excutit coniuncta cum: abnormi usu vel assignatione subsidiorum pecuniariorum vel materialium; illegitima conductionum concessione vel transactionum alienationumve exsecutione; actibus corruptionis vel fraudis. Eaedem recognitiones instrui possunt per se a Revisore Generali, qui, allatis rationibus, certiorem antea facit Cardinalem Coordinatorem Consilii de Rebus oeconomicis.
§ 2. Recognitor Generalis significationes de praecipuis adiunctis accipit ex personis propter munus exercitum eadem cognita habentibus. Inspectis significationibus, per relationem eadem praesentat Praefecto Secretariae de Rebus oeconomicis et, si necessarium censeat, etiam Cardinali Coordinatori Consilii de Rebus oeconomicis.
Commissio de Negotiis reservatis
Art. 225
Commissionis de Negotiis reservatis est:
1° quemvis actum indolis iuridicae, oeconomicae vel pecuniariae permittere, qui pro maiore Ecclesiae personarumve bono sub secreto servetur oporteat et ab inspectione et vigilantia institutorum competentium eripiatur;
2° pacta Sanctae Sedis inspicere, quae de iure continentiam postulant, et eis cavere.
Art. 226
Commissio, iuxta Statutum suum, ex aliquibus Membris constat, qui a Romano Pontifice ad quinquennium nominantur. Praeses ei praeficitur, adiuvante Secretario.
Comitatus de Pecunia collocanda
Art. 227
§ 1. Comitatus de Pecunia collocanda est pecuniarum collocatarum in rebus mobilibus Sanctae Sedis morali integritati una et earundem fructui, convenientiae et aleae cavere iuxta doctrinam socialem Ecclesiae.
§ 2. Comitatus, iuxta Statutum proprium, e Membris ac Peritis arte sua praecellentibus constat, qui a Romano Pontifice ad quinquennium nominantur. Praeses ei praeficitur, adiuvante Secretario.
VIII. OFFICIA
Praefectura Domus Pontificiae
Art. 228
§ 1. Praefectura ordinem internum ad Domum Pontificiam spectantem agit atque omnes moderatur, ad disciplinam et servitium quod attinet, qui Cappellam et Familiam Pontificiam constituunt.
§ 2. A Praefecto dirigitur, Regente adiuvante, qui a Romano Pontifice ad quinquennium nominantur quibusque nonnulli Officiales adiunguntur.
Art. 229
§ 1. Praefectura Domus Pontificiae ordinationem et processum caeremoniarum pontificalium curat, extra partem stricte liturgicam, et praecedentiae ordinem statuit.
§ 2. Ipsius est servitium vestibuli gerere atque audientias publicas specialesque et privatas coram Romano Pontifice disponere ac personarum visitationes, collatis consiliis, quotiens rerum natura id postulet, cum Secretaria Status. Omnia praeparat, quae servanda sunt, cum ab ipso Pontifice coram sollemniter admittuntur supremi populorum Moderatores, Nationum Administratores, Civitatum Ministri, publicae Auctoritates ceterique Primores dignitate insignes, sicut et Nationum Legati.
§ 3. Omnia curat ad Exercitia spiritualia Romani Pontificis, Collegii Cardinalium et Curiae Romanae pertinentia.
Art. 230
§ 1. Praefecturae est apparatus disponere quotiens Romanus Pontifex intra Civitatis Vaticanae fines vel Urbem visit vel Italiam peragrat.
§ 2. Praefectus ei adest solummodo occasione conventuum visitationumque intra fines territorii Vaticani.
Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis
Art. 231
§ 1. Officii de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis est omnia parare, quae necessaria sunt ad liturgicas celebrationes aliasque sacras celebrationes in Civitate Vaticana, quibus praesidet, interest vel adest Romanus Pontifex vel quas – eius nomine vel de eius mandato – Cardinalis vel Praelatus peragit, easque iuxta vigentia iuris liturgici praescripta moderari, omnibus dispositis, quae opus vel usui sunt, ad dignam earum exsecutionem, necnon pro actuosa christifidelium participatione.
§ 2. Officium etiam praeparationem et exsecutionem curat omnium celebrationum liturgicarum pontificiarum, quae in visitationibus pastoralibus Romani Pontificis in itineribus Apostolicis occurrunt, prae oculis habens indolem propriam papalium celebrationum.
Art. 232
§ 1. Officio Magister Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum praeficitur, qui a Romano Pontifice ad quinquennium nominatur. Caeremoniarii Pontificii eum in sacris celebrationibus adiuvant, a Romano Pontifice ad quinquennium nominati.
§ 2. In Officio Magistro nonnulli Officiales et Consultores adiunguntur.
Art. 233
§ 1. Magister Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum etiam Sacristiam Pontificiam et Cappellas Palatii Apostolici gerit.
§ 2. Ipse etiam gerit Cappellam Musicam Pontificiam una cum officio regendi omnia opera et res ad liturgiam, curam sive pastoralem sive spiritualem, artem et institutionem eiusdem Cappellae spectantes, quae in Officium includitur veluti locum praecipuum servitio liturgicarum celebrationum papalium simulque praeclarae hereditati tuendae et provehendae artis musicae saeculorum decursu ab eadem Cappella pro sollemnibus Pontificorum liturgiis excultae addictum.
Art. 234
Ad Officium quoque pertinet celebratio Consistorii et moderatio liturgicarum celebrationum Collegii Cardinalium, Sede vacante.
Camerarius Sanctae Romanae Ecclesiae
Art. 235
§ 1. Cardinalis Camerarius Sanctae Romanae Ecclesiae munera gerit, quae ipsi peculiari lege de Sede vacante deque Romani Pontificis electione tribuuntur.
§ 2. Cardinalis Camerarius Sanctae Romanae Ecclesiae et Vicecamerarius a Romano Pontifice nominantur.
§ 3. Cardinalis Camerarius Sanctae Romanae Ecclesiae in explendis officiis ipsi tributisa tribus Cardinalibus Assessoribus adiuvatur, ipsius de auctoritate et officio agentibus, quorum unus est Cardinalis Coordinator Consilii de Rebus Oeconomicis ac ceteri eliguntur iuxta praescripta legis de Sede vacante deque Romano Pontifice electione.
Art. 236
Munus bona et iura temporalia Sedis Apostolicae, dum vacat, curandi atque administrandi Cardinali Camerario Sanctae Romanae Ecclesiaeconcreditur. Eo impedito, Vicecamerarius partes eius gerit.
Art. 237
Sede vacante, Cardinali Camerario Sanctae Romanae Ecclesiae ius est et officium:
1° ab omnibus Administrationibus, quae a Sancta Sede pendent, relationes exposcere de earum statu patrimoniali et oeconomico itemque notitias de extraordinariis negotiis, quae tunc forte aguntur;
2° a Consilio de Rebus Oeconomicis exposcere sumptuum rationes sive praevias sive totius Sanctae Sedis anni superioris, necnon sumptuum rationes praevias anni subsequentis;
3° a Secretaria de Rebus Oeconomicis quaerere, quatenus opus sit, quamlibet notitiam de statu oeconomico Sanctae Sedis.
IX. ADVOCATI
Album Advocatorum apud Curiam Romanam
Art. 238
Praeter Album Romanae Rotae Advocatorum, Album adest Advocatorum, qui habiles sunt, rogatu eorum quorum interest, ut patrocinium causarum apud Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal suscipiant, necnon in recursibus hierarchicis apud Instituta Curiae operam suam praestent.
Art. 239
§ 1. In huiusmodi Albo inscribi possunt Periti, qui congrua institutione, aptis titulis academicis comprobata, vitae christianae exemplo, morum honestate ac rerum agendarum peritia eminent.
§ 2. Secretarius Status, audita Commissione stabiliter ad hoc constituta, providet, ut in Albo Peritorum inscribantur qui, requisitis praediti de quibus in § 1, hoc apte rogaverint. Quibus requisitis forte deficientibus, ex Albo excedunt.
Corpus Advocatorum Sanctae Sedis
Art. 240
§ 1. Ex Advocatis potissimum in Albo Advocatorum apud Curiam Romanam ascriptis Corpus Advocatorum Sanctae Sedis constituitur. Qui patrocinium causarum, nomine Sanctae Sedis vel Institutorum Curiae, apud Tribunalia sive ecclesiastica sive civilia suscipere valent.
§ 2. Advocati Sanctae Sedis a Cardinale Secretario Status, audita Commissione de qua in art. 239, § 2, ad quinquennium nominantur, iterabile; expleto septuagesimo quinto aetatis anno, a munere cessant et graves ob causas ab eodem removeri possunt.
§ 3. Advocati Sanctae Sedis ad christianam vitam integram et exemplarem, necnon ad officia ipsis commissa summa conscientia et pro bono Ecclesiae adimplenda tenentur.
X. INSTITUTA SANCTAE SEDI ADHAERENTIA
Art. 241
Instituta quaedam sunt, sive antiquae sive novae constitutionis, quae, quamvis ad Curiam Romanam stricto sensu non pertineant ac personalitate iuridica sua gaudeant, nihilominus ipsi Romano Pontifici, Curiae Romanae et Ecclesiae universae varia servitia necessaria aut utilia praestant et cum eadem Curia quodammodo cohaerent.
Art. 242
Inter huiusmodi Instituta, Archivum Apostolicum Vaticanum peculiare opus suum acta et documenta asservandi extollendique perficit ad Ecclesiae universae regimen pertinentia, ut quae imprimis Sanctae Sedis et Curiae Romanae praesto sint in proprio opere exercendo, deinde vero, ex concessione pontificia, omnibus studiosis, sine patriae vel religionis discrimine, fontes cognitionis sint, profanae quoque, eventuum, qui cum vita Ecclesiae saeculis praeteritis arcte cohaesi sunt.
Art. 243
Antiquae originis Institutum, instrumentum insigne Ecclesiae ad culturam provehendam et divulgandam est Bibliotheca Apostolica Vaticana, quod operam fulcit Sedis Apostolicae. Munus quidem eius est in suis variis Sectionibus copiam thesaurorum scientiae et artis colligere ac servare eamque doctis viris veritatem investigantibus praebere.
Art. 244
Fabrica Sancti Petri omnibus attendit ad Basilicam Papalem Sancti Petri pertinentibus, quae memoriam martyrii et sepulcrum beati Apostoli asservat, sive quoad conservationem et decorem aedificii sive quoad ad disciplinam internam custodum, peregrinorum atque eorum, qui visendi causa templum ingrediuntur, iuxta normas proprias. Ubi opus sit, Praeses et Secretarius Fabricae collatis consiliis cum Capitulo eiusdem Basilicae agunt.
Art. 245
Pontificiae Commissionis de Archaeologia Sacra est studere, servare, tueri et extollere catacumbas christianas Italiae, ubi primarum christianarum communitatum fidei et artis testimonia altum nuntium suum tradere perseverant peregrinis et iis, qui visendi causa eas ingrediuntur.
Art. 246
Ad veritatem inquirendam et diffundendam variis in divinae humanaeque scientiae partibus in sinu Ecclesiae catholicae variae Academiae ortae sunt, inter quas Pontificia Academia Scientiarum, Pontificia Academia Scientiarum Socialium et Pontificia Academia pro Vita eminent.
Art. 247
Ad culturam insignem intra Instituta academica Sanctae Sedi directe subiecta fovendam ac provehendam itemque ad eorundem qualitatis rationes praestandas, quas omnes Civitates ratas habeant, Procuratio Sanctae Sedis ad aestimandam et promovendam Qualitatem Studiorum Universitatum et Facultatum ecclesiasticarum instituta est.
Art. 248
Auctoritas Vigilantiae et Inspectionis Pecuniariae est Institutum, quod, modis lege et proprio Statuto definitis, muneribus fungitur: vigilantiae ad praecavendum et impediendum, ne Instituta vel eiusdem tutelae subiecta pecunias male partas collocent neque de eis crudelitatum actores suppeditent; cautae vigilantiae Institutorum, quae versata opera sua in rebus pecuniariis exercent; cautae disciplinae Institutorum, quae, praeter versata opera sua in rebus pecuniariis exercita, operantur quoque, in casibus lege definitis, in praecavendo et impediendo, ne pecuniae male partae collocentur neque crudelitatum actoribus suppeditentur. Ad hoc etiam inspectionis pecuniariae munere fungitur.
Art. 249
Haec omnia Instituta Sanctae Sedi adhaerentia, de quibus supra, propriis legibus quoad constitutionem et administrationem reguntur.
XI. NORMA TRANSITORIA
Art. 250
§ 1. Quae generaliter normis huius Constitutionis Apostolicae statuuntur, Secretariae Status, Dicasteriis, Institutis, Officiis et Institutionibus applicantur, quae sive ad Curiam Romanam pertinent sive Sanctae Sedi adhaerent. Quae autem propriis Statutis Legibusque utantur, tantummodo ea observent huic Constitutioni Apostolicae minime obstantia eorundemque accommodatio Romani Pontificis approbationi quam primum subiciant.
§ 2. Normae exsecutoriae nunc vigentes pro subiectis, de quibus in § 1, sicut et Ordo Generalis Curiae Romanae, Ordo servandus et modus procedendi intra Instituta et Officia Curiae applicandi, in omnibus serventur, quae normis huius Constitutionis Apostolicae contraria non sint usque ad approbationem novi Ordinis servandi et Statutorum.
§ 3. Cum haec Constitutio Apostolica vigere incipit, Constitutio Pastor Bonus ex integro abrogatur et substituitur et, simul cum ea, Instituta Curiae Romanae in ea indicata et amplius non prospecta neque in hac Constitutione restituta, etiam supprimuntur.
Decernimus praesentem Constitutionem Apostolicam firmam, validam et efficacem esse ac fore suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere a die V mensis Iunii anno MMXXII, Sollemnitate Pentecostes, et ab illis ad quos spectat aut quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime observari, contrariis quibusvis, etiam peculiari mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in Sollemnitate Sancti Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis, die XIX mensis Martii, anno MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.
FRANCISCUS
Notae
[1] Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio (7 Decembris 1990), 2: AAS 83 (1991), 251.
[2] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 24.
[3] Cfr ibidem, 30.
[4] Franciscus, Litt. enc. Lumen fidei (29 Iunii 2013), 4: AAS 105 (2013), 557.
[5] Cfr Conc. Oec. Vat. II, Decr. Christus Dominus, de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, 9 ss.
[6] Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Christifideles laici (30 Decembris 1988), 32: AAS 81 (1989), 452.
[7] Franciscus, Allocutio occasione L anniversariae memoriae ab inita Synodo Episcoporum (17 Octobris 2015): AAS 107 (2015), 1140.
[8] Ibidem, 1142.
[9] Cfr Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 19.
[10] Cfr ibidem, 20.
[11] Cfr ibidem, 8.
[12] Cfr ibidem, 22; cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Pastores gregis (16 Octobris 2003), 8, 55, 56: AAS 96 (2004), 833-836, 895-900.
[13] Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium
[14] Cfr. ibidem, 18, et Conc. Oec. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus, Prooemium.
[15] Cfr Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23.
[16] Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Pastores gregis, 63: AAS 96 (2004), 910-911.
[17] Cfr ibidem, 909.
[18] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. ap. Motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 12: AAS 90 (1998), 649-650.
[19] Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 30.
[20] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium, 120.
[21] Cfr Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 30.
[22] Paulus VI, Homilia ad Patres Conciliares a Summo Pontifice Missae concelebratione peragente in ultima Oecumenicae Synodi publica Sessione (7 Decembris 1965): AAS 58 (1966), 55-56.
[23] Franciscus, Salutatio ad Cardinales in Consistorio congregatos (12 Februarii 2015).
[24] Conc. Oec. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 9.
[25] Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 18.
[26] Ibidem, 23.
[27] Cfr Franciscus, Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 16.
[28] Cfr Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 7.
[29] Cfr Franciscus, Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 nov. 2013), 31-32.
[30] Cfr Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 8.
[31] Paulus VI, Concilium Oecumenicum Vaticanum II sollemni ritu concluditur, Homilia in sollemnitate Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis (8 Decembris 1965): AAS 58 (1966), 7-8.